Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
-- IV -- aliorum. Verumtamen ipsorum studium, nullatenus
cum Philadelphi conferendum esse videtur. Illi namque partim βιβλιοφιλίᾳ, partim
ambitione ducti, librorum conquisitioni et interpretationi studuisse putantur. Hunc
autem et religionis et pietatis studio ad legis convertendae cupiditatem abreptum, et
Eleazari testimonium, et vox ipsius cum adoratione saepius prolata, solennitasque in
honorem legis allatae instituta, aperte demonstrant: ita ut caeteros quidem omnes a
verae religionis cognitione alienos, in hoc studio longe praecelluisse, proximeque
Iuniori Theodosio aggregandus esse videatur: quo , teste Nicephoro, in Sacris libris,
eorundemque interpretibus congerendis, inter Christianos principes nullus ante
studiosior, nec forte etiam post extitit: cum insigni multorum dedecore, qui titulum
verae religionis prae se ferentes, in eius propagatione, rerumque ad eam

|