Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Previous page

Next page

-- 11 --

scribuntur: Martinussius de Butouann, ser Michael Blasii de Soppe et ultimus Nicolaus Madii de Gallellis, cum optimis donis ad dictum regem destinandos. Et transmeantibus ipsis honoranter, sed lento gressu, quodam uulgare ad ipsorum notitiam extitit deductum, videlicet quod prefatus rex secessit ab illis partibus Vngariamque perexit.

Concipientibus itaque ipsis nuntiis tales rumores, Iadram pariter cum exeniis redierunt. De quorum reuersione uniuersi ingenui atque plebei uehementem conceperunt cordis turbationem increpantes eosdem de ipsorum itineris reuersione, quamuis alter eorum S. Michael tirannis apponebat, sed quia duo ut maior pars et uis, oportuit aquiescere eorum uoluntati.

Immensam suscipientes Veneti letitiam propter regis reuersionem, clare estimantes nullos alios miscuisse regis motionem preter Iaderanorum industriam ac asserentes Iadram fore fidelem regis ac eius inductu omnia castra Croatica regi tradita ipse uiriliter gubernat. Propter quod inanimati ipsi Veneti dirissimum furorem contra Iadertinos eructarunt, sicut Deo concedente studui propalare. 8/8v

5. Quomodo Veneti sub tegimento quinque litteras inferius descriptas destinarunt

Veneti quidem iam preconceptum animum sui exequendi propositi grandem stipendiarunt turbam pro transfretatione ad Dalmatinas partes in confusionem Iadrę in classibus duodenis, quarum generalis erat capitaneus prefectus Petrus de Canali.

Ipsis Iadertinis quodam tegimento ypocrisis, ne forte arbitraretur ipsa gens in ipsis cumulata classibus in detrimentum illorum fuisse, per quos aduenerant, penitus epistolas plumbeis apositione sigillis in membranis tenoris infrascripti mandarunt.

Previous page

Next page


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.