Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1019 --

256 excelsi sub universo caelo. Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerunt: consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram: universi homines, et cuncta, in quibus spira culum vitae est in terra, mortua sunt: et delevit Deus omnes substantias, quae erant super terram ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli, et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca, obtinueruntque aquae terram 150 diebus.

En ter inculcavit tum magnitudinem horribilium aquarum, tum et omnium viventium interitum.

Hac de causa fiunt iterationes etiam in aliis linguis. Hactenus de Etymologicis, iam de Syntacticis repetitionibus dicemus. Usitatissimum est Hebraeis, ut, cum alia forma orationis sententiam quampiam efferre inceperint, subito omissa illa nondum perfecta oratione, alia forma sermonis eandem sententiam efferant: ut Gen. 6, Et fecit Noah, iuxta omnia quae praecepit Dominus ipsi, sic fecit. Paul. Gal. 2, Ab iis vero qui videbantur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest: personam hominis Deus non accipit. Iam deberet verbum aliquod ponere, utsententiam perficeret, ita forte: Ab iis vero, qui videbantur esse aliquid, nihil didici aut accepi. Quod ipse non facit, quia longius distaret verbum a principio sententiae. Sed iterum eandem sententiam alia forma effert: Mihi enim ii qui videbantur, nihil contulerunt.

Nec tamen intermissa illa oratio penitus ociosa est. Nam habet nominativum in se, quem illa sequens persaepe aut non habet, aut per pronomen relativum refert, ut in hoc primum dato exemplo videre est, quod Noah nominativus ex priore oratione imperfecta repeti debeat. Aliquando etiam alia praeter nominativum in priori illa mutila oratione sunt, quae ad sequentis intellectum faciunt: ut Exod. 31, Nam omnis faciens opus in sabbato, et excindetur anima illa de populo ipsius. In huius exempli priore parte est, faciens opus in sabbato.

Fit autem hoc saepe nulla de causa, sed tantum propter morem linguae huic receptum, ut in aliquot superioribus exemplis audivimus.

Aliquando vero propter iustam causam, quando scilicet nominativus, seu illud quicquid demum est, a quo sententia inchoat, ita quasi onustus est, adiectis vocibus, ut iam non possit satis commode ac perspicue cum iis quae adhuc dicenda restant, contexi: ut Gal. 2, Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores, scientes, quod non iustificatur homo ex operibus legis, sed tantum per fidem in Christum. Iam deberet verbum aliquod nominativo Nos addere: sed quia nimis multa inter nominativum et verbum addendum infarcta sunt, ideo cogitur nominativum iterum repetere, et quasi novam orationem texere. Et nos in Christum Iesum credidimus. Hoc genus repetitionis ad Epanalepsin pertinet, estque in omnibus linguis usitata. Eph. 1, In quem et vos, audito sermone veritatis et Evangelio salutis vestrae, in quem credidistis.

Nec tamen illa priora ociosa sunt: continent enim amplificationem, Iudaei et non gentiles. Item causam credendi, Scientes quod non iustificatur, etc. Sic et in aliis exemplis plurimis.

Saepe quoque non solum perficiendae sententiae gratia repetunt, sed ut etiam priora obscurius dicta nonnihil declarent: ut Genes. 15, Et dixit Abraham, Domine quid dabis mihi? et ego incedo sterilis, et filius ministrationis meae domus, ipse Damascenus Eleazar. Deest verbum, Haereditabit: quod priusquam addat, novam orationis formam texit, in qua et addit verbum quod prius deerat, et totam sententiam dilucidius exponit. Et dixit Abraham: En mihi non dedisti semen, et ecce filius domus meae ipse haereditat me. Aliquando non iisdem, sed diversis verbis synonymis, tamen illud initium repetunt: 2 Corinth. 10, Ego Paulus adhortor: deinde interpositis quibusdam de mansuetudine Christi et sua humilitate, repetit, precor, etc.

Saepe igitur tantum nominativo posito statim aliam formam orationis inchoant, et nominativum per pronomen aliquod relativum, alias in alio casu referunt, vel etiam tantum subintelligunt. Gen. 17, Sarai uxor tua, non vocabis Sarai nomen eius, sed Sara nomen eius. Exod. 16, Et filii Israel comederunt manna annis 40, donec venerunt ad terram liberationis eorum. Manna comederunt, donec venerunt ad terminos terrae Canaan,

Aliquando vero posito nominativo et verbo. Exod. 12, Et fecerunt omnes filii Israel sicut praecepit Dominus Mosi et Aharoni, sic fecerunt.

Aliquando etiam posito casu verbum sequente orationem iterant, ut in superius dato exemplo ex secundo ad Galat. Ab iis vero qui videbantur, etc.

Alias vero aliis sententiae partibus positis fit repetitio. Neque enim tantam varietatem regulis complecti facile possumus. Fit etiam repetitio propter additionem diversorum genitivorum. Isa. 4, In spiritu iudicii et spiritu ardoris. Sic forte spiritus sapientiae, spiritus fortitudinis, et similia semel positae voci addi poterant, ne diversitas non tantum Epithetorum, sed etiam ipsius subiecti aut spiritus esse putaretur. Apoc. 17, Ebria de sanguine sanctorum, ebria de sanguine martyrum. Repetitur vox Ebria.

Persaepe propter parvum ad ditamentum, quod ad sententiam perficiendam addendum erat, iterum omnia iam dicta repetunt: ut Levit. 20, Vir qui adulterium admiserit cum uxore, Vir qui adulterium admiserit cum uxore socii sui: in quo exemplo tantum propter illud, Socii sui, addendum, omnia priora repetit. Cuiusmodi etiam est exemplum praecedens de Manna, in quo propter additamentum vocis Canaan fit iteratio.

Tales sunt variae iterationes, aliquando plus, aliquando minus addentes: ut Psal. 57, Mittet de caelo, et liberabit me ab opprobrio exhaurientis me: mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam. et Psal. 144, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.

Saepe cum iam recte absosuta est oratio prior, tamen plane idem nonnihil clarius, aliquando etiam copiosius repetunt. Exo. 12, Mensis iste vobis caput mensium, primus sit vobis mensium anni. Exo. 18, Quoniam solet venire ad me populus, ut consulat Deum (repetit idem et clarius et copiosius.) Cum fuerit eis aliqua causa, veniunt ad me, et ego iudicabo inter virum et socium eius. Iud. 7, Et dixit ad eos: Me aspicite,
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.