Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 115 --

205/206 Aliquando etiam ulterius huius vocis significatio ad effectus prolabitur. Ponitur enim non raro pro ipsa compensatione, aut satisfactione pro delicto praestanda. Num. 5, si non fuerit viro propinquus, cui restituat delictum, delictum restituetur Iehovae: pro, damnum ei compensabitur, seu satisfactio pro damno reddetur. In Hebr, est אשם Ascham, quod admodum crebro pro ipso sacrificio expiante ponitur, sive quia compensat delictum, sive etiam quia ipsummet sacrificium imputatione quadam fit res rea, Deo exosa, eiusque irae ac poenis obnoxia. Sic Christus dicitur factus peccatum: Roman. 8. 2. Corinth. 5.

DELINQUO, pro pecco, praesertim omittendo iniuncta, etiam Latinis usitatum est: sed in Sacris literis habet nonnunquam quosdam idiotismos: ut Oseae 5, Ibo et revertat in locum meum, donec delinquant, et quaerant faciem meam: pro, agnoscant se deliquisse. Sic Levit 5 et 6, Si anima peccaverit et deliquerit, feret iniquitatem suam, et offeret, etc. id est, et agnoverit et fassa fuerit delictum suum. Res aut factum pro eius noticia ponitur, ut supra in verbo (Decepit) dixi, et in Regulis exposui. Sic Zach. 11, Quos possessores mactabunt, et non peccabunt: scilicet, sua opinione putabunt, aut certe contendent se rectissime fecisse.

DEMONSTRO. Vide OSTENDO.

DENSITAS, pro sylva aut arbustis densis. Sic aries Genes. 22 dicitur cornibus haesisse in densitate: id est, in aliquo denso spineto aut aliquibus arbustis. Sic et mula Absolonis dicitur cucurrisse sub densitatem quercus, 2. Sam. 18. pro, incidisse in densos ramos quercus, in quos sit implicata eius coma, et mula impetu cursus abrepta. Densitas nubis, pro, densa nubes Exod. 19, Venio ad te in densitate nubis, ut audiar. Densitas terrae, pro argilla. 2 Paral. 4. Fudit ea in densitate terrae: id est, densa terra argilla. Densitas sylvae, pro frequentia populi, Isaiae 9, Et succendet in condensis sylvam, et convoluetur sicut altitudo fumi.

