Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 896 --

133 Et ideo dicendum est, quod nemo iustificatur in lege, id est per legem. Nam per eam cognitio quidem peccati habebatur, ut dicitur Rom. 5. sed non habebatur per eam iustificatio. Rom. 3. Ex operibus legis nullus iustificabitur. Sed contra Iacob. 2. dicitur: Nonne Abraham ex operibus iustificatus est? Respondeo: Dicendum est, quod Iustificare potest accipi dupliciter: vel quantum ad exequutionem iustitiae, et manifestationem. et hoc modo iustificatur homo, id est iustus ostenditur ex operibus operatis: vel quantum ad habitum iustitiae infusum. et hoc modo non iustificatur quis ex operibus, cum habitus iustitiae qua homo iustificatur apud Deum, non sit acquisitus, sed per gratiam fidei infusus. Et ideo signanter Apostolus dicit, Apud Deum, quia iustitia quae est apud Deum, in interiori corde est: iustitia aut quae est ex operibus, id est quae manifestat iustum, est apud homines. et hoc modo Apostolus accipit, Apud Deum. Rom. 2, Non enim auditores, sed factores, etc. Rom. 4, Si ex operibus Abraham iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum, etc. Sic ergo patet conclusio rationis, scilicet quod Lex iustificare non potest.

Deinde super Iac. 2. ita scribit idem: Sed videtur falsum quod dicit, Nonne ex operibus iustificatus est: quia Rom. 4. probat Apostolus, quod Abraham ex fide iustificatus est, non ex operibus, et ibidem dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Ibi glossa Augustin. Non ex operibus iustificatus est, sed ex fide. Responsio: Apostolus et Augustinus loquuntur de operibus praecedentibus fidem, scilicet operibus legalibus, ut patet ibidem, ex quibus nullus plene iustificatus est: hic autem loquitur de operibus sequentibus fidem, quae dicuntur iustificare non secundum quod iustificatio dicitur iustitiae infusio, sed secundum quod dicitur iustitiae exercitatio, vel ostensio, vel consummatio. Res enim dicitur fieri, quando perficitur vel innotescit. Vide ibi plura, et abunde poteris Papistarum cavillationibus, eam Epistolam contra nos urgentibus, respondere.

Postremo super illud dictum 2. Pet. 1: Satagite, ut per bona opera certam faciatis vocationem et electionem vestram, ita loquitur: Ut per bona opera, scilicet exteriora, faciatis, id est ostendatis, vestram vocationem ad fidem ex tempore. Et electionem, per praedestinationem ab aeterno: ut scilicet certi sitis nos esse vocatos, et a Deo electos. Glos. Benefaciendo faciatis vos certos de praemio vestrae vocationis et electionis. Unde per bona opera quae facit homo, suae electionis potest habere certitudinem: non quidem scientiae, sed coniecturae, non rei, sed spei. Roman. 8, Certus sum, quod neque mors, neque vita, etc. haec ille. Observetur tamen simul, quod in Graeco non sit, Per bona opera, in praedicto Petri loco.

DE PARTIBUS ORATIONIS, TRACTATUS III.
PRAEFATIO.

Cognito compendio de ratione discendi literas Sacras, perlectisque patrum Regulis: reliquum est, ut iam quasi meum quoddam opus huius Secundae Partis texam. Primum igitur dicam de variis Hebraismis secundum partes Orationis: deinde secundum Tropos ac Schemata: postea secundum quasdam latius vagantes materias aut Regulas: postremo, et de singulis quibusdam capitibus, ac de singularibus aliquibus materiis, Christo aspirante et inspirante, agam. Utile vero praeclarumque esset, indicare naturalem originem sermonis, et partium eius, quod ego hic tantum paucissimis verbis attingam.

In rerum natura igitur, aut sunt res ipsae quasi quietae, ac per se sine tempore motuque considerare: aut earum quidam motus, seu actiones et passiones, simul etiam tempus illorum motuum indicantes. Res quidem ipsae nominibus plerunque exprimuntur, sine omni ratione temporis: motus vero illi, actiones aut passiones verbis.

Sicut porro in rebus duplices sunt res: aliae per sese subsistentes, quae et substantiae partim vere, partim improprie dici possunt: aliae, quae illis quasi adhaerent, quae accidentia recte nominari solent: ita etiam sunt duplicia nomina, substantiva substantiis convenientia: et adiectiva, accidentibus. Plerunque autem solent omnes linguae res illas subsistentes substantivis, accidentes autem accidentariis nominare. Verum Hebraei admodum crebro res illas accidentes substantivis nominant, et quidem ita, ut non tantum illud externum accidens, et quasi vestem, sed etiam simul ipsam rem illis quasi vestitam notent: de qua re postea in Nominibus disseretur.

Porro, quia res Deus non ociosas, sed operosas esse voluit: ideoque et vires quasdam, aptitudines et inclinationes illis indidit: ideo illi motus rerum aut ab ipsis in alia quaedam transeunt, aut aliunde in eam veniunt, aut denique per se cum rebus ipsis subsistunt. Unde sunt verba alia activa, alia passiva, alia neutra.

Atque hae duae sunt maxime naturales, maximeque necessariae partes orationis: harum enim connexione sensa animi exprimimus. Porro, quia motui rerum aliquando etiam quasi circumstantiae quaedam aut accidentia adsunt, vel temporis, vel loci, vel quantitatum, aut qualitatum aliquarum, ideo habentur proprie voces, quae illas circumstantias denotant, quae adverbia dicuntur, suntque veluti verborum adiectiva.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.