Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1025 --

262 Ut vero duo diversissima sunt, exacte rem explicare ac enucleare, et porro homines quo opus est permovere; ac veluti protrudere: ita etiam duo diversissima dicendi genera istis duabus actionibus serviunt. Nam sermo tenuis et humilis, magis est idoneus explicationi rerum aut institutioni scholasticae. Quare eum potissimum adhibuerunt philosophi expositioni philosophicarum disputationum, ut et Cicero suis philosophicis disceptationibus. Contra grandis magis convenit ostentationi dicentis, oblectationi auditorum, et commotioni ac persuasioni, praesertim rudioris turbae: ideoque in concionibus forensibus adhibetur. Ea enim non tam simplici rei veritate, quam ingenti quadam vi ac impetu orationis impellitur ac protruditur.

Scriptura porro sacra, exceptis historicis, constat meris concionibus. nam prophetarum libri tantum conciones sunt. Sicut et Evangelistae, atque adeo etiam Mosis libri iisdem sunt referti. Tum porro epistolae Apostolicae itidem concionum naturam magna ex parte sequuntur. Nec Psalmi, licet poemata sint, adeo multum alieni sunt a quodam concionum genere.

Est vero inter conciones sacras ac profanas ingens discrimen. nam hae plerunque unicam tantum aliquam propositionem aut sententiam sibi desumunt tractandam, ad eamque vulgus vi sermonis permovere ac pertrahere conantur: at sacrae conciones non ita solum in movendo auditore occupantur, ut profanae: sed etiam eundem vel inprimis docere conantur, idque exacte ac de rebus longe gravissimis, difficillimis, ac prolixa multiplicique cognitione constantibus: nec tamen tantum speculative, ut mathematici, docere: sed etiam cor ipsum capere ac permovere volunt. nec etiam illae unam tantum rem agunt, sed multa admodum simul: nam et docent et hortantur et dehortantur, et accusant ac perterrefaciunt: rursusque consolantur auditores, et omnino varie eorum pectora movent, formant ac reformant, donec tandem formetur in eis Christus.

Quare etiam tractatio earum ratione tum methodi aut ordinis, tum et sermonis, modo ad philosophicam diligentiam, proprietatem et tenuitatem descendit, modo contra ad oratoriam grandiloquentiam extollitur, modo denique utrumque in unum commiscens medium quiddam efficit, aut certe alternatim, prout auditoris utilitas postulat, tum res tum sermonis genus commutat.

In grandi idea sermonis ponit Hermogenes primum dignitatem: eam vero dicunt aestimari magnitudine rerum ac sententiarum, cum de rebus divinis, de regnis ac politiis, de bellis ac exercitibus, de magnis urbibus ac regionibus sermo est. Hîc vero non tantum grandes, sed et plane caelestes res tractantur, nempe de Deo, de eius omnipotentia, sapientia, iustitia ac misericordia, de creatione omnium rerum ex nihilo, deque totius mundi sapientissima gubernatione, de fabricatione hominis ad imaginem Dei, et in totius mundi possessionem collocatione, de nefaria apostasia, et simul horrenda ruina aut corruptione hominis, de ira Dei, poenisque hominis, aut aeterno exitio infernalis barathri: et vicissim de redemptione generis humani, per admirabilis mysterii incarnationem filii, tum de infinitis praegrandibusque calamitatibus famis, pestilentiae ac bellorum, quibus nos iratus Deus, in hac quoque vita atrociter verberat: et simul de innumeris ingentibusque beneficiis, quibus nos in hac vita fovet et conservat.

Nec vero tantum ipsa principalia subiecta aut materiae, de quibus disserunt Biblia, grandes sunt, sed etiam illae, quas ad earum explicationem aut illustrationem adhibent.

Exemplo quod dicere volumus, clarius patebit. Paulus inquit Ephes. 3, Ut possitis scire quae sit latitudo, longitudo, profunditas et sublimitas: et cognoscere excellentiorem illam, quam ut cognosci possit, charitatem Christi. Res quidem per se grandis est dilectio Dei: sed adhibentur etiam sublimes res, ad eius illustrationem aut elocutionem. de qua re dicetur etiam aliquid in capite de Vehementia.

Sic praegrandes res passim solet adhibere Paulus ad elocutionem: ut sunt abyssus, profunditas, divitiae, opulentia, thesauri, arma ad expugnandam omnem munitionem, militia, victoria, maria, montes, caelum, terra, dominationes, archangeli, throni, potestates, catenae tenebrarum, mors, infernus, vita, aeternitas, Deus saeculi, principes mundi, in potestatibus aereis, in altissimis aut excelsis, sonus, tumultus, turbae, leones, crudelitas, terror, tremor, tonitrua, tertium caelum, quae non licet audire homini, Deus, angeli. Sic Apostolum esse, habere ius imperandi. Sic Rom. 8 in fine, et in fine 1. Cor. 3, praegrandibus vocibus utitur: verum de Paulino stylo postea dicam proprio Capite.

Secundo loco, in hoc dicendi genere collocant asperitatem, ne oratio sit nimium compta, aut composita exornataque, sed potius quandam seriam, et quasi austeriorem faciem prae se ferat: non quae inani lenocinio puellarum, aut etiam scortorum more, auditoribus blandiatur, sed virili quadam gravitate, non sine austeritatis specie, suam aestimationem apud Lectorem obtineat. Tales sane sunt Sacrae literae, quae suum decorum pro rerum amplitudine et loquentis maiestate, tuentur, gravemque et veluti regiam quandam faciem, habitum, gestumque exprimunt.

Tertio loco, grandi ideae vehementiam adscribunt, quod magna vi efficaciaque omnia penetrando progrediatur acribus sententiis ac verbis, urgendo ac instando. Hoc nomine non immerito dicitur sermo Sacrarum literarum gladius anceps, penetrans usque ad ossa et medullas ipsas: atque adeo etiam malleus, contundens petras, et adamantina corda hominum: et rursus etiam refovens ac recreans animam lassam. tametsi illud simul ad rerum ipsarum vel salutarium vel etiam atrocium, quae dicuntur, et coniunctam quoque Spiritus efficaciam pertineat. Sic et Pauli sermo gravis et validus esse dicitur.

Quarto loco, dicunt orationem grandem simul debere esse splendidam, ut et verborum luminibus, et sententiarum figurarumque fulgoribus luceat, et quasi oculos auditorum perstringat.

Sententias multas gravissimasque nullum scriptum perinde habet, ut Sacrum volumen, utpote quod totum de summo officio totius generis humani erga Deum ac hominum inter sese invicem disserat, deque Dei immensa bonitate, sapientia et omnipotentia in omnes suas creaturas, et praesertim de iustitia ac misericordia erga homines. Singula ergo dicta hîc vel clarae sententiae sunt, vel certe sententiosa, ut facile ad sententias reduci queant.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.