Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1057 --

294 quod falsum: ut, cum saepe iterat, nos per fidem iustificari sine operibus, ubi affirmat aut includit fidem, et excludit aut negat omnia opera. Sic etiam prolixiore oratione solet hanc sententiam urgere. Ephes. 2 bis hanc formam continvo textu iterat: Gratia estis servati, et hoc non ex vobis. Idem repetit, Dei donum est: Non ex operibus, ne quis glorietur. Addit et tertium: Ipsius opus sumus, conditi ad bona opera: ubi est mirabilis via Paulini sermonis tot repetitionibus et antithesibus corroborati. Sic et ad Titum. 3 aliquoties affirmative et negative, aut inclusive et exclusive gratia praedicatur. Primûm enim dicit, apparuisse benignitatem