Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 971 --

208 apponuntur: ut Ioan. 12, Ideo non potuerunt credere, quia rursus dixit Esaias, Excaecavit oculos eorum, induravit cor eorum: id est, quia excaecati fuerunt tum originali peccato, tum etiam nova induratione, ac reprobo sensu divinitus ob eorum peccata permisso. Ideo non potuerunt credere, et ideo etiam Isaias praedixit talia de eis, scilicet esse et fore eos caecos ac incredulos. Non prophetia Isaiae in causa est, sed res ipsa aut morb. eorum ab Isaia praedictus. Is morbus etiam est causa prophetiae. Sic et Io. 6, narratio miraculosae traiectionis et agnitionis eius miraculi per Hysteron proteron perturbata est. Textus habet hoc modo: Illi ergo homines cum vidissent, quod Iesus fecerat signum, dicebant: Hic est vere propheta ille qui venturus est in mundum. Iesus ergo cum cognovisset, quod venturi essent ac rapturi ipsum, ut facerent ipsum regem, secessit iterum in montem ipse solus. At ubi iam vespera esset, descendunt discipuli eius ad mare, et conscensa navi venerunt traiecto mari ad oppidum Capernaum: iamque tenebrae erant, nec venerat ad eos Iesus: mare autem vento magno flante, intumescebat. Cum remigassent ergo ferme stadia vigintiquinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare, et appropinquantem navi, ac timuerunt. Ille autem dicit eis: Ego sum, ne timete. Voluerunt ergo recipere eum in navim, et ilico navis erat in terra, ad quam ibant.

Postero die turba quae stabat trans mare, vidit, quod navicula alia non esset ibi, nisi una illa, in quam ingressi fuerant discipuli eius, et quod non introiisset cum discipulis suis Iesus in naviculam, sed soli discipuli eius abiissent: aliae vero supervenerunt naviculae a Tiberiade iuxta locum, ubi comederunt panem, postea quam gratias egisset Dominus. Cum ergo vidisset turba, quod Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt et ipsi naviculas, et venerunt Capernaum, quaerentes Iesum. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi quando huc venisti? Respondit eis Iesus, et dixit, etc.

Hic videmus, prius narrari, quod vulgus, reperta unica navicula prope Capernaum, in qua soli Apostoli sine Domino transfretaverant, animadverterit, et miratum sit Christum sine navi ultra stagnum nenisse, quam quod illud vulgus eum sit consecutum, aut ultra stagnum repererit. Ordo autem hic esse videtur, post miraculum saturatorum tot millium, vident omnes Christum ablegare protinus in unica navi discipulos ultra stagnum, et eum solum remanere ibi. Vesperi ergo in loca commoda quietis somnique causa dilabuntur. Mane denuo in eundem locum conveniunt, et Christum quaerunt, eoque non invento suspicantur Christum aliqua alia scapha Apostolos consecutum esse: quare mox studio quaerendi eum suis cymbis traiiciunt stagnum, sequentes Apostolos, ubi eum cum illis reperiunt: cumque cernunt nullam ibi esse aliam navem praeter suas, nisi eam, in qua soli Apostoli sine Domino traiecerunt, mox coniiciunt eum miraculose stagnum pertransisse, ideoque ex Domino una cum aliis, qui undiquaque confluxerant, quaerunt, quomodo eo venerit, cupientes sibi id miraculum exponi. Primum vident Iudaei Apostolos traiecisse sine Christo: deinde quaerunt eum in loco facti miraculi: postea traiiciunt stagnum, quaesitum eum apud Apostolos: quarto reperiunt eum ibi, et videntes unicam naviculam ibi esse, in qua soli Apostoli traiecerant, ratiocinantur eum miraculose transiisse: quinto mirantur id factum, et quaerunt ex Christo, quomodo traiecerit.

Talis rerum inversio est et in hisce exemplis narrationum. 1 Sam. 6. Conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea, holocaustum Domino: Levitae aut deposuerunt arcam Domini. Primum oportuit arcam deponi de curru, postea currum conscindi in ligna, tettio superimponi lignis vaccas in sacrificium Domino. Sic et 2 Par. 32, prius narratur caedes profugi Sennacherib a propriis filiis in templo patrata, postea liberatio Ezechiae, cum Ezechias sit prius ab eo liberatus, nempe cum angelus eius exercitum contrucidavit. Sed voluit scriptor prius pertexere historiam Sennacherib, cum breviter adiicere posset, quid illi acciderit, quam ad Ierosolymitanos et Ezechiam transiret. Tale est illud Isaiae 30, Tulerunt iumenta per viam Australem: cum propheta antea dixisset, se scire, quomodo usque Zoanam et Hanasam penetraverint, iam redit ad itineris descriptionem, id quod Hebraeis familiare est. et Psal. 23, Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo: prius enim Dominus miserando iustificat impium, postea benedicendo coronat iustum. Exod. 14, Iunxit ergo currum suum, et omnem populum suum sumpsit secum: id est, assumpto toto exercitu conscendit currum.

Inter turbatas locutiones aut sententias numeretur sane et Hypallage, quae non est rara in sacris Literis. Prov. 7, Vadit post meretricem, sicut bos ad mactationem, et compedes ad castigationem stulti: id est, sicut stulti ad castigationem compedum. Iud. 1, Civitatem miserunt in ignem. pro, ignem in civitatem. Simile exemplum est 2. Reg. 8. et Psalm. 74. 2 Reg. 5, Ecce misi ad te Naaman servum meum, ut colligas eum a lepra sua. pro, lepram a Naaman colligas aut auferas. Iob 7, Non agnoscet eum amplius locus eius. pro ipse locum non agnoscet. Eiusdem 18, Et apprehendet in calcaneo laqueum. pro, laqueo apprehender calcaneum eius. Iob 17, Cor eorum abscondisti ab intellectu. pro, intellectum ab eorum corde: fecisti, ut carerent communi sensu, non intelligerent, quae alii norunt.

Est quoque Hypallage quaedam constructionis. Ioh. 19, Qui vidit testatur: clarius esset, si diceres, Qui testatur, is hanc rem ipse coram vidit, spectavit, etc. Sic Ioan. 8, Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Non est quaestio an audiant, sed an sint ex patre Deo aut diabolo, ideo in conclusione rectius fuisset dicere: Propterea vos nequaquam ex Deo estis, quia verbum eius non auditis. Sic illud Ioan. 9, Quis peccavit, hic aut parentes eius, ut hic caecus nasceretur? clarius esset, si diceretur, Ob cuius tandem peccatum, suumne an parentum hic caecus est natus? Quaeritur aliud, quam quod proprie ac clare dicitur. De quo in capite Interrogationum.

Syncategorematum transpositiones aut traiectiones, quae vel maximi momenti sunt, supra in capite Syncategorematum aut partium indeclinabilium expositae sunt, tametsi et in hisce nunc quaedam sint subindicatae.

In istis multiplicibus vel verborum vel sententiarum, vel denique rerum perturbationibus diligenter videndum est, quae nam cum quibus coniungenda sint, ne a vero sensu aberremus. Exemplo sit
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.