Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 98 --

171/172 impii non servantes foedus Domini, contaminasse eius testamentum dicuntur. Contaminasse se dicit Deus principes sanctitatis aut sanctuarii Esaiae 43, quia iusserat eos suspendi. Contaminabitis operimentum sculptilium argenti tui, Esaiae 30 pro, eiicietis omnino ex templo Dei idola, quae solebatis argento et auro contegere. Contaminare iubetur sacerdos leprosum, Levit. 13: pro, indicare Ecclesiae eum esse contaminatum lepra, eoque ut immundum devitandum. Ponitur igitur illic verbum rei pro verbo noticiae aut indicationis, ut in Regulis universalibus annotavi. Leprosus enim iam antea contaminatus est, antequam sacerdos eum contaminatum esse pronunciet. Verum quoniam hoc verbum saepe coincidit cum verbo Polluendi: ideo illius quoque unum aut alterum exemplum addam. Aut iuraverit, non polluet verbum suum: Numer. 30. id est, non irritum faciet, quod pollicitus est. Sic Psal. 55. Polluit pactum suum: pro, violavit fidem datam. Aliquando significat permittere pollui. Ezech. 39, Non polluam nomen sanctum meum ultra: pro, non sinam pollui, Pollui nomen Dei, et sanctificari, contraria sunt, et exponuntur prolixe Ezech. 36. Pollui eos in muneribus suis: id est, permisi ut laberentur in scelus idololatriae. Actor. 15 praecipiunt Apostoli gentilibus conversis, ut abstineant a contaminationibus sanguinis, suffocati, et scortationis In quo praecepto etiam ad veterem morem pollutionum Iudaicarum respiciunt. Volunt alioqui scriptores, eam legem etiam antiquitus solitam imponi a Iudaeis gentilibus conversis, aut alioqui subiugatis.

CONTEMNERE verbum, in Sacris literis non habet ignotam Latinis auribus significationem: sed tamen quaedam obscuriora loca attingam. Proverb. 18 dicitur: impius cum in profundum venerit, contemnet: id est, securus erit, non curabit monitiones aut minas verbi Dei, ac iram Dei. Matt. 6. et Luc. 16, Alterum diliget, et alterum contemnet: id est, alterum dominum non curabit, non serviet ei. Roman. 2, Divitas bonitatis Dei contemnis, id est, negligis, non magnifacis, non moveris ad agendam poenitentiam, tam benigna Dei invitatione, et patienti expectatione, Matth. 18 prohibet Dominus, ne unum expusillis suis contemnamus: id est, scandalizemus, nulla habita eius salutis ratione. Porro cum Paulus 1. Tim. 4. et Tit. 2 dicit, Nemo adolescentiam tuam contemnat: monet suos illos discipulos, ut retineant authoritatem et gravitatem ministris Christi dignam, nec se a quoquam despici patiantur. Esaiae 49, nominat Deus contemptibilem animam Israelem, propterea quod tunc ea gens ac regnum debilitatum, diminutum ac contemptum erat, prae eo quod Dominus erat postea eos per Meschiam ampliaturus, et glorificaturus. Sic et Ierem. 4, et Abdiae 1, vocat eundem populum contemptibilem et parvum.

CONTENTIO, plerunque in malam partem accipitur, pro studio rixandi de rebus non magni momenti, aut etiam veritati contradicendi, sine omni fundamento ac gravi ratione, ut Psalmo 31. Abscondis eos a contentione linguarum: pro, a calumniatoribus liberas eos. Rom. 13 Apostolus iubet suscipi imbecillos in fide, non ad contentionem aut aemulationem id est, non ut odiosis ac ociosis subtilitatibus, aut etiam acerbis disputationibus exagitentur, et magis concutiantur Rom. 2. Qui sunt ex contentione: periphrasis Hebraea est, pro contentiosis aut incredulis, qui verbo ac veritati Dei contradicebant. Similes sunt phrases: Qui ex fide, qui ex praeputio, qui ex circumcisione, etc. pro, fideles, praeputiati, circumcisi, etc. Vir contentionis meae. Iob. 31: pro, meus adversarius. Eadem phrasis est etiam Iud. 12 Esaiae 41. 50, et Ierem. 15. de qua forte etiam in voce Litis aut Rixae disseretur.

