Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
-- 249 -- magna diligentia opus esse non ignoravit, cur illa per negligentiam praetermisit?
neque enim existimandum est, eum facultatis imbecillitate prohibitum, ne aut
invenire, aut, quae utrobique rebus ipsis convenirent, eloqui posset. Quodsi suis
quibusdam rationibus adductus, alteram legationem exaggerare maluit; nequeo sane
coniicere, cur Laconicam Atticae, hoc est, eam quae posterior esset, ei quae praeiret
tempore, anteferret; cur propriam alienae; cur eam denique quae minorum, quam quae
maiorum calamitatum caussa missa fuerat. Cum vero urbium expugnationes et eversiones,
et homines in servitutem abductos, aliaque eius generis scribere cogitur, ita
interdum animos crudelium, gravissimarum, planeque miserabilium rerum commemoratione
perturbat, ut nullam reliquis historicis, nullam poetis rei altius extollendae
facultatem relinquat: interdum vero adeo pusilla, adeoque humilia nobis ostendit, ut
eorum cognitio ne leviter quidem animos afficiat. Cum autem de Plataeensium, cum de
Mytilenensium ac Meliensium civitatibus ageret, summam in illarum calamitatibus
describendis vim adhibuit. ac verba quidem quibus calamitates eorum summis viribus
exaggeravit, non puto necessarium esse nunc in medium adducere. ea vero loca, in
quibus hanc diligentiam vitavit, et aerumnas eorum propemodum extenuat, quod in
historia sua non raro fecit, afferam: Iisdem temporibus Athenienses, Sicyoniis [ERROR: no link :]
Scionaeis.
expugnatis, omnem iuventutem deleverunt, et pueris ac mulieribus in
servitutem abductis, regionem ipsam Plataeensibus utendum dederunt. Ac rursum: Cum in
Euboeam duce Pericle pertransissent, universam subegerunt: ac reliqua quidem eius
regionis parte pactionibus in deditionem recepta, Hestiaeis vero sedibus suis
eiectis, eorum terram ipsi occuparunt. Aeginetas quoque eodem tempore Athenienses,
una cum uxoribus ac liberis Aegina eiecerunt; incusantes, quod belli caussam
potissimum praebuissent; atque existimantes, si ex suis incolas eo mitterent,
propterea quod Aegina Peloponneso adiaceret, minore cum periculo se Aeginae imperium
habituros. Nec vero pauca praeterea in illius historia liceat invenire, quorum alia
summam eum in scribendo amplificationem adhibuisse ostendunt, cui neque addi
quidquam, neque detrahi possit: alia ita sunt negligenter decursa, ut eximiam illius
in dicendo facultatem ne minima quidem ex parte prae se ferant. quod quidem cernere
est potissimum in concionibus, in colloquiis, atque aliis eiusmodi elaboratis
orationibus. quae cum omnia diligenter curasset, historiam ipsam reliquisse videtur
imperfectam; quemadmodum Cratippus, qui et eius fuit aequalis, et quae ipse omiserat,
in unum coegit, scriptum reliquit: cum eas orationes ita dicat adhibitas esse, ut non
modo rebus ipsis sint impedimento, verum etiam auditoribus permolestae: idque
sententiam Thucydidem, nullas in ultima historiae parte orationes adiunxisse, etsi
multa in Ionia, multa Athenis evenissent, quae sermonum et orationum interventu
transigerentur. Quod siquis primum cum octavo libro conferat, neque idem in illis
institutum, neque eandem in explicando vim inesse iudicabit. alter enim, cum paucas
admodum, nec magni momenti res habeat, totus concionibus ad artem factis abundat: in
altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia.
Iam vero et in ipsis concionibus lapsum illum in hunc errorem videor animadvertisse,
ut in eodem argumento, eodemque tempore, quae ad rem facerent, omiserit; quae vero
maxime aliena essent, in orationem induxerit. cuius generis illud in tertio libro,
ubi de Mytilenensium civitate verba facit, videtur esse. Nam post urbem captam, ac
post captivorum adventum, quos Paches dux miserat, cum bis
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|