Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 928 --

165 est donum, est et magno precio comparata. hoc ratione Christi, illud ratione nostri dicitur. Pii sunt azymi, et tamen iubentur expurgare vetus fermentum. Pater maior me est, et ego sum unum cum patre.

30 Vicinae res, ut sunt causae et effectus, cognata, similia, vicina, coniuncta, etc. saepe sibi invicem vel communicant voces, vel etiam commutant.

31 De uno quopiam individuo alias fit sermo, ut de specie, alias ut de individuo: ut Christus dicit ad impios Iudaeos, Quaeretis me, id est, in vestro exitio optabitis et flagitabitis praesentiam Meschiae. Non igitur ipsum individuum Iesum, sed in genere opitulatorem ac Meschiam cupietis. Iob 1, Revertar eo, scilicet in matrem terram.

32 Ubi res ipsae sunt aut cognatae aut coniunctae, vocabula quoque earum facile confunduntur, pro se invicem ponuntur, aut etiam utramque significant. Sic meretrix, et scortum et cicatricem significare solet: quia ipsae artes aut functiones nimis crebro coniunguntur. Sic meridies et aestus, medium ac cor pro se invicem ponuntur.

33 Aliquando tum nomina, tum verba rerum actionumve tantum initiis earum, aut etiam ipsum initium alicuius operis, actionumve praecedentibus, ut est ius seu convenientia, voluntas et potestas ipsarum, tribuuntur, veluti per quandam anticipationem: ut, initio creavit Deus caelum et terram, id est, rudes eorum massas aut principia, quae exculta et absoluta postea hisce nominibus merito sunt dicta. Alias soli iuri: ut 1 Samuel. 20. Cras sedendo sedebo cum rege ad comedendum: id est, omnino debebo cum eo convivari. Alias voluntati: 1 Samuel. 21. Si accipias tibi gladium Goliad, accipe: id est, si omnino vis eum accipere.

34 Alias etiam soli conatui rei: ut Act. 7, Moses redegit eos in concordiam: id est, conatus est redigere, sed frustra. 1 Ioan. 1 et 5 dicitur, Quod si quis negat se esse peccatorem, aut non credat in Christum, is Deum ipsum mendacem faciat: id est, insimulet, aut conetur eum mendacii arguere. Ezech. 24, Quia mundavi te, et non es mundata ab immunditie tua, ideo non mundaberis amplius, donec posuero supra te iram meam. Ubi primum mundavi te, significat conatus sum te mundare: vocando te verbo, et offerendo tibi lotionem sanguinis filii mei. Secundum, non es mundata, significat noluisti recipere mundationem aut remissionem peccatorum credendo. Tertio, non mundabo te, significat non expiabo aut condonabo, sed puniam: id est, primum est conatus actionis, secundum actio, tertium plenitudo actionis cum suo fructu, nempe placatio Dei, et ambitio poenarum.

35 Postremo nonnunquam voces tantum notitiam, aut opinionem hominum de iis rebus, quarum sunt vocabula, significant. Sic iustum esse, pro agnosci aut haberi pro tali, valde crebro ponitur. Psal. 143. Non erit in conspectu tuo iustus ullus vivens. Sic Isa. 43 dicit Deus: Loquere tu, ut sis iustus: id est, ut agnoscaris iustus, aut habearis pro iusto. Levit. 5, Et nescivit, deliqueritque, portabit iniquitatem suam: id est, si animadverterit se deliquisse. Sic Hos. 6. In hanc sententiam Cratylus apud Platonem disputat, res tales esse, quales hominibus videantur. Et Thomas super Iacobum praeclarissimam Regulam ponit, quod multa nunc fieri dicuntur, cum agnoscuntur: secundum quam ille exponit sententiam Iacobi dicentis, non ex operibus iustificari, id est, iustos agnosci. Sic et Virgilius dicit, Nox rebus abstulit atra colorem: cum nox non auferat colorem, sed tantum apparentiam seu cognitionem aut visionem, ne cernantur colores. Tale est quod Hebraeis ערב ereb, commixtio aut confusio vocatur vespertinum tempus, quia res quasi commisceat aut confundat: non quidem per se, sed tantum nostris oculis, ne eas discernere queamus. De quo Hebraismo propria Regula prolixius agetur, sicut et de contrario, quod interdum verba noticiae aut sermonis pro ipsa existentia rerum ponuntur: ut 1 Cor. 5, Talis scortatio inter vos auditur, quae nec inter Ethnicos quidem nominatur. Audiri et nominari ibi rem quampiam, pro existere ponitur. Verum de hoc, coniunctis Hebraismis alibi.

AMPHIBOLOGIA.

Amphibologia non recensenda quidem proprie est inter Tropos, saepe enim etiam in propriis dictis accidere solet. Monere tamen de ea aliquid hic initio Troporum haud ab re fuerit, tametsi et postea de eadem dicetur.

Amphibologia in sacris Scripturis, quemadmodum et in aliis scientiis, multis fit modis. Primum, propter incertitudinem aut casuum, aut numerorum, aut temporum, aut modorum, aut suppositorum. Nam incertum esse solet, ad quod antecedens, aut ad quam rem demonstratam sit relata dictio, aut qualis sit, a quo verbo aut nomine cadat. Frequenter enim contingit, diversos casus et numeros, personas, tempora et modos, atque adeo etiam diversas dictiones eisdem syllabis scribi, et literis: et ex horum omnium occasione in Scripturis interpretandis error contingit, cum intelligitur casus pro casu, genus pro genere, alia persona pro alia, tempus pro tempore, alius modus pro alio, numerus pro numero, relatio ac antecedens aliquod pro antecedente, signum pro signo, etc. Deinde in Scripturis contingit obscuritas amphibologiae, dum incertum et dubium est, quonam pacto oporteat orationem distinguere, hoc est, dividere dictiones et sententias. Tertio, distinctione certa intellecta, interdum etiam diversus pronunciandi modus facit errare Lectorem: veluti cum assertive pronunciatur, quod vel interrogando vel percunctando dictum intelligitur, aut simpliciter et nude accipitur, quod tamen per ironiam aut hyperbolen, aut per emphasin, aut alium quemvis loquendi tropum est intelligendum.

RECIPROCAE LOCUTIONES.

Occasione praedictorum hic iam considerandae sunt locutiones in Scripturis sacris reciprocae per omnes casus. Dicimus enim, quod Deus est sedes nostra, est et locus ac templum nostrum: et nos itidem sumus sedes ac templum Dei, Insuper dicimus: Pax Dei, et Deus pacis. Dilectus meus mihi et ego illi. Nos benedicimus Deum, et benedicit nos Deus. Deus habitat in nobis, et nos habitamus in Deo. Pater in filio, et filius in patre. Unde effectus regit causam in genitivo, et econtrario causa
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.