CONTERO, significat confringo in minutas partes. Sicut autem supra dixi de Confringo et Concido, sic et hoc verbum per metaphoram perditionem rei significat: quia quae conteruntur, illa priorem illam speciosam acui gentem formam amittunt. Exempla sint haec Gen. 3. Semen mulieris conteret caput serpentis: id est, expugnabit satanam et vim eius: hoc est, peccatum et maledictionem abolebit, restituta benedictione et iustitia. Rom. 6. Dominus conterat satanam sub pedibus vestris. Sic Deut. 7 pollicetur Deus Israelitis, quod nemo eis resistere poterit, donec omnes adversarios conterant. Sic Dan. 8 dicit, quod ille gigas Monarchias significans, sine manibus conteritur: id est, divinitus. Conterere brachium peccatoris, Psal. 9: pro, potentia. Sic etiam conterere dentes impiorum, Psal. 58. Sic Esa. 14. Contrivit Dominus baculum panis aut vini. Conterere arcum, Psalm. 46. id est, bellatores et bella tollere. Conterere baculum panis, Ezech. 4. 5: pro, auferre copiam ac vilitatem annonae. De quo supra in BACULO et CONFRINGO est dictum. Conterere in pulverem terrae, Amos 2: pro, prorsus perdere. Conterere aliquando non plane perdere, sed castigare ac punire tantum graviter significat. Ierem. 17. Duplici contritione conterat eos: id est, duplici poena afficiat. Sic Psalm. 60. et 147. Hoseae 14 dicitur Dominus colligare et sanare contritiones suorum. Psal. 94. Populum tuum Domine conterunt. Aliquando etiam longiori quadam metaphora dicitur de confractione aut prostratione spiritus et cordis aliquorum. Cor enim aut animus securus videtur quasi quaedam abor stare ac vigere in mundo. Sed lex divina veluti malleus quidam confringens petras, conterit ac comminuit eum, ut veluti concisa arboraut columna icta fulmine humi iaceat. Sic minatur Dominus Levit. 26. Conteram superbiam duriciei vestrae. Ier. 23, contritum est cor meum in medio mei. Hinc venit ista significatio contritionis, quae in Ecclesia est usitata de priore parte Poenitentiae, cum mens hominis agnitione peccati et irae Dei potenter ac divinitus conteritur et conterretur: quae saepe in Sacris literis hac ipsa voce aut verbo describitur. Exempla aliquot, ut res eo magis illustretur, adscribam. Psal. 51. Cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Psal 147, Deus sonat contritos corde. Sic Esaiae 57 dicit Deus, se habitare cum humiliatis et contritis corde. Sic Daniel, 3 legitur, In animo contrito et spiritu humiliato. Esaiae 42 integra similitudo aut parabola de hac re et loquutione habetur, ubi inter alia dicitur, quid Meschias calamum concussum non conteret: id est, non prorsus in nihilum rediget. Haec eadem contritio cordis aut spiritus indicatur etiam Esaiae 48, hac similitudine, Sicut leo contrivit omnia ossa mea. Quin et Thren. 3 contritionem vocat. Paulus 2. Cor. 2 et 7, dolorem et tristiciam secundum Deum: Petrus primae quinto, humilitatem animi: Iohan. primae quarto, timorem vocare videtur. Conteri propter alicuius contritionem, Ier. 8, est, propter eius calamitates dolore summo affici. Clamorem contritionis suscitabunt, Esaiae 15: pro, horrendum et miserandum, qualis in ingenti clade exoriri et excitari solet. Deducere et reducere homines ad contritionem. Psal. 90: id est, in extremas miserias, ac mortem ipsam. In contritione alicuius ridere aut laetari. Iob 31. Prov. 1: est, in aliena calamitate secure gaudere, aut certe ea non affici. Sic, dies contritionis. Transiens contritio, Psal. 57. In umbra alarum tuarum spero, donec transeat contritio. Contritio post contritionem, Iere. 44. Contritio super contritionem, Ezech. 7: pro, crebrae calamitates et clades. Contritiones mortis circumdederunt me, 2 Sam. 22, pro, gravissimae tribulationes. Paulo aliter eadem locutio accipitur 1. Sam. 5. Erat contritio mortis in tota civitate: pro, lues aut pestis lethalis. Prae contritionibus purgant sese, Iob 41: pro, ob ingentia pericula et terrores soluitur eis aluus,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.