Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 547 --

1069 ad salutem. id est, per hanc doctrinam salvat Deus credentes, Romanorum primo. Item Romanorum undecimo: Eorum casu vobis contigit salus. id est, veri doctores, ac doctrina conversioque ipsa, dum illi eam reiiciunt. Romanorum decimotertio: Nunc propior nobis est salus, quam cum credidimus. id est, nunc clarius et illustrius videmus veritatem, magis quoque ampliatum et illustratum est regnum Christi, nosque in eo possumus esse confirmatiores. Isaiae 49. In tempore beneplaciti exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. id est tempore Meschiae, et quoties mea ope indiges, meque per Meschiam quaeris et imploras. Salus hic generaliter accipitur de quocunque Dei auxilio. Sic Philippensium primo: Scio quod hoc cedet mihi in salutem. id est, erit tum mihi salutare, tum meo ministerio utile, nempe ista crux mea. Hebraeorum secundo: Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Hic salus accipitur pro illa gloriosa patefactione, ac praedicatione Evangelii et gratiae Christi. Principem, aut ducem potius, salutis ipsorum per afflictiones perfectum reddere: Heb. 2. Ducem salutis nostrae vocat Christum, quia is nos salvat ac liberat, et in aeternam vitam quasi ex inferno manu ereptos ac eductos secum perducit. Sic Act. 5 inquit: Hunc Deus exaltavit dextera sua, ducem et servatorem, ut det poenitentiam. Secundae Petri tertio: Longanimitatem Domini salutem arbitremini. id est, statuite vobis esse salutem, non neglectionem aut oblivionem redemptionis vestrae. Salus pro victoria: Apoc. 12: Nunc facta est salus et victoria Dei nostri. id est, nunc expugnatus et superatus est adversarius noster. Apoc. septimo, et decimonono: Salus et honor et gloria ac virtus Domino Deo nostro. id est, ipse merito de hisce omnibus bonis praedicandus est, qui ea nobis solus largitur et praeparat. Quoniam vero hoc verbum magni momenti, multique usus est in Sacris literis, recensebo adhuc paulo plenius, meliorique ordine, eius significata. I. Salus Dei, passive, aut pacem significat: ut Apoc. 7, Salus ei qui sedit super thronum Dei nostri, et agno. aut victoriam, Apoc. 12, Nunc facta est salus, et virtus et regnum Dei nostri, et potestas Christi eius. Sed rariora sunt de his exempla. II. Salus, de spirituali hominis salute, hoc est conversione, iustificatione, liberatione a peccato et morte, et donatione salutis ac vitae aeternae. Psal. 28. Salvum sic populum tuum, et benedic haereditati tuae, et pasce eos, et extolle illos usque in aeternum. Psal. 60. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. Psal. 72. Animas pauperum salvas faciet. Esa. 12. Factus est mihi in salutem. Esa. 35. Deus salvabit nos. Esa. 45. Israel salvatus est a Domino. Item: Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fides terrae: quia ego Deus, et non alius. Esa. 46. Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam. Item 51 et 64. Ioel. 3. Habacuc 3 Matth 1, Vocabis nomen eius Iesum, ipse enim ( σύσει ) salvum faciet populum suum a peccatis suis. Mar. 10, Luc. 7 et 18, Fides tua te salvam fecit. Mat. 18, 19, Venit filius hominis salvare quod perierat. Mar. 16, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Luc. 1, Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos ubi paulo post clarius exponitur, quid voce Salutis Zacharias intelligat: Ad dandam (inquit) scientia salutis plebi eius, in remissionem peccatorum eorum. ut salus nihil aliud sit, quam remissio peccatorum. Ioan. 3. Non misit Deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Io. 4. Salus ex Iudaeis est. ubi tota redemptio ac meritum Christi una voce effertur. Actor. 