Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 310 --

595/596 Lumen de lumine dicitur filius: id est, verus Deus de vero Deo, ut ibidem est. Alluditur ad locum Hebraeis 1, de quo forte agetur in voce SPLENDOR.

LUCERE verbi significationes facile est ex eius primitivo nomine LUX habere. Dicam tamen et de eis aliquid compendio. Lucere facfaciem tuam super servum tuum, et serva me in misericordia tua: Psalm. 31 et 80. Supra ostendi, Lumen vultus significare tum laeticiam cordis, tum et favorem. Sensus ergo est huius dicti: Sis mihi propitius, et libera me ex misericordia tua. Sic et Psal. 67 habetur, Lucere faciet vultum suum nobiscum. tametsi ibi (ut ex se quentibus apparet) magis proprie agatur de patefactione verae Dei doctrinae, quam petit Psaltes apud se perinde vultu Dei illustrari aut spargi, ut sol facie sua mundum illustrat. Sapientia hominis lucere facit fac: em eius, Eccles. 8. pro, facit hominem illustrem, vel etiam facit eum laetum ac securum: quae animi fiducia ex vultus serenitate deprehenditur: cum contra inops consilii trepidet, et faciei tristicia ac obscuritate animum imperitum et consilii inopem prodat. Quomodo doctorum et aliorum piorum lux dicatur lucere coram hominibus supra ostendi. Aliquid etiam mox de eadem re dicetur.

