Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 770 --

7 iustificandi et servandi genus humanum: sed etiam ei ultro ad ipsius functionem opusque perficiendum famulatur ac subservit, dum amisso vero ac nativo fine ac officio accidentario, quod ei iam mirabili ministerio Dei attributum est, defungitur. Naturale enim opus eius, aut per se erat, dare iustitiam ac vitam: Rom. 7. Sed nunc accidentarium eius ministerium aut functio, quo iam quasi solo defungitur, est revelare et accusare nostram corruptissimam naturam, eiusque peccata: ac simul iram Dei et aeternum exitium denuntiare. Dum ergo nos accusat ac convincit peccati et reatus aeterni exitii, cogit nos, ut aliquem alium servatorem quaeramus: atque ita nos veluti in retia Meschiae fugere compellit, sicque est paedagogus ad Christum. Haec igitur revera clavis est totius Scripturae aut Theologiae, scire in ea contineri duplex genus doctrinae, et duplicem viam salutis, quae sint sibi invicem per se plane contrariae: sed concordentur, dum inferior cedit superiori, dumque pro suo naturali ac primario opere aut functione nunc tantum accidentario et improprio defungitur. veluti si in unis aedibus essent duae matres familias, Sara et Agar: quae dum ambae dominari et summo munere defungi volunt, sibi invicem necessario adversantur. At cedente altera alteri de summo munere aut gradu dignitatis, humiliante se sub manu eius, ut angelus praecipit, et famulante eidem, optime inter se conveniunt. Hanc clavem Scripturae Paulus in Epistola ad Romanos et Galatas tertio ac quarto prolixe illustrat, et lectori Sacras literas ingredi et inspicere conanti, tanquam certissimum veritatis funiculum in manus tradit ac commendat.

At Papistae et alii seductores, huius clavis ignari, eaque destituti, dum audiunt, hinc Mosen ac Legem clamantem, Qui fecerit ea, vivet in eis: inde Christum et Evangelium, Ego veni ut peccatores salvos faciam: primum contrariis istis clamoribus aut caelestibus oraculis perturbantur, et veluti attoniti redduntur: paulo post, veluti recolligentes se, cogitant ac decernunt, oportere istas duas doctrinas et doctores quoquo modo concordari, ac in unum volentes nolentes redigi: et proculdubio eas idem esse, et unam solam doctrinam in isto libro contineri, quae tamen alias bona opera vehementius urgeat, alias gratiam Dei et meritum Christi nimium imprudenterque extollat: sensum ergo proculdubio esse, quod partim per Christum et gratiam, partim per legem et opera servemur. Aut certe, quod per Christum accipiamus primam gratiam, ut opera legemque praestare, atque ita per eam servari queamus. Vel denique, nos primum quidem in Baptismo per Christum iustificari ac servari, veluti in certa ac bona quadam navi, si modo nihil mortalis peccati unquam postea admittamus. Quod si postea peccato aliquo admisso ex ea excidamus, necessario nobis ad secundam tabulam poenitentiae et bonorum operum confugiendum sit, ut ex illo naufragio enatemus, evadamusque. Sic illi tripliciter Mosen cum Christo, et Legem cum Evangelio, gratiamque cum meritis concordant, vel potius foedissime impientissimeque confundunt: quod observasse, utilissimum studioso sacrarum literarum fuerit.

15 Post hanc summam utile est, studiosum percipere brevem quandam Catechesin: quam nobis itidem Scriptura offert, Primum exhibendo quasi Symbolum in tribus primis capitibus Genes. de uno Deo, creatione, lapsu et redemptione per benedictum semen, quam partem nunc Symbola referunt: Deinde per Decalogum, ipso Deo in brevissimum compendium legem redigente. Tertio, in oratione Dominica et verbis Sacramentorum. Quae capita doctrinae semper pro quadam compendiaria Catechesi sunt habita, tametsi in Papatu nefarie obscurata fuere. Ea enim etiamsi quis didicit, plerunque tamen ignota, nempe Latina lingua percepit.

16 In omni docendi discendique ratione ac conatu, sive liberalium, sive etiam mechanicarum scientiarum, praecipitur, ut ab iis incipiamus, quae et prosunt ad cognitionem sequentium, et faciliora sunt, et denique quae quasi summam rei continent. Talis ratio docendi est et in Scriptura. Nam primum pro ponitur historia, quae solet omnium facillima esse. Deinde ea historia, praesertim initium Genesis, est fundamentum totius sequentis doctrinae de Deo, totaque vera religione. Sunt denique illa tria aut quatuor prima capita Genes. summa quaedam totius Scripturae: ibi est unus et trinus Deus, ibi creatio universae naturae rerum, ibi homo cultor Dei ad imaginem eius formatus, et totius mundi dominus constitutus: in quibus rebus constitit illud primum regnum Dei. Deinde ibi est lex, lapsus et mors aut maledictio, seu culpa et poena: in quibus est situm regnum satanae. Postremo est benedictum semen et restitutio generis humani: in quibus est regnum gratiae. Denique est inchoatio huius communis vitae, coniugii, procreationis, et laborum, operumque. Quare optima methodo Scriptura ab iis principiis incipit, quae tum faciliora sunt, tum etiam totius huius doctrinae fontes aut fundamenta existunt.

17 Omnis intellectus ac expositio Scripturae sit analoga fidei, quae est veluti norma quaedam sanae fidei, aut cancelli, ne aliquo vel externo turbine, aut etiam domestico impetu extra septa in praecipitia abripiamur: Rom. 12. Omnia igitur quae de Scriptura aut ex Scriptura dicuntur, debent esse consona praedicatae Catechisticae summae, aut articulis fidei.

18 Christus saepe arguit suos Apostolos, quod non intelligant sermonem ipsum, ut singulas voces, praesertim metaphoras: ut, quid significet fermentum Pharisaeorum, quid gladius quem eos emere iussit, quid somnus Lazari, quid cibus quo libentius vescatur, Ioan. 4. Sic alibi eos accusat, quod non intelligant parabolam aut similitudinem seminis, cum omnes parabolas eos intelligere oporteret. In fine Ioannis accusantur, quod non intellexerint interrogationem, aut etiam ipsam interrogativam pronunciationem, et sermonem conditionalem, cum de Ioanne ad Petrum dicit: Si volo eum sic manere, quid ad te? Conditionalem enim et interrogativam orationem pro simplici et asservativa accipiunt, perinde ac si dixisset, Volo eum sic manere: aut, Non moritur. Exigit igitur Christus, ut tum vocum significata, tum et omnigenos tropos ac figuras orationis probe intelligamus: sicut cum etiam ad amutos apices et iota Scripturae nos vult esse intentos, quandoquidem nullum illorum sit irritum, casurum, aut periturum. Sic et Paulus vult nos in templo et rebus religionis, praesertim
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.