Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Previous page

Next page

-- D-v --

testimonio: demus vela rationi, et quo ipsa duxerit, sequamur.

Quamuis inquam libentius assentiar iis, qui posthabitis humanis rationibus, afflati diuino spiritu plenique Deo affirmant, nos vna parte viuere post mortem: atque hoc satis esse deberet ad faciendam vnicuique fidem de immortalitate animarum, tamen conabimur non ineptis (vt existimo) coniecturus ratiocinando nostram credulitatem confirmare, cuius tantum abest, vt me poeniteat, vt indies magis atque magis opinio mea me delectet, inflammetque ad studia virtutis.

Quid inquit si spes fallat?

Non erit inquam inutile, ac pertinebit nonnihil ad famam et posteritatem, tantisper exercuisse me bonis artibus. Quod si vt opinantur dementes et improbi, quicquid agimus, sentimus, sapimus mors delet obliuione sempiterna, quam rem etiam suspicari nefarium puto, tamen non vereor ne quis repraehendat errorem meum, quandoquidem nemo superfuerit. Sed vt redeamus vnde sumus digressi, irrides meam diuisionem animarum et contendis ostendere illam partem, cui tribuitur vis ratiocinandi atque intelligendi, nequidquam discretam esse numero ab ea, quae tota in sentiendo est, Sed vnam atque eandem esse. Vteris autem ad stabiliendam opinionem tuam duobus exemplis imbecillis et proletariis, cuiusmodi infinita reperiuntur, quae statim corruent simul cum aliis aduersis rationibus, quum primum asseruerimus a calumniis animae diuinitatem, caeterum temporis breuitate seponemus aliquantisper rationes physicas, quae admodum validae sunt ad eam rem confirmandam: certissimis duntaxat coniecturis
Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.