Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Antun (1504-1573) [1540], Epistulae anni 1540, versio electronica (), Verborum 996, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Previous page

-- 100 --

totos dies affligat, tuncque gravius, quum jam jam comprehendere mihi videor, quod offerebat, retrahit atque aufert, habens nec aetatis nec virtutis rationem aut personarum delectum. Praesens calamitas mea aliaeque plures, quae praeterierunt, erunt tibi argumento. Sed quid tam multis querar. Projectum me ab avunculo meo, remque meam apud eum ultimo esse loco percepi. Causam tibi constare non dubito, quae nemini non constat, ipsius inprimis avunculi mei publica querimonia, deinde inprobando aemulorum malevolorumque studio, opera, officio; ita ut plus offuere mihi proximorum delationes, quam ejusce rei culpa, cujus quidem vehementer me etiam pudet; nec scio, qua ratione expurgem me, quum difficile sit, persuasiones tales e vulgi pectoribus exstirpare. At, quum avunculum meum scio cultorem esse summae justitiae, summae prudentiae copiosum ac sapientiae exemplar, facile tuis rationibus acquieturum credo. Quare, si praescita tua nolis falsa mihi evenire, indue partes et fratris et amici, accedas ad avunculum, aperi illi quid res ista veritatis habeat, neque amori me, qui mihi impingitur, succubuisse *) nega, hominem dein esse indicato, et nepotem; postea ingeniose adhibe omne patrocinium, et me indignationi ejus eripe. Nam quicquid felicitatis mihi astra pollicentur, in Statilii manus collocarunt. Immo Statilius ipse et fortuna et sidus meum est felicissimum, quem tu si nunc mihi reconciliatum efficies, omnia vaticinia tua fauste ac feliciter evenisse cognoscam.

Vale. Albae Juliae Transsylvanae V. kal. Aprilis MDXL.
Previous page


Vrančić, Antun (1504-1573) [1540], Epistulae anni 1540, versio electronica (), Verborum 996, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.