Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 634 --

1243 docendi et promovendi vos in cognitione Evangelii et verae pietatis. Sic posset exponi, quod 1. Ioan. 5 dicitur Christus venire per et in aqua ac sanguine: id est, illis mediis et ceu instrumentis nobiscum agens, nos lavans, regenerans et alens. Venire fidem. Gal. 3, Ante quam autem venisset fides, sub legis praesidio tenebamur, conclusi in eam fidem quae erat revelanda. At postquam venit fides, non amplius sub paedagogo sumus. id est, antequam doctrina Evangelii adeo clare patefacta et praedicata esset. Venire iram Dei, aut poenas super aliquos, ut super terram, aut aliquibus, significat accidere illis eas calamitates. Quae phrasis valde crebra est. Venire sanguinem Abel et omnium martyrum super pharisaeos et alios persequutores, Matth. 23, est, eos onerari reatu ac poena de illis caedibus: Matt. 10, Veniet pax vestra super domum illam. id est, pax quam vos ingredientes precati estis, continget illi domui et familiae. Iud. 9, Ut veniret iniuria et sanguis 70 filiorum Gedeonis super Abimelech. Ibidem est etiam, Ut veniret maledictio Iothan, etc. Venire in testimonium, ut testaretur de aliquo: Ioan. primo, est phrasis, una cum sua expositione. Baptista venit in testimonium, ut testaretur de luce. Venire in hunc mundum, est in hanc vitam nasci. Ibidem: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ibidem, In sua venit: id est, Meschias se exhibuit suo populo ac regno. Solem venire dicunt illi, non cum oritur, aut ad nos venit: sed cum attingit metam suam, nempe occidit. Venit coram me finis omnis carnis: Gen. 6. id est, ego decrevi perdere, vel finem imponere omni carni. Sic Amos 8. Venit finis super populum meum Israel. id est, decretus a me finis aut exitium populi iam adest. Venire alicuius verbum, est rem verbo promissam aut praedictam accidere. Iudicum decimotertio, et porro Psalmo 105. Afflixerunt compedibus pedes Ioseph, ferrum pervenit in animam eius, usque ad tempus veniendi verbum eius. Sic Isaiae 5, Vae qui dicunt, Acceleret opus Dei, ut videamus: veniat consilium eius, ut sciamus. id est, adveniant sane istae toties praedictae poenae. Venire alicui, aut super aliquem aliquid, significat, illi accidere. Psalmo 109. Dilexit maledictionem, et veniat ei. id est, accidat. Faciamus mala, ut veniant bona. Haec omnia mala venerunt super nos, neque tamen fefellimus foedus tuum. Psalmo 44. Deuter. 33. Veniet benedictio super caput Ioseph, et super verticem Nazaraei eius. Sic Psal. 55, Timor et tremor venit super me. id est, occupavit. Ibidem, Veniat mors super illos. Proverbiorum 10. Quae timet impius, venient super eum. Venient tibi haec duo subito: Isaiae 45. id est, viduitas et orbitas tibi accident. Redire viam per quam quis venit, videtur ferme proverbialiter dici: pro, frustra eum advenisse. Sic dicit Deus de rege Assyriorum Isaiae 37, Ponam frenum meum in labia tua, et reducam te per viam quam venisti. Et mox: Per iter, quo venit, abibit, et non intrabit in civitatem istam. Sic et Germani semiproverbialiter dicunt, Gehe den weg, dem du gekummen bist. Hisce ipsis diebus quidam simplex ac rudis nobilis, veritatis causa in carcere detentus, cum a Iesuitico seductore longo sermone esset tentatus, ut a pura doctrina deficeret, hoc unum tandem ei respondit, Mein Christus kommt nicht uber ein mitt euerem Christo, den weg den ihr kommen seidt. gehet wider heim: Quod idem fuit ac si diceret, Frustra venisti, non indigeo tua opera. Venire alicuius precationem ad Deum, est, eam exaudiri. Psalmo 119, Veniat precatio mea coram te. Venire in pactum, est, pacisci: secundo Paralipomenon 15. Venire inter homines, primo Samuelis decimoseptimo: Senex veniens inter homines. est idem quod senescere. Sic Abraamus et Sara leguntur venisse in dies: Genesis 18 et 24. subintell. senectutis, annumerabantur senibus. Sic Zacharias et Elizabet dicuntur progressi in dieb. Iehosua senuit, et venit in dies, capite 13. Sic Regum primo. David dicitur senuisse, et venisse in dies. Venire aiquid [?: ] quo, significat ei coniunctum esse solere. Proverbiorum 11, Cum venit superbia, venit et ignominia. Sic Proverbiorum 18. Labia stulti veniunt cum lite: id est, stulti homines solent plerumque lites excitare. Venire per nomine, [?: ] nominatim in aliquem coetum aut opus computari Paral. 