Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 343 --

661/662 Dei, et praesertim puram praedicationem doctrinae caelestis, ac unicae oblationis Christi, substituta sua abominatione Missae et falsae doctrinae, quamque veram pietatem ac Ecclesiam foedissime vastaverit, et quam id longo tempore duraverit, multorum scriptis Dei beneficio expositum est. Factae vero sunt ab eruditis variae applicationes huius prophetiae, ad plures eventus: sicut sane verisimile est, Spiritum sanctum in plures cribrationes Sathanae respexisse, ut solent aliquando tales prophetiae in plura tempora respicere. Inter alia vero illud quoque mirabile et notabile est, quod sicut in fine Danielis tribuuntur huic abolitioni iugis sacrificii, et durationi abominationis, 1290, hoc est, sesquiquatuor anni: ita etiam Apoc. 11 praedicitur fore, ut atrium templi conculcetur quadraginta duobus mensibus: et capite 12, ut mulier, id est, religio pura et Ecclesia, cogatur aufugere in solitudinem, et sese ibi occulere 1260 diebus. et denique cap. 13 in dicatur, datum esse Bestiae tempus agendi et blasphemandi mensium quadragintaduorum, quae omnia correspondent et designant tempus sesquiquatuor annorum. Duravit vero, seu in praecipuo vigore fuit, illa horribilis vastatio Ecclesiarum, quae facta est per Interim magnum, ac parva, seu Adiaphoricas corruptelas, itidem circiter sesquiquatuor annos, nempe a medio 1548, usque in finem 1551. Nam mox initio 1562 conversa sunt arma obsidentium Magdeburgam, qui Papistarum nomine potissimum pugnabant, contra ipsos: coepitque conticescere magnum ac parva Interim, et eversae Ecclesiae denuo instaurari, ac purae doctrinae passionisque Christi praedicatio (quae vere est iuge Deoque gratissimum sacrificium) redintegrari.

Quare dubium non est, prophetiam Danielis etiam ad illam longe tristissimam et perniciosissimam Ecclesiae vastationem pertinere, quae tempore Interim eiusque spuriorum accidit. Papistae dicunt, Antichristum esse aboliturum ad tempus eorum Missam, et id contendunt esse iuge sacrificium. Verûm id non est possibile fieri, cum sacrificuli queant singuli in suis angulis, clam suas missas murmurare. Proculdubio autem ad praedicationem verbi Dei pertinet, quod sola ea facit vigere ac celebrari illud vere iuge ordinarium ac perpetuum sacrificium inde ab initio mactati agni Dei, quod semper a condito mundo valuit, et valebit in perpetuum. Est vero praedicatio verbi Dei vel maxime tali casui aut calamitati obnoxia, quia et erroribus contaminari ac corrumpi potest, ut desinat Deo acceptum esse sacrificium: de tyrannorum furore opprimi, quia non nisi propalam, [?: ] in aliqua frequentia hominum recte peragi potest. De hoc mundo, Mincha scilicet praedicationis Christi, praedicit Malachias cap. 1, quod per totum mundum offeretur Domino. Porro quod Dan. cap. 9 dicit, Faciet [?: --ssare ] sacrificium et oblationem mincha, id ex descriptione supra indicata Num. 28 clare intelligitur. Sacrificium enim notat mactationem agni, nempe Christi: oblatio Mincha vero, adiunctum similaginis oblationem: quod forte denotat praedicationem verbi, et totam religionem.