DENS, et DENTES, varios efficiunt in Sacris literis idiotismos. Primum enim, quia plerunque ferae sylvestres, et etiam quaedam domesticae, ut Canes, potissimum dentibus pugnant ac laedunt: ideo per synecdochen dentes, sicut et maxilla, crebro pro omni vi ac potentia hostium ponuntur. Psalm. 58 Deus conteredentes ipsorum in ore eorum: pro, omnem vim ac potentiam hostilem. Eadem ratione etiam Psal. 124 dicitur: Benedictus Dominus, qui non dedit nos praedam dentibus eorum. Psalm. 3 eadem phrasi dicitur: Surge Domine, serva me Deus meus: Quoniam tu percussisti hostes meos in maxillam et dentes impiorum contrivisti. Mich. 3 describuntur seductores, quod mordeant dentibus, et parent bellum contra eum qui nihil in eorum guttur iniicit: ubi itidem bestialem eorum crudelitatem exprimit. Ab hac significatione sumitur illa similitudo Salomonis, Proverb. 25, Dens confractus et pes labens fiducia peccatoris in die angustiae: quia sicut, cum apri, ursi aut leones fractis ungulis et dentibus exarmati sunt, nihil obesse possunt: sic fiducia impiorum in rebus adversis inutilis et irrita est. Deuter. 32 dicit Deus Dentes bestiarum immittam in eos: pro, crudelitatem earum, efficiam ut bestiae grassentur in eos. Secundo Dentes etiam hominum, exprimentes fremitum aut frendorem quendam, iram significant: hunc enim gestum ac sonum exprimere valde irati solent Psalm. 35 Frenduerunt adversum me dentibus suis. Thren. 2, Sibilaverunt et frenduerunt dentibus superte: pro, acerbissimo et prorsus hostili animo sunt. Aliqui verterunt, Nudare dentes: quo forte alluderetur ad canum gestus, qui commoti solent rictum aperire, et gingivas sublevare, et illos longiores dentes in lateribus monstrare, aut exporrigere. Psalm. 57 est horribilis hypotyposis crudelitatis et virulentiae impiorum: Anima mea inter leones dormiet, filii hominum sunt flammae, dentes eorum lanceae et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Tertio, Dens per metaphoram nonnunquam prominentem petram aut scopulum significat: propterea quod perinde ex terra in extremitate aut promontorio quopiam prominent, ac dentes ex carne. Sic igitur legitur 1. Sam. 14. Erat dens petrae in transitu hinc, et dens petrae in transitu inde: pro, Utrinque circa transitum prominebant petrae. Quarto, mundicies dentium famem significat. Amos 4. Ego quoque dedi vobis mundiciem dentium, in omnibus civitatibus vestris. Nam inter comedendum plerunque aliquid cibi adhaeret dentibus, aut intra dentes. Ubi ergo nulla talis immundicies reperitur, indicium est non sumpti cibi, et porro defectus alimenti. Quinto, Domus dentis, in Sacris literis pulcherrimae domus nominantur: propterea quod illae olim apud Iudaeos ebore exornabantur, quod Scriptura simpliciter dentem vocat, per excellentiam, propterea quod est omnium dentium maximus et spectatissimus, dens elephantis: Amos 3. Sexto, Proverbium illud Ierem. 31, Patres comederunt vuam acerbam, et dentes filioru obstupuerunt, satis obvium ac perspicuum est. Sicut enim comedentis vuas immaturas dentes fiunt stupidi: ita aequum erat illos ipsos puniri, qui peccaverant, non alios. Sed Iudaei tunc querebantur, secum iniuste agi, quod ob peccata et idololatrias suorum maiorum punirentur, cum ipsi nullum tale scelus admisissent. Verum Dominus refutat illud impium et blasphemum proverbium. In dentibus hominum candor laudatur, et bonam valetudinem significat: contra rubigo, flavedo ac scabricies. Sic in Canticis legimus, Dentes tui sicut greges tonsarum, ascendentes ex lavacro: pro, candidissimi. Sic et Gen. 49 legitur, Dentes eius lacte candidiores sunt.

DENUDATIO in Hebraeo habetur, quod vulgata versio vertit Turpitudo: quae vox Genes. 9, et Levit. 18, saepe repetitur. Sic et Septuaginta verterunt γύμνωσιν . Denudare brachium, solet aliquando significare expeditam et praevalidam operationem. Sic enim solebant pugnare, et Deus sic iubet Ezechielem oppugnare exerto ac nudato brachio Hierusalem. Solebant et servi multum esse nudis brachiis, sive paupertatis gratia, sive ut expeditius operas suas peragerent. Sic et Isaiae cap. 47 Babylonem ad nuditatem hortatur, seu potius eam illi denunciat, praedicens ei servilem conditionem, in quam sit ab hostibus redigenda: Descende, et sede in pulvere virgo, filia Babylon: sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera: tolle molam, et mole farinam: denuda comam, disco operi humeros, revela crura, transi flumina, retegentur verenda tua, et pudenda tua videbuntur. Sic et Ezech. 16 ac 23, Deus minatur denudationem Hierusalem. i. miseram ac plane servilem conditionem ac abusum. Sed de hoc Hebraismo forte etiam postea, praesertim in voce NUDITAS, aliquid dicetur.

DEORSUM et SURSUM, adverbia motum loci significantia, probe nota sunt: sed per metaphoram etiam felicitatem aut infelicitatem alicuius significant. Deuter. 28 bis simul ponuntur: Ascendet super te sursum sursum, tu autem descendes deorsum deorsum: pro, Ille quidem crescet, tu autem diminuêris in omnibus commodis. Esdr. 9. Cum tu Deus prohibueris ne essemus deorsum propter iniquitates nostras: pro, non voluisti nos ita puniri, et inimicis nostris subiici, ut iniquitates nostrae meruerant. Iosuae 2. Deus facit mirabilia in caelo sursum, et in terra deorsum.

DEPONERE, verbum notae et obviae significationis est, ut expositione non indigeat. Deponit potentes de sede, et exaltat humiles: Luc. 1. notus sensus est.
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.