Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous page

Next page

-- Cii-v --

morbi, et quo pacto reuocetur animus ad tranquillitatem. Porro longe falluntur, qui existimant hoc sibi vel torporem, vel molliciem, ociumue sedentarium esse praestaturum, quasi per desidiam atque socordiam prohiberentur aditu perturbationes, quo minus in animum inuaderent, nec anxietates sequi possent vitam fugientem actiones honestas, marcescentemque pigritia, atque sepultam: quod plane molestum ocium tantumque ad mulieres pertinens aeque animo atque corpori noxium pestiferumque medicamentum est: Vt aquae segnes immotaeque facile computrescunt: ita corpus ommissis exercitamentis, quae bonam valetudinem et vires praestant, haud difficulter in tabem deuoluitur: nulla quidem corporis maior labes existimatur nimia copia ocii, quo et animi quoque vis et acies vehementissime labefactatur et obtunditur, et quasi rubigine quadam obducitur, stuporemque contrahit: haud aliter ac neglectus et incultus ager, qui sentes et spinas noxiasque solet herbas producere. Et mens quidem ita se habet ad perturbationes, vt arx ad hostes: Nam et ab illis facillime irrumpitur in animum stupentem desidiaque corruptum, et ii absque negotio arcem neque custodiis, neque vigiliis munitam occupant.

Iam plane inquit intelligo te dicturum remedia compescendis perturbationibus a philosophia petenda esse.

Tum ego, recte tu quidem iudicas, neque aliunde queri oportere ne tu ipse quidem inficiaberis: quippe ridiculus haberetur, si quis aedificaturus domum a sutrina peteret adiumenta,
Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.