MITIS, aut mansuetus. Eadem vox עני Ani, iam mitum ac mansuetum significat, iam etiam afflictum. [?: Ra- ] istius coniunctionis diversarum significationum est, [?: ] quod res ipsae multum coniungi solent. Plerunque enim afflictiones minuunt superbiam, et reddunt homines leviores. Afflictum igitur significat haec vox Psal. [?: ] . Non est oblitus Dominus clamoris afflictorum. Et Psal. 22: Comedent afflicti, et satura buntur. Sic Psa. 76, Ut servet omnes afflictos terrae. Et Isaiae 11, Et arguet in rectitudine pro afflictis terrae, aut afflictos terrae. Porro mansuetum aut mitem plerique interpretantur, cum [?: ] . 12 Moses dicitur fuisse mansuetissimus prae omnibus hominibus quae significatio proculdubio verior est. Alii intelligunt dici, eum fuisse omnium afflictissimum. Sic accipienda est vox haec Psal. 37, Mites aut mansueti possidebunt terram: quod dictum Christus Matth. 5 recitavit. Sensus autem est, impios putare obtineri terram serviendo et grassando contra ius ac fas: verum Deus (ut est in praedicto Psalmo) tandem illos perdit, et mitibus aut mansuetis quietam rerum possessionem relinquit. Sicut Christiani tandem obtinuerunt regna et provincias extinctis Ethnicis, et oppressis divinitus Iudaeis, quorum utrique aliquandiu horribiliter in Christianos sunt grassati. Mites vero non dicuntur in Sacris literis isti molles et ignavi, praesertim in rebus ad publicam utilitatem et gloriam Dei pertinentibus iudicandis. Quo titulo nunc sese subtiles quidam Epicurei venditant. Videmus enim Mosen, mansuetissimum hominem, patienter quidem ferre iniurias sibi privatim illatas, sed in asserenda gloria Dei et vera religione longe acerrimum et austerissimum esse. Verum non est iam nostri instituti, de rebus ipsis accuratius disserere.

MITTERE aliquem, sicut et Vocare, est, alicui aliquam functionem demandare. Solemus enim aliquem puerum, ministrum, aut filium ex aliorum coetu evocatum, ad aliquam functionem ablegare. Solebat etiam Deus olim prophetas vocare et mittere. Ierem. 14, et 23: Ipsi currunt et prophetant, ego autem non misi eos, nec praecipi eis. Sic de Baptista scribitur Iohan 1: Fuit homo missus a Deo nomine Iohannes, ut testaretur de lumine. Sic et Moses dicit ad Deum, Mitte quem missurus es: id est, mandaid functionis illi vero Meschiae, aut benedicto semini quem alioqui constituisti mittere, quique id multo rectius expediet, ac de quo mihi paulo ante in tuo nomine Iehova indicasti. Et Christus saepe inculcat, se a Deo missum esse: volens indicare, illam suam functionem sibi esse a Deo iniunctam. Adhanc celebrem vocem, aut potius rem, alludit Evangelista, exponens nomen piscinae Siloan, missus: ac volens indicare, nostram innatam caecitatem non nisi sanguine missi Mediatoris elui posse. Forte etiam Isaiae capite octavo, obiurgans Iudaeos, quod contemptis tacite fluentibus aquis Siloe, quod est missus, magna et turbulenta flumina quaerant, indicare voluerit, eos humilem et crucifigendum Meschiam contemnere, et sibi pingere ac fingere Meschiam gloriosum, praepotentem, armatumque. Sic et illud Silo Gen. 49. Meschiam aliqui interpretantur. Mittere manum, aut extendere, in rem alienam, furari notat, ut supra exposui in voce Manus: ubi et alias huius locutionis significationes, sicut et missionem manus, exposui. Quomodo praedicabunt nisi mittantur? Rom. 10. id est, nisi divinitus excitentur? Mittere significat etiam proiicere, et prorsus obiicere: ut mitti in gehennam aut tenebras exteriores, Matth. 5 et 24. Mitti gramen aut paleas in ignem, mitti pecunias in arcam in gazophylacio, Mittere panem filiorum canibus, Mittere sortem super vestem, Mittere insulsum sal foras, Mittere lapidem in adulteram. Mittamus lignum in panem eius, Hieremiae undecimo: de quo loco multi tam multa philosophati sunt, perperam versus est: cum in Hebraeo proprie sit, Perdamus lignum aut arborem cum fructu suo: id est, excidamus stirpitus Hieremiam, cum suis liberis aut posteris. Mittere significat etiam, aliquid alicui significare, more Hebraeis usitato, qui per antecedentia aliqua, res aut actiones consequentes denotant. ut Iohan. 11, Miserunt sorores Lazari ad Christum dicentes, Ecce quem diligebas mortuus est. Et Actorum 10. Sermonem misit Deus filiis Israel: id est, significavit, nunciavit. Prius enim mittitur aliquis, postea is aliquid indicat iis ad quos missus est. Iudic. 11, Non audivit verba Iephtae, quae misit ad eum: id est, indicavit, denunciavit.
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.