Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 169 --

313/314 Credere Moysi, Iohan. 5: id est, eius doctrinam pro vera habere. Ecce in penetralibus, nolite credere: pro, nolite eorum praedicationem pro vera habere. Credidit homo sermoni quem dixit IESUS, Iohan. 4: pro statuit eum vera dicere, quod tamen ille efficacia divini Spiritus in se operante credidit. Vicina huic significatio est, cum habemus fidem in sola speculatione, nihil boni malive inde expectantes: sicut, si narrationibus aliquibus de rebus peregrinis fidem haberemus. Tertia significatio est, cum significat alicui aliquid credere, seu eius fidei commendare seu committere. Iohan. 2: IESUS non credebat semet eis. Quarta significatione est etiam fides legalis, aut daemonum, cum desperantes credunt Deum esse iustum, bonis bene, et malis male facientem: sed non tamen credunt Evangelio. Fidem autem legalem nunc nomino tantum eam, quae conditionem plenissimae obedientiae ad salutem exigit. Alioqui lex omnem fidem etiam Evangelicam praecepit, sed plane per circumstantias declarare non potest, ut haec alibi plenius exponuntur. Possis et cognatam huic fidem generalem nominare, cum aliqui in genere, et quidem vere credunt, Deum non tantum iustum, sed et misericordem ac beneficum esse, suumque filium ad redemptionem generis humani misisse, ut omnes credentes salvet: sed sibi in specie aut individuo remissionem applicare nequeunt. Talem mancam ac generalem fidem, plerumque desperantes habent. Talis noticia in genere primum Evangelion de gratia, gratuitave iustitia ac salute apprehendens, esse plerumque solet in omnibus piis, cum initio in contritione, veluti inferis iacentes, audiunt sibi proponi mediatorem omnibus salutem promittentem ac afferentem: sed ab illa generalitate inter luctandum, et cum Deo agendum, tendunt ad illam specialem conclusionem, qua spiritu S. testimonium nobis dante, tandem concludimus: Amen, utique Deus tu remisisti iniquitatem peccati mei. Fides porro vera ac iustificans est noticia, expetitio, et specialis assensus aut fiducia coram a Deo per mediatorem impetrans iustitiam, spiritum, et vitam. Quam sequitur vel cognata fides, vel huius exercitium, qua alia quoque bona impetramus, quam in libello de Fide prolixius exposui. De hac iustificante fide recte probant Erasmus in Annotationibus, et Budaeus in Commentariis, quod saepe in Sacris idem cum fiducia significet. Loca citare non attinet, ob multitudinem. Quaedam tamen adscripsimus in praedicto libello de Fide, et de quibusdam etiam hic in fine dicemus. Ponitur aliquando et pro tota pietate. Hinc est quod Paulus dicit, Non quod dominamur fidei vestrae: id est, pietati et conscientiae vestrae. 2. Corinth. 1: sicut pontifex piorum conscientiis vult dominari, eisque pro arbitrio in suum quaestum commodumque abuti. Est etiam fides miraculosa, de qua Christus inquit: Si habueritis fidem ut est granum synapis, et dixeritis monti huic, Praecipiteris in mare, etc. Marc. 11. De qua etiam Paulus 1. Corinth. 13 inquit: Si habeam omnem fidem, ita ut etiam montes transferam, etc. Talem fidem habent et illi hypocritae, qui in extremo die dicent: Domine Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus, et multa signa fecimus? Fides etiam non raro ipsam veram doctrinam, aut praedicationem fidei significat, ut supra dixi. Rom. 1, Ut obediatur fidei in omnibus gentibus. id est, huic doctrinae. Galat. 1. Fidem quam aliquando vastabat, praedicat Sic et Galat. 3. Antequam venisset fides. 1. Thessal. 3. Ut suppleamus quae desunt vestrae fidei. id est, pleniorem institutionem adiungamus. Fidei obediebat multa turba sacerdotum, Act. 6. id est, verae doctrinae. Sic etiam fidem aliqui deserere dicuntur. Significatur quoque hac voce interdum constantia in Religione retinenda, in summis difficultatibus, ac persequutione. Rom. 1. Fides vestra annunciatur in toto mundo. 