Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous page

Next page

-- 18 --

"! insulis et possessionibus recedentes Iadramque venientes, aliquos ictu ensis lęthaliter interfecerunt, aliquos in mari suffocauerunt et aliquos captiuatos detinuerunt ipsorumque lembulos et lintres pro ipsorum vsu et vtilitate conuerterunt et aliquos igne iusserunt cremare, nec non infantulos et insontes pueros in cunabulis eorum quiescentes, nulla moti misericordia nec intuitu pietatis, gladio occiderunt. Et sic illo die toto nihil aliud per eos egisse narratur.

Ad quod ciues Iadrę tam parui quam magnates, 14/14v in multa stupefactione cordis sunt commoti. Eundem fratrem Nicolaum ad dictum Capitaneum transmiserunt ac comissione sibi apposita: “Non modicum admirrantur Iadertini per vos, nobilis Capitanee, de gestis eisdem illatis, cum insontes se fore sentiant. Nondum naturalis dies suum cursum terminauit, quod, a vobis obtenta licentia, Iadertini tres vel plures ad Ducalem dignitatem deuote destinent legatos in cuius conspectu condiciones ipsorum fideliter patefacient offerentes se executuros quicquid Venetorum potentia iusserit exercendum, cedentia honori eius statuique ciuitatis Iadrę. Quamobrem dicti ciues humiliter ut domino speciali deuote supplicant, quatinus dignetur vestra nobilis Dignitas ab horum perpetratione actuum cessare, nec talia dispendia eos velle pati, quousque Ducali dignitati indicent seriatim. Nam mandatum eius ipsis institutum fideliter, immo presto executioni demandent.” Ad cuius verba prefatus Capitaneus, consulte cum quibusdam suis consiliariis, tale protulit responsum: “Petitionem Iadrensium perfecte concepimus, quam admittere nullatenus sumus dispositi mandato nostri comunis nobis principaliter imposito, nec expedit Ducali dominationi Iadertinorum inserere conditiones, cum ipsa sit plenius informata et mihi a collegis meis 14v/15 sit tradita in negotio Capitaneatus libera potestas.

De duobus vnum eligant: Aut huius vrbis omnia męnia circumualata funditus euertant nec non omnia castra fortitudinesque, tam sitas intra quam extra ciuitatem Iadrę, tradere ac designare sine alicuius ambiguitatis obstaculo velint in potentiam Ducis et totius comunis Venetiarum – hoc addito, quod tribuant comiti electo per ipsum
Previous page

Next page


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.