LUCERNA, instrumentum lucens, venit a praecedente verbo. Varie autem per metaphoram in Sacris literis accipitur. David, eiusque regnum, dicitur Lucerna Israelis, 2. Sam. 21. Non egredieris ultra nobiscum in praelium, ne extinguas lucernam Israelis. id est, ne te interfecto pereat regnum, et omnis felicitas Israelis. Sic et Num 12 vox ista accipi videtur. Et, Lucerna eorum periit ab Hesebon usque ad Dibon: id est, eorum regnum. In hac significatione saepe regnum Iuda, posteritati Davidis divinitus longo tempore conservatum, vocatur Lucerna Davides: 1. Reg. 11, Filio vero Salomonis dabo tribum unam, ut sit lucerna Davidi servo meo, ut sit ibi semper aliquis regulus, et aliquod regnum, quod aliquo modo referat ac repraesentet nomen et gloriam Davidis, ne cum quadam eius ignominia ac infelicitate quisquam dicere possit, eum una cum posteris et regno suo funditus extirpatu esse, ut solet Deus impios punire. Sic et 1. Reg. 15 habetur: Propter Davidem dedit Deus ipsi lucernam in Hierusalem, ubi Scriptura seipsam mox declarans ait: suscitando filium eius post eum, scilicet in regem. 2. Reg. 2. Et noluit Deus perdere Iudam propter Davidem, quemadmodum dixerat Davidi, quod daret ei lucernam, et filiis eius cunctis diebus: id est, regnum. Eadem ferme huius vocis significatio est etiam Psal. 132. Ibi faciam germinare aut florere cornu David, praeparabo lucernam Meschiae meo. Idem utraque metaphora cornu, et etiam lucernae, notat: nempe regnum, potentiam, et gloriam posterorum Davidis esse permansuram aliquatenus, donec veniat Meschias, qui id regnum vere instauret, et reddat gloriosum in sempiternum. Vicina huic significatio est, quod saepe notat simpliciter omnem alicuius facultatem, omne bonum ac commodum. Sic lucerna impiorum extingui dicitur Iob 21, et Prov. 24. i. cito peribunt cum omni sua gloria ac potentia, vel certe miseri ac infelices fient. Versus posterioris loci semetipsum declarat: Non erit malo posteritas, lucerna impiorum extinguetur. Prov. 20, Maledicentis patri ac matri extinguetur lucerna in obscuritate tenebrarum: i. subito deseret eum Dei protectio, et omnis felicitas in extrema calamitate. Lucernam alicuius illuminare: pro, felicitatem ac commoda alicuius instaurare, conservare et augere. Psa. 18. Tu illuminas lucernam meam. Metaphora est elegans, veluti si cui lumen iamiam esset extinguendum, et aliquis veniens vel oleum affunderet, vel lychnum reconcinnaret. Lumen lucernae perdere, Hier. 21. Perdam ab eis vocem molae, et lumen lucernae: pro, redigetur omnis ista terra in desolationem. Per metonymiam, Voxmolae, et lumen lucernae, significant [?: cul- ] loci, seu hominum praesentiam. ubi enim ista duo [?: ] sunt, ibi nec homines quidem esse oportet, qui sine isti vivere non possunt. Lucernis scrutari aliquem locum, [?: Zoph- ] In tempore illo scrutabor Hierusalem lucernis, et [?: ] tabo viros, et c.i. diligentissime omnium vitam ac peccata investigabo, expendam simul ac puniam. Similando aut metaphora est sumpta ab iis qui aliquid [?: accu-te ] inquirunt: sicut Christus dicit in parabola mulieris quae amiserat denarium, Luc. 15. Sic ante 100 annos, [?: ] tavii quispiam, amissa iusta causa, accendit lucernam de die, et omnia tribunalia angulosque curiae [?: pervestiga-- ] interrogatus quid faceret? dixit, Se iustitiam quaerere Lucernam Dei splendere super caput alicuius, Iob 29, est eum [?: gi ] , foveri, ac felicem fieri a Deo in omnibus suis comtibus. Sic mox sequitur, in lumine Dei per tenebras ambulare. Christus dicit de Baptista, eum fuisse lucernum ardentem et lucentem, Iudaeos vero noluisse exultare ad tempus in luce eius: i. fuisse doctorem praestantem, qui tum doctrina, tum et exemplo ac autoritate aliis ad agnitionem et favorem Dei, summamque felicitatem praelum rit: quinetiam spem fecerit Iudaeis summae cuiusdam felicitatis: quare et Iudaeos plus iusto ei tribuerunt, eumque Meschiam, aut aliquem ex illis magnis veteribusque Prophetis esse putantes, sperasse futurum, ut ille eos liberate a Romanorum servitute, ac in summam quandam [?: ] citatem perduceret. Qua inani spe dementatos [?: ] curasse verum Meschiam, cum quidem ille eos suo testimonio ad hunc unicum agnum, verumque ac plenum [?: ] men ablegaverit. Mat. 6, et Luc. 11, dicit Dominus, oculum esse lucernam corporis: et quod, si oculus sit [?: --dus ] , tum et totum corpus fore lucidum: si oculus [?: ] nebrosus, multo magis reliquum corpus. [?: Videtur- ] similitudo esse, posteriore membro aut [?: applicatione-- ] rens: quod nempe, sicut oculus sit lucerna corporis, et omnium eius externarum operationum: ita etiam [?: ] illuminet ac gubernet hominem in rebus agendis, et denique etiam fides vel cor renatum, ac vera in eo pietate debeat praelucere toti homini, eiusque actionibus internis et externis, in rebus religionis vel spiritualibus. Quod si cor, eiusque affectus aut pietas sit vitiosa, perinde nullas rectas actiones aut vitam secuturam, sicut [?: ] cus nihil pie agere possit. Nam Matth. 6, Dominus [?: ] serit de cordis puritate ad Deum dirigenda, et [?: no- ] avariciam distrahenda. Iubet idem Dominus suos Apostolos, atque adeo omnes pios, ut semper, et praesertim sub extremam diem, habeant praecinctos lumbos, et [?: ] cernas in manibus ardentes: id est, (ut ex sequentibus apparet) perinde esse praeparatos ad excipiendum Dominum ad extremum iudicium venientem, ac [?: mi- ] dominum in nuptiis existentem aut convivantem [?: ] licite expectant accensis luminibus, ut eum mox [?: ] mensa surrexerit, et abire voluerit, recta domum [?: ] cant, nec sit opus ipsum illos quaerere aut expectare donec accendant lucernas. Alii quidem aliud interpretantur per lucernas ardentes: sed vera ac maxime propria est ista generalis expositio, quod iubeantur [?: e- ] rati: sicut ibi saepius Dominus repetit hanc [?: moni- ] veluti primariam propositionem, Vigilate. Nec enim est necesse in Parabolis singulas voces explicare, et applicare. Eadem prorsus est vis etiam lampadum [?: ] tium in manu virginum, Matth. 25, tametsi ab alio [?: ] sumpta: quod videlicet debeamus esse parati ad [?: ] ter excipiendum illum caelestem sponsum, [?: venient-- ] ut sponsam suam in caeleste regnum hinc abducat [?: ] porro huius vocis metaphora nulla prorsus explicatione indiget, quod verbum Dei Psal 119, et 2. Pet. [?: ] citur esse lucerna pedibus nostris in obscuro loco [?: ] posita. Ut enim lucerna in rebus et actionibus [?: ca- ] bus, sic verbum Dei praelucet homini in spiritualibus
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.