1. Thessal. 1. Fides vestra dimanavit in omni loco. 1. Thessal. 3: Cum venisset ad nos a vobis Timotheus, et annunciasset fidem et dilectionem vestram. Ex fide in fidem, Rom. 1, aliqui (ut Clemens Alexandrinus Stromat. V) interpretantur, Ex minore fide in maiorem: quod et Hebraismus ipse poscit. Et sunt similes Phrases plurimae: De virtute in virtutem exibunt, De malitia in malitiam exierunt: id est, ex uno scelere subinde in aliud maius praecipites ruerunt. Prima fides 1. Timoth. 5, viduae lascivientes dicuntur abnegasse primam fidem: quod alii aliter intelligunt et interpretantur. Athanasius lib. 6. de Trin. Hieronymus, et Vincentius Lirinensis, intelligunt de primo pacto, quod cum Christo in baptismo fecerunt: intelligentes per fidem promissionem, pactionem, aut conventionem. Id sane etiam ipse textus comprobat praecedentibus et sequentibus. Nam in praecedentibus dicit eas lascivire contra Christum. in sequentibus vero ait, eas ociosas, curiosas et garrulas obambulare per domos, loquentes quae non oportet. Item paulo post ait, quasdam iam defecisse a Christo ad Satanam. Unde manifeste apparet, ibi agi de plena defectione a vero studio pietatis, ac sincera in Christum fide: non de non observato voto, aut repetito coniugio, ut Sophistae opinantur. Sed adscribam etiam aliorum uberiorem huius loci declarationem. Fides prima apud Paulum, 1. Timoth. 5. cap. 1. ubi de viduis iunioribus, non suscipiendis ut alantur ex bonis Ecclesiae, est loquutio et forma loquendi. Sequutus est D. Paulus Prophetas, qui ita loquuntur ex lege coniugii, quod saepissime cum coniunctione animae cum Deo in vera religione confertur. Occasione ergo coniugii carnalis respicit ad spirituale, quod lascivientes, proteruae et garrulae viduae discederent. Vocat fidem primam, pactum primum, pactum primi praecepiti, aut etiam prima fides, pro primaria ac praecipua ponitur: nempe pro ea quae Deo debetur, cum haec coniugalis sit quasi secundaria. Fides coniugalis in desponsatione primum promissa, est pactum primum perpetuo servandum: a qua fide prima et pacto primo si deficitur per adulterium, vel reiectionem, non potest fieri cum alio coniugium, vel secunda fides, aut pactum secundum: sed simpliciter damnatio legis est, nisi redeatur per reconciliationem ad primam fidem, ad pactum primum. Sicut cap. 3. Hierem. dicitur: Tamen tu meretrix revertere ad me. Et est pactum primi praecepti apud nos, pactum Baptismi: Ego sum Dominus Deus tuus. A quo aversi, iubentur ad illud reverti: Qui defecerunt â fide, iubentur ad eam reverti. Sic et nonnulli patres hunc locum Pauli intellexerunt, Fidem primam esse fidem in Christum. Athanasius lib. 6, de Trinitate: Vae vobis, inquit, qui primam fidem Baptismi, caelitus institutam, irritam facitis. Ex fide, aliquando est periphrasis: idem valens quod fideles, credentes. Galat. 3: Sicut Ex circumcisione. Alias cum dicit Paulus, Quicquid non est ex fide, peccatum est: ex fide esse aliquid, aut fieri, significat, praelucente vera fide, quod sis cum patre caelesti reconciliatus, et quod ille hoc ipsum factum tuum probet exigat, et imperet tibi. Fidei domestici. pro, qui eandem fidem ac veram religionem nobiscum profitentur, in eoque nobis intimi ac coniuncti sunt: Gal. 6. Adiunguntur et aliae voces aut res fidei, quas iam plurium dictionum phrases explicari oportet: quandoquidem de ipsa voce Fidei per sese considerata satis ferme hic, et in libello de Fide dictum est. dicentur tamen denuo adhuc plura. Habet enim fides sua quaedam adiuncta, quibus una cum synonymis fidei expositis, denuo de Fide, praesertim de re eius, agemus. Aeque preciosam fidem sortiti sunt: 2. Pet. 1. Opus fidei: id est, confessio agnitae veritatis, et constantia in cruce et persequutione. 1. Thess. 1. Thorax fidei: pro firmissima fiducia in DEUM. Induti
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.