Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 921 --

158 sibi ad adorandum. Mich. 2, Ego adduco malum super generationem hanc, et non amovebitis inde cervices vestras. Matth. 1, Iesus servabit populum suum a peccatis eorum. Sic Elizabeth dicit Mariae: Beata quae credidit, quoniam erit perfectio eorum, quae dicta sunt ei a Domino, id est, perficietur. Antea in secunda persona cum ea erat locuta. 1 Timoth. 2, Mulier seducta est, servabitur autem, si permanserint in fide. Ubi Mulier cum Permanserint, in plurali construitur. Possis tamen hoc referre ad Synthesin, etiam aliis linguis usitatam, quando nomina specierum, aut collectiva singularis numeri cum plurali verbo construuntur. Crebrum enim est in hac lingua, ut nomina generum et collectiva construantur cum plurali verbo, adiectivis aut relativis.

6 Subitae mutationes temporum non tantum Hebraeis, sed et Graecis sunt usitatae: quod quidem imperitiori non parum obscurat sensum. Psal. 2, Quare fremuerunt gentes, et populi meditabuntur inania. Primum loquitur in praeterito, mox in futruo, et tamen utrumque complectitur perpetuitatem quandam praeteriti, praesentis et futuri. Amos 9, Concidit eos universos, ipsos in capite, et novissimum ipsorum occidam. Iob 35, Clamabunt, eiulabunt, non dixit, ubi est Deus? Matth. 24, Duo erunt in agro, unus accipitur, alter relinquitur: futurum subito mutat in praesens. Sic Roman. 3, primum loquitur in praesenti, Colligimus fide iustificari hominem: mox in futuro, Deus iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem: tametsi hoc possis referre ad illum Hebraismum, quod futurum indicativo interdum exprimere oporteat per Soleo: et suum infinitivum: Iustificabit, id est, solet iustificare.

7 Modus quoque subito mutatur: ut 1 Corinth. 10, At non esse nos, etc. Neque estote idololatrae, neque scortemur, neque tentemus, neque murmurate. Ubi videmus primum esse infinitivum, postea imperativum, tertio coniunctivum πορνεύωμεν , postremo denuo imperativus, Murmurate. Sic 1 Thess. 5, Arbitrari eos charos, pacem habete cum eis. Ubi statim mutat infinitivum in imperativum. Talia sunt multa exempla passim in sacris Literis. Aliquando etiam tota orationis forma subito mutatur, idque etiam ibi, ubi rerum et sensuum convenientia postulat similitudinem quandam: ut Rom. 2, Qui reddet unicuique secundum opera ipsius. Perseverantibus quidem in bono opere, gloriam et honorem et immortalitatem, quaerentibus vitam aeternam. Contentiosis vero et inobedientibus veritati, indignatio et ira, oppressio et angustia. Tribulatio et angustia super omnem animam operantem malum, subintellige, venient. Gloria et honos omni operanti bonum, scilicet continget. Haec quatuor cola sermo Latinus una forma orationis portulisset. At nunc in priore necesse est esse activam orationem, et subintelligi, Deus dabit: in secundo vero passivam, Dabitur a Deo: in tertio neutralem, veniet: in quarto, continget. Hoc etiam parit aliquam obscuritatem apud minus gnaros huius Hebraismi. Quare et haec proprietas sacri sermonis observanda est.

8 Hic igitur mos sacri sermonis observandus est, ne ignari eius turbemur, ac etiam a sensu ipso aberremus.

9 Nomen pluralis numeri raro cum singulari verbo construitur. Gen. 26, Et fuerunt exacerbans spiritum, id est, unaquaeque earum fuit exacerbans. Et 27, Maledicentes tibi maledictus, et benedicentes tibi benedictus: id est, unusquisque e maledicentibus, et unusquisque ex benedicentibus. Exod. 17, Fuit manus eius, id est, utraque manus. Gen. 49, Filiae incedebat, id est, unaquaeque a filiabus. 1. Sam. 4, Et oculi eius caligavit, id est, uterque oculus. Psal. 119, Rectum iudicia tua, id est, unumquodque ex iudiciis tuis. Proverb. 1, Sapientiae foris praedicabit: id est, unaquaeque e sapientiis. Et 9, Sapientiae aedificavit domum suam, Et 3, Et fulcientes eam beatus: id est, unusquisque e fulcientibus. Eodem capite: Et stulti exaltat ignominiam: id est, unusquisque e stultis. Et 14, Sapientes mulieres aedificavit domum suam: id est, unaquaeque e sapientibus.

10 Tertia persona pro prima et secunda multum utuntur, more Germanorum, contra Graecam et Latinam consuetudinem. Gen. 44, Loquatur quaeso servus tuus: id est, Concede quaeso, ut ego servus tuus loquar. Ibidem: Dommus meus interrogavit servum suum: id est, Tu Domine me interrogasti. Matth. 8, Filius hominis non habet, ubi caput reclinet: id est, Ego qui sum filius hominis, non habeo, etc. Sic Psal. 50, Immola Deo sacrificium laudis, inquit Deus ipse: pro, Immola mihi sacrificium, etc.

11 Persona secunda pro prima: Quid proderit tibi quid accipiam utilitatis de expiatione mea? Iob 35, pro, mihi.

12 Prima persona interdum ponitur pro tertia. Rom. 10, Sed dico, an non audierunt? id est, dicat aliquis. Hic Hebraismus plurimum facit ad expositionem Ecclesiastis: ubi saepe in prima persona dicuntur aliquae absurdae sententiae. Ut cum dicit, se censuisse optimum esse laetari ac epulari, et esse eandem sortem hominum ac iumentorum, piorum et impiorum. Dicuntur igitur illa et similia, aut ex persona aliena, aut tantum opinative, non pronunciative, seu assertive, vel determinative: ut solent aliquando homines suas stultas opiniones recitare, non ut eas tueantur, sed potius ut errorem suum confiteantur ac damnent.

13 Persona secunda pro tertia: Edent pauperes, et saturabuntur, etc. Vivet cor vestrum in seculum, Psal. 22, pro, cor eorum. Non audiet verba mea, etc. et: Non audistis, Ier. 29, pro, non audierunt.

14 Persona secunda pro tertia plurali, Ut enarres in auribus filii tui, et filii filii tui. Exod. 10, pro, Ut enarrent filii Israel filiis et nepotibus suis.

15 Persona tertia pro prima: Erit filiis Israel ad memoriam coram Iehova, Exod. 30, pro, coram me, ut doceatis statuta quae loquutus est Iehova ad eos, etc. Levit. 10, pro, quae loquutus sum. Quemadmodum praecepit Iehova Mose, Num. 27, pro, praecepi tibi. Magnificans salutes regis sui, Psal. 18, pro, qui magnam salutem affert mihi regi suo. Os meum ipsum praecepit, et spiritus eius congregabit ea, Esa. 34, pro, et ut spiritus meus congregabit ea. Et perficiam ipsi Iehovae desiderium eorum, Mich. 4, pro, mihi Deus loquitur. Et roborabo eos in Iehova, et in nomine eius ambulabunt, dicit Iehova. Zach. 10, pro, Et roborabo eos in me.

16 Persona tertia pro secunda: Afferesque mirrham, et offeret illam sacerdoti, Levit. 2, pro, offeres. Certe expelletur Cain, usquequo Assur captivum ducatte, Num. 24, pro, expelleris. Paululum visitavit te ira
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.