4. Venire pro aliquo, est ei succedere. Proverbiorum 11. Iustus de angustia liberatur, impius autem [?: ] nit pro eo: id est, incidit pro eo in calamitatem. [?: Li ] nostra precio venerunt: Threnorum 5. id est, sumus [?: co- ] emere ea. Venire pro mercede, est conductum esse: Exodi vigesimosecundo. Venire facere, est afferre, aut [?: ad- ] cere. Genesis decimooctavo: Venire faciat super Abrraam quod locutus est. id est, adducat, adimpleat. Venire fac verba populi ad Deum: Exodi 18. id est, [?: add- ] aut refer. Venire faciam te super terram meam. Ezechielis 38. id est, accersam, adducam. Sic Genesis 27 Discesserat Esau in agrum, ut venaretur venationem ut venire faceret. id est, ut patri ferinam afferret. [?: Ve- ] re facere in suam manum, est aliquid acquirere. Eccl. quinto: Nec quicquam reportet de labore suo, quod [?: ] cit venire in manum: id est, de lucro labore parto. Ve nire de longinquo, videtur significare serium et grave praepositum. Nemo enim temere et levi de causa ex [?: lon- ] quo venit. Isaiae trigesimo: Ecce nomen Domini venit de longinquo, et facies eius ardens, grave est onus Venerunt filii usque ad partum, et non est vis pariendi Isaiae 37, id est, foetus uteri se convertit ac movit ad [?: e-tum ] ex alvo, instatque partus: et tamen mater nunc in summa necessitate destituitur viribus, ut promovet partum: hoc est, res in summum discrimen adducta est, nec possumus inde nostris viribus eluctari: ferat igitur Deus ipse opem.

VENTER, aliquando significat ingluviem, veritatemque, et nimium studium commodorum huius vitae. Phil. 3. Quorum finis est exitium, quorum Deus est venter, et gloria cum confusione ipsorum, qui terrestria curant. ubi declarat Apostolus phrasin suam, [?: ] cui ventrem suum esse Deum, idem valere, quod eum tantum terrestria curare. Sic Paulus seductores dicit tantum ventri suo, non Deo: Roman. 16. Sic Cyclops apud [?: ] ripidem dicit, se non scire aut colere alium Deum praeter ventrem, cui soli omnes victimas offerat. Sic et Lacilius inquit. Vivite lurcones, comedones, vivite ventres. Venter piger, est homo, qui simul et ignavus est, et salvator ac potator, profusorque. Sic Paulus Tit. 1. nominat Cretenses γαστόρας ἀργοὺς , ventres ignavos. Sic et Germani dicunt faulbauch, de ignavo lurcone. 1. Corin. 6 Escae ventri, venter autem escis destinatus est: Deus autem hunc et illos abolebit. id est, licet quidem habere aliquam curam ciborum ac ventris. Sic enim Deus ordinavit, ut necesse sit ventrem cibo ali: sed tamen quia vita ista brevis, brevique interitura est, ideo non con-venit nimium circa eius solicitudinem, praesertim cum dispendio Spiritualium bonorum, occupari. [?: ] fructus liberi sunt, et etiam ipsa procreatio liberorum: Psalmo 132. De fructu ventris tui ponam super solium tuum. id est, faciam ut tuus filius tibi succedat. Sic saepe dicitur benedictus aut maledictus fructus ventris: Deut. 28, Benedictus fructus ventris tui. Ibidem etiam est, Maledictus fructus ventris: id est, abundabis liberis aut contra. Idem Deuter. 17 habetur. Aliquando significat, bene succedet tuis liberis. Denique cum Angelus dicit ad Mariam, Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui: significat prolem eius esse [?: ] ve benedictam, nempe esse illud semen, in quo, [?: ob- ] aut per quod omnes gentes beabuntur. Sic ex plenitudine benedictionis ipsius nos omnes [?: ha- ] . Venter aliquando per synechdochen significat [?: ] ,
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.