Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous page

Next page

-- Biii-v --

summa dei optimi benignitate idoneam ad omne genus virtutis inueniendum, tractandum, ediscendum accepimus.

Quid igitur obstat inquit quo minus degere iuste sancteque possimus absque cognitione literarum, quandoquidem iusticiae semina habemus in natura insita?

Sane plurimum: nam quomodo iusticia vteris si quid sit iusticia nescias, neque iusti teneas definitionem? quod vt multis voluminibus explicatur, ita non discitur sine multo labore. Nonne ridiculus apparebit, si quis e vulgo, qui nunquam antea tibiam inflasset, conferri tamen cum Ismenia canendo tibiis velit?

omnino inquit.

Sic inquam de aliis artibus et scientiis iudicare oportet? nemini eas diuinitus contingere, sed quaerendas esse magno studio: atque in iis excellere, nisi quis longissima spacia aetatis collocauerit, haud cuique mortalium concessum est. Proditum est multorum literis Themistoclem virum alioqui singularem et olim in Atheniensi Republica principem palam confessum esse, nescire se lyra canere, Quod si huic excellentissimo viro, in quo multae praeclarae artes elucebant, cuius consilio atque virtute Graecia seruata est, qui non dubitauit iactare, se Rempublicam ex parua posse facere amplissimam et opulentam, si inquam huic contigit, nescire minimam particulam musicae, que aurium dumtaxat oblectamento est, quod in ea se non exercuisset, quid dicam de his, qui inferiores sunt ingenio, alienique a studio literarum? an diuinam illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad beatam vitam ostendit quam plaerique
Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.