Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1007 --

244 annectit. ut 1. Cor. 1, Non enim misit me Christus baptizare, sed Evangelizare (propositio sequentium breviter praecedentibus alligata) non in sapienti sermone, ne evacuetur crux Christi. 1. Cor. 3, Sed ne iam quidem potestis, adhuc enim carnales estis. Hae proximae voces sequentium propositio sunt, in quibus declarat et probat, quod sint carnales. 1. Cor. 12, Quemadmodum enim corpus est unum, et membra habet multa, omnia aut membra corporis unius multa cum sint, unum corpus sunt: sic et Christus, etc. In hoc exemplo, Sic et Christus, est propositio sequentium breviter praecedentibus adiuncta: quam propositionem sequentia declarant et illustrant. Huc referri possunt exempla duo, alterum ex Gal. 2, ubi non facile est divinare, quousque se extendat sermo Pauli ad Petrum habitus. Alterum ex Isa. 3, ubi itidem obscurum est, ubi sermo seditiosorum desinat. Sic Gen. 2, dubitare possis, an Deus aut Adamus dicat illa verba: Propterea deseret vir patrem ac matrem suam, et adhaerebit uxori suae. Sed Christus Matth. 19, id dictum tribuit creatori.

Videntur igitur interdum propositiones quasi studio occultari: ut Rom. 1, molliter aut quasi latenter, aliudve agendo transit ab exordio ad propositionem. ut Rom. 1, Non enim me pudet Evangelii. Est enim potentia Dei ad salutem omni credenti. Iustitia enim Dei revelatur per illud, Ex fide in fidem. Hoc ultimum membrum, quasi ex praecedentibus dependens, principalis propositio est totius epistolae. Sic Gal. 2, ex narratione sui certaminis cum Petro, transit ad propositionem principalem: Nos natura Iudaei scientes non iustificari hominem ex operibus legis, in Christum credidimus, etc.

Si Prophetae et Apostoli ac Evangelistae in concionibus diligenter accurateque separarent confirmationem a confutatione, ut solent Graeci Latinique oratores, facilius se lector ex eis expedire posset. Verum id sacri scriptores non faciunt, ob plures causas: primum propterea, quod confutatio magna ex parte in confirmatoriis argumentis continetur, aut certe inde haberi potest: secundo, quia cum sophistica sit infinita, impossibile est omnes calumnias adversariorum veritatis complecti: tertio, quia sacra volumina, non ad unius aetatis usum et contra unum aliquem seductorem scripta sunt, ut eius nugas redarguere deburint: quarto, quia brevitati studuerunt. Aliquas tamen generaliores, magisve perpetuas, aut communes obiectiones redarguunt, per occupationes obiectionum vel tacite, vel propalam factas.

Prophetae minus probationibus in sua confirmatione, quam Christus aut Apostoli utuntur: nam nec priora scripta perin de citant, nec alioqui ita multum argumentis pugnant, sed potissimum urgent Dei testimonium, ex cuius ore ac mandato ea quae afferant hauserint.

Dixi supra ex Aristotele maxime naturalem esse ordinem sententiarum, ut primum ponatur propositio aliqua affirmans aut negans aliquid, deinde eius ratio: nunc porro illis alia quoque etiam ad naturalem ordinem pertinentia addantur. Proposita igitur una aliqua probatione propositionis, mox aut nova ratio adscribitur, aut illa priore vel explicatur, vel confirmatur, vel amplificatur, vel defenditur, quod plerunque per quandam occupationem obiectionis vel expresse vel tacite fit. Unde porro fit progressio ad conclusionem. Horum vero aliquid potest interdum esse propositio nova, cui suae rationes subiungantur.

Naturali ergo ordine solent ista cohaerere. Propositio, cui additur interdum sua explicatio, vel per divisionem, circumscriptionem, aut similem formam, qualis est illa Rom. 3, ubi prolixe explicatur iustitia Dei, quae gratis offeratur.

Sequitur eam ratio, cui mox deberet naturae ordine etiam secunda ac tertia probatio adiungi: sed accidere potest, ut illa prima ratio vel explicanda sit, vel confirmanda, vel illustranda, ac etiam amplificanda, vel denique contra adversarium tuenda.

Fieri etiam potest, ut sit aliqua adversa obiectio aut cogitatio repellenda ac refutanda, quae non tam contra hanc ipsam rationem pugnat, quam alioqui quoquo modo nobis adversatur. Horum si quid interponatur, recte illi tandem conclusio additur propositionem veluti repetens. Quibus sensibus expolita ac veluti plane absoluta prima argumentatione, inchoatur nova ratio, cui simile quid attexi potest, cuiusmodi de prima dictum est.

Absolutis vero tandem omnibus, sequitur principalis conclusio, veluti peracta tota ea sermonis parte, aut etiam tota instituta oratione. Haec de naturali ordine nunc monuisse sufficiat. Exempla proponere nimis prolixum foret, et sunt cuivis obvia.

Ad observandam connexionem sententiarum Scripturae, utile est animadvertere discrimen huius voluminis ab aliis Ethnicorum aut philosophicis aut oratoriis scriptionibus. Nam illae omnes multo simplicioris subiecti aut materiae sunt. Si enim philosophicae disputationes sunt, tum proprie tantum docent, tractantque presse et apposite, placidoque ac humili sermone de rebus, nulla ferme prorsus habita ratione personarum aut circumstantiarum, nullisque admixtis affectibus. Si sunt orationes aut epistolae, plerunque proprie movere conantur, et unam tantum quampiam simplicem sententiam, quam propositionem vocant, veluti scopum quendam proponunt, eoque omnia sua argumenta dirigunt, ac veluti ad propositam notam collimant, adhibitisque suis circumstantiis et variis affectibus ac moribus omnia turbantes et concutientes, illuc auditorem propellere conantur.

Quare scriptores prophanarum rerum facile in tanta simplicitate subiecti, tum ordinem certum observare, tum et perspicui esse possunt. At contra sacrum volumen plures materias quasi simul eodemque tempore tractare cogitur. Nam et docet, quod ferme est ei primarium, idque multa simul, quia res gravissimae et difficilimae ita in religione coniunctae sunt, ut aliae sine aliis intelligi nequeant, sicut Cicero de Philosophia in Tusculanis pronunciat, quod nec pauca quidem in ea sine multis cognosci possint: et redarguunt adversarium, et hortantur, consolantur, obiurgant, celebrant aut invocant Deum. Dum ergo iam docere, iam movere, idque varie conantur, et modo Deum, modo auditorem, modo adversarios multiplices, modo res ipsas, modo varias circumstantias respicere ac tractare coguntur: necessario varias sententias miscent, et crebro ex alio in aliud transire aut subito transilire coguntur. Haec igitur materiarum subiectarum in sacris libris multiiuga varietas diligenter observata ac expensa plurimum proderit ad observationem ordinis sententiarum.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.