Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 51 --

BENEDICERE Dei I
Immediatum. Mediatum, per Sacerdotes legales in veteri Testamento: pro
Futura praedicere
Gratias agere
Beneprecari.
Christum verum sacerdotem II Spiritualium Corporalium
rerum, III Verbis Re
constans. Hominis Erga Deum:
pro, gratias agere, celebrare. Erga hominem alium, pro
Laudare, praedicare. Bene precari. Benefacere. Erga se ipsum, suaque:
ut vias suas, etc.
Erga idolum. Brutorum ac inanimatarum rerum erga Deum,
pro laudare, celebrare.

BENEPLACITUM, aut Beneplacere, seu etiam Bona voluntas, vox plurimi usus, et maximi momenti in Sacris literis: interdum non parum obscuritatis habet, praesertim ob aliarum vocum connexionem. Sunt vero in genere duae huius vocabuli significationes: altera passiva, cum nobis aliquid valde placet, tanquam nobis salutare ac suave, quod per acquiescentiam ac fruitionem denotatur: altera activa, cum beneplacet aliquid cui nos gratis ac sponte favemus, quod voce favoris et gratuitae gratiae exprimi queat. Sed dicam etiam plenius de hisce duobus vocis huius significatis. Significat igitur alias eum animi affectum, quo in aliqua re tanquam eximio bono acquiescimus, eoque ita delectamur, ac in eo toti sumus, et veluti deliciamur, adeo ut nihil ferme amplius aut aliud requiramus aut exoptemus, tanquam si ultimum et summum terminum omnium nostrorum desideriorum aut votorum, atque adeo ipsum summum bonum feliciter consecuti essemus. Quem animi affectum declarat Christus, cum dicit: Regnum caelorum esse simile agro, habenti latentem thesaurum: aut preciosisimae margaritae, quam mercator venditis omnibus suis bonis emit, eaque suavissime fruitur. Talem animi sui acquiescentiam, approbationem, et suavissimam in aliquo obiecto delectationem aut perfruitionem, declarat Deus, cum de Davide pronunciat, se invenisse virum secundum cor suum, id est, qualem cor suum desiderat, aut in quo vere, plene ac solide cor suum acquiescat. Multo vero magis, cum de unigenito filio caelitus clamat: Hic est filius meus delectus, in quo acquiesco, aut mihi bene complacui. Nam et illud dictum de Davide, potissimum de hoc Davide dictum fuit, cuius ille tantum typum gessit. Eadem verba, ac de eodem suo Meschia, dicit Deus Isaiae 42. Ecce servus meus, cui innitar: electus meus, in quo complacuit animae meae. id est, quo unice delectatur anima mea, et in quo singulariter acquiescit. Hic cordis nostri affectus talis ast, ut licet illud eiusmodi obiectum ardentissime amemus, tamen nos in de veluti quoddam ingens bonum ineffabilesque delicias nobis hauriamus, summumque quendam fructum, non illud obiectum a nobis, sed nos ab eo percipiamus. Est igitur haec veluti passiva quaedam significatio, in qua non proprie ac praecipue nos alteri benefacimus: sed nos ab eo bene patimur, aut ingens quoddam commodum felicitatemque percipimus. Haec igitur sit prima Beneplaciti significatio, veluti passiva, quae commodissime Latino verbo aut phrasi, In aliquo acquiescere, delectari eo, aut in aliquo totum esse, exprimitur. Posset autem dici Acquiescentia singularis voluptas, delectatio, oblectatio, delicium animi: sicut de T. Caesare est apud Suetonium, quod sit amor et deliciae generis humani vocatus. Huc referri possunt per se rectissima ac sanctissima, et quae quasi merendi quandam vim habent: ut est passio ac meritum Christi. Sic Deus in omnibus suis consiliis et actionibus, tanquam valde bonis, suum beneplacitum habet. Sic tota divinitas dicitur beneplacito consensisse, habitare in Christo, Coloss. 1. et Deo beneplacuisse, per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Altera Activa, et quasi contraria huic significatio est, cum aliquem, licet indignum, et unde nos nihil boni nobis expectamus, summo favore ac amore, et plusquam paterna benevolentia complectimur, eique ex imo corde bene facimus, aut certe benefacere cupimus, et (quantum omnino nobis possibile est) conamur. Quam animi propensionem aut beneplacitum, ideo activa significatione Beneplacentiam ac benevolentiam voco: quia non nos ex tali obiecto aliquod nostrum magnum commodum percipimus, petimus, aut expectamus: sed nos potius ad illud iuvandum, fovendum, et veluti beandum totos ex imis visceribus offerimus, et veluti offundimus, pronissimosque ac promptissimos exhibemus. In hac significatione, Beneplacitum, proprie favorem et singularem quandam benevolentiam, qualis est patrum aut matrum στοργὴ erga liberos, significat Tali εὐδοκίᾳ aut beneplacito nos miseros peccatores in Christo, aut ob Christum, Deus complectitur, in suo sinu fovet, et exosculatur. Talem sui cordis εὐδοκίαν aut beneplacentiam,
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.