Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].
immittitur: pauci nimirum hac aetate principes honesta plures vtilia sibi quaerunt. Quapropter raro vel a domesticis vel externis tumultibus quiescunt, Quonam ergo inquit iustitia ab hominibus secessit? Nempe a Saturni temporibus cum migrasset in caelum ad patrias sedes, nondum rediit neque redituram esse hoc rerum statu censeo. Quid igitur inquit dicemus prouidentia regi mundum absque iustitia? Intuendum est inquam, quia duabus tanquam naturis constamus, anima et corpore: animae quidem Deum agere curam, vt quae ab ipso profecta est, eiusque similima ratione et immortalitate: corporis vero, vtpote rei vilis et momentaneae gubernationem iniunxisse ministris, siue caelum id sit, siue stellae: siue fatum, fortunamue libet appellare. Itaque coeca quadam libidine, Iudicioque plerunque stolido modo dant diuitias, modo eripiunt: nunc euehunt ad honores, nunc detrudunt ad ignominiam: morbos, sanitatem, caeteraque huiuscemodi nulla certa ratione et praebent et auferunt: deus plane vilesceret vt quidam dixerunt, Si demitteret sese ad curandam postremam partem orbis, atque etiam fecem elementorum. Et qua
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.