2. Dominus addebat qui salvi fierent. id est, converterentur et iustificarentur. Act 4, Non est in ullo alio salus: hoc est (ut Act. 10 exponit ipse Petrus) remissionem peccatorum accipiunt [?: ] qui credunt in nomen Christi, ibidem, Nec est aliud nomen in quo oporteat nos salvos fieri. Act 15 pseudoapostoli aiunt: Nisi circumcidamini secundum morem Mosi, non potestis esse salvi. id est, iustificari. Ibidem Petrus inquit: Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus nos salvos futuros. Act. 16, Crede in Dominum Iesum, et salvus eris et tu et domus tua, Rom 1, Virtus enim Dei est, ad salutem omni credenti. Rom. 8 Spe salvi facti sumus. Rom. 10. Corde creditur ad iustitiam. hoc est, corde, seu fide in corde, apprehenditur iustitia imputativa: et ore fit confessio ad salutem, seu ore confitemur salutem: hoc est, gloriamur de beneficio Dei per Christum nobis exhibito. Hebraica enim phrasi accusativus cum praepositione pro genitivo ponitur. Ibidem: si confessus fueris ore tuo Dominum Iesum, et credideris, etc. salvus eris. Ibidem ex Ioele: Quisquis invocaverit nomen Domini, salvus erit. 1. Cor. 1, Sermo crucis, etc. nobis qui salvamur potentia Dei est, Ibidem, Visum est Deo per stulticiam praedicationis salvos facere credentes, 1. Cor. 3, Cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sed tanquam perignem: hoc est, qui fundamentum iustificationis, scil. Iesum Christu tenuerit: et nihilominus stipulas, humanas opiniones superstruxerit, is in die ignis, hoc est tentationis, seu in agone, detrimentum patietur: hoc est, a conscientia sua affligetur: et tamen, quia fundamentum retinet Iesum Christum. per illos angores animi reducetur ad salutem, ut abiectis omnibus stipulis, quibus antea confisus erat, solum salvatorem Iesum Christum cum suo beneficio amplectatur. 1. Cor. 15, Notum vobis facio Evangelium, etc. per quod etiam salvamini. 2. Cor. 7. Quae enim secundum Deum iustitia est, ea poenitentiam ad salutem haud poenitendam parit. Ephe. 2. Gratia salvati estis. Ephes. 6. Galeam salutis accipite. 1. Thess. 2. Prohibentes nos gentib. loqui, ut salvi fiant. hoc est, ad salutem perducantur per ministerium verbi. Tit. 3, Salvos nos fecit per regenerationis lavacrum. 1. Tim. 1, Iesus Christus venit salvare peccatores. 2. Tim. 2, Omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu. Heb. 7, Unde et salvos facere ad plenum potest, qui per ipsum adeunt Deum. Iac. 1, Recipite insitum sermonem, qui potest salvas facere animas vestras. Epistola Iudae: Mihi studium fuit scribendi de communi salute, etc. obsecrans ut vestris laboribus adiumento sitis fidei, quae semel data est sanctis. Eleganter autem verbum Salvare ad iustificationem transfertur. Significat enim alias liberare captivum ab hostibus, et pristinae libertati restituere. quod etiam fit in iustificatione: liberamur enim a iure peccati et mortis, et donatur nobis iustitia Christi, ob quam datur spiritus S. et vita aeterna. Hinc et Messias salutare et salvator et Iesus in Veteri pariter ac Novo testamento appellatur, quia scilicet spiritualem et aeternam salutem adfert generi humano. Gen. 49. Salutare tuum expectabo Domine. Psal. 14. Quis dabit ex Sion salutare Israel? Psa. 98, Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. Psal. 119, Expectabam salutare tuum Domine, et mandata tua feci. Item: Concupivi salutare, tuum Domine, et lex tua meditatio mea est. Esa. 51. Egressus est salvator meus. Et 52. cap. Videbunt omnes terrae salutare Dei nostri. Et cap. 62, Ecce Salvator tuus venit. Luc. 2. Nunc dimittis servum tuum Domine, etc. quia oculi mei viderunt salutare tuum. Matt. 1, Vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis suis. Ephes. 1. Christus caput est Ecclesiae, et ipse est salvator sui corporis. Phil. 3, Unde salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum. Tit. 2 Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri Tit. 3, Postquam apparuit benignitas et humanitas Salvatoris. 2. Timoth. 1, Gratia vobis quidem data est per Christum, etc. sed palam facta nunc est per apparitionem salvatoris Iesu Christi. 1. Iohan. primo. Pater misit filium salvatorem mundi. III. Nonnunquam Salvare, ad
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.