Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].

Next page

-- 239 --

ANDREAS DUDITHIUS LECTORI SALUTEM PLURIMAM DAT.

Magnos viros in omni aetate, ac nunc quoque non leviter de scribenda historia video dissentire. neque vero ulla mihi, totam rem accurate perpendenti, aut in litteris, aut ad omnem vitae usum accommodatior inter eos disceptatio potuisse videtur excitari. nam, ut ex aliis hominum studiis ad privatas res sive honor, sive fructus emanet: nullam tamen artem, aut facultatem, si rem penitus inspiciamus, cum historia conferendam; nullam, quae se ad omnia vitae genera aeque porrigat, inveniemus. Haec enim non privata solum, verum etiam publica spectat commoda: ex hac petitur moderatrix et magistra vitae prudentia; cum aliorum eventis, nullo nostro labore, nullo periculo, non modo sine molestia, verum etiam iucundissime, in otio sedentes erudimur. ut non immerito eam viri praestantes lucem veritatis, vitae ducem appellarint. nam cum nihil opportune, nihil sapienter, neque privatim, neque publice, nisi a prudentibus viris, geri posse constet: cui perspicuum non est, ad vitam recte instituendam, ad rem publicam ipsam recte et ordine gubernandam, nihil utilius esse, nihil aptius historia? quod quidem et verum esse, et aliter esse non posse, non ego de multis unus, sed ita multi mecum sentiunt, itāque fatentur, ut, qui nesciat quid ante quam natus sit acciderit, eum puerum semper esse, hoc est, omnis expertem prudentiae, ac pene rationis, arbitrentur. qui vero ita versatur in historia, ut, quid aliis in omni rerum ac temporum varietate contigerit, perattente notet, ad usumque suum traducat, imperiorum ac maximarum rerum initia, progressus, finem denique ipsum observet, et haec suas ad caussas omnia referat; nonne is tam accurata, tamque multiplici observatione non mediocrem sibi in omni genere sapientiam comparat? nonne, velut in quadam specula constitutus, actiones hominum prospicit, quoque modo, quove tempore quidque fieri conveniat, unus optime intelligit? Quocirca, sapientissimos viros, qui saepe aut labentem rem publicam sua prudentia confirmarunt, aut iacentem erexerunt, magnopere historiarum studia coluisse, proditum est. quo quidem ipso ex genere quo quisque rerum ante se gestarum cupidior fuit, eo se virum fortiorem, eo meliorem patriae civem praestitit. Ex quo non minorem esse laudem, immo vero et longe maiorem eorum qui se ad scribendas historias contulerunt, quam qui maximis pro patria se periculis obiecerunt, ac vitam denique ipsam profuderunt, facile licet animadvertere. alteri enim, dumtaxat ei, pro qua decertarunt, rei publicae profuerunt: alteros et omnibus quae tunc essent, et iis etiam quae postea fuere, aut quae umquam erunt, mirabilem attulisse fructum constat. Quod cum apud Graecos Thucydides, et Xenophon in primis animadverterent, Annibal etiam apud barbaros, apud Latinos Cato, Sylla, Lucullus, Caesar, et qui hos sunt consecuti, Augustus, Hadrianus et Gordianus, summi viri, et principes eximii, tot civitatibus captis, tot provinciis debellatis, tot victoriis partis, tot triumphis actis minime contenti, cum his omnibus praestantius quiddam esse ac divinius, historiam condere, arbitrarentur, omnes cogitationes a bellis gerendis ad res gestas litterarum monumentis, atque hominum memoriae consecrandas traduxerunt. Quae quidem res non, ut omnium praestantissima, sic omnium facillima videtur. argumento est eorum infrequentia, qui laudabiliter historiam scripsisse memorantur. apud Latinos quidem vix unum esse, aut fortasse ne vix quidem, qui laudem absolutam assequatur; neminem, qui culpam omnem vitet, multis placet. Graeci, pulcherrimarum semper artium amantissimi, ideoque maiore etiam, quam ceterae gentes, sapientia praediti, Latinis illi quidem omnibus historiae

Next page


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.