Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous page

Next page

-- 251 --

in peregrina terra cadentibus iusta fieri solent, persoluisse. at in illis alteris talem in laudationem fingit, ut, qui illam haberet, omnium oratorum praestantissimum eligeret. Ac sane non decebat Athenienses publice XV hominum casum lugere; iis[ERROR: no link :] at quinque milibus et amplius, solenni delectu conscriptis, et proelio caesis, nullum h. vero quos vel ex tabulis, in quibus militum nomina scribebantur, amplius quinque milibus occisos constat, nullum honorem impertiri. Verum cum Periclis personam ad suum usum vellet accommodare, (dicam enim quod sentio) videtur sibi necessario faciendum existimasse, ut dignam Pericle laudationem componeret. ac, quoniam is secundo illius belli anno vita functus est, nec ullis aliis urbis calamitatibus superstes fuit, iccirco videtur Thucydides in res tam minutas, quaeque vix tanti essent, ut in illis explicandis opera sumi debuisset, tantas, praeter illarum rerum dignitatem, laudes contulisse. Porro quam in aequali sit ratione usus in amplificando, facile quis animadvertat, si consideret, multis eum magnisque rebus praetermissis historiae suae prooemium ad quingentos versus protraxisse, ut, quae ante hoc bellum gesta a Graecis fuerant, non magnum habuisse momentum, neque eiusmodi fuisse illa, ut conferri cum hoc debeant, ostenderet. Nam praeterquam quod haec veritatem non habent, ut ex multis rebus ostendi potest; non haec est ratio ineunda iis qui ex arte rem aliquam exaggerare volunt. non enim, quae res inter minimas excellit, sed quae magnas exsuperat, vere magna est iudicanda. ipsius vero prooemium ita est comparatum, itāque multas ad institutum suum demonstrandum exaggerationes habet, ut ipsum per se historia quaedam esse videatur. at qui de arte dicendi praecepta tradiderunt, prooemia ipsa veluti notas quasdam volunt esse, quibus capita rerum, de quibus est dicendum, commonstremus. quod quidem et hic noster in extrema prooemii parte, cum narrationem exordiri vellet, videtur paucioribus quam quinquaginta versibus fecisse. ut satis appareat, nihil opus fuisse ut multa illa, quae de Graeciae dignitate detraherent, in medium proferret: quod scilicet Troiani belli tempore nondum uno nomine universa Graecia appellaretur: quod illi primum, qui cibi inopia laborarent, navibus inter se ultro citroque commeare coeperint; qui si in civitates nondum muris septas, quaeque vicatim habitabantur, incidissent, eas diripiebant, hincque maiorem sibi victus partem petebant. quid autem hic de Atheniensium luxu, quo illorum maiores diffluebant, meminisse necesse fuit? quod nimirum illi capellos cincinnis intorquerent; quod aurea quaedam ornamenta, quae cicadarum speciem referrent, in capite gestarent: quod primi Lacedaemonii in publico, vestibus detractis, nudati in palaestra se oleo inunxerint: quod Aminocles Corinthius, navium fabricator, primus Samiis quattuor triremes exstruxerit: quod Sami tyrannus Polycrates Rheniam a se captam Apollini Delio dedicaverit: quod Phocaënses, qui Massiliam condidere, navali proelio Carthaginienses superarint: atque alia, quae his sunt similia: quid, inquam, illi in mentem venit, haec ut ante narrationem commemoranda existimaret? Quodsi, quae mea sit sententia, fas est dicere; optime prooemium instituisset, si, omnibus, quae in medio sunt posita, sublatis, extremaque eius parte cum propositione coniuncta, in hunc, qui sequitur, modum confecisset: Thucydides Atheniensis bellum quod inter se Peloponnenses et Athenienses gesserunt, conscripsit; incipiens statim exorto eo, et magnum, atque omnium quae umquam antea gesta sint, memoratu dignissimum existimans; hac coiectura ductus, quod utraque pars rebus maxime florentibus, omni cum apparatu id gesserit: cum
Previous page

Next page


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.