Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous page

Next page

-- 83 --

Valeat Magnificencia vestra cum augmento prosperitatis nunc et semper! Data Iadrę, die nono intrante Septembris.

Nullusque iurisdictionis temporalis propter quorundam nobilium interpositionis obstaculos ausus fuit in ipsum abbatem et eius collegam extendere manum, sed vsque consumationem discordię captiuus mansit.

17. De quadam iustitia et agone hostium, in quo Iadertini preualuerunt

Quidam natione Thuscus iniqua conceptione, sed deteriori 69v/70 proposito executionis, exercitu Venetorum Iadram transfugauit, quem edicto rectorum Iadertini ceperunt. Et Kalendis Octobris mensis quendam angromagulum Iadrę pyratarum inimici inane ceperunt, quem in sui conuerterant vsum. Dirumpunt Veneti machinis cęnacula hostium, ex quibus vna in maiori sticatu confecta iactando precipitauit pro paucis ebdomadis elapsa rursum reparari iussa est. Concupiscunt aggressi sentire semitas exercitus coadunatis metis termini, sed oberrare nequeunt propter artissimum firmatum obsessum, quod nec intro nec extra ciuitatem nullus egredi attemptat.

Sed quadam decima nocte Octobris stipendiarii Iadrę, qui erant circa bis quadraginta, eorum aliqui cum obtento commeatu extra vrbem latuere, forsan aliquem ex obsidentibus adipisci potuissent, et ecce illi solitam normam penes fasceninas ciuitatis suos protrahunt gressus. Latentes sentiunt impetumque contra eos viriliter faciunt, ternum numerum ex eis capiunt et in vrbem deducunt ac plurimos 70/70' ibidem sauciatos relinqunt. A quibus captiuatis ambiguitas conciuium extitit denudata amplius.

Previous page

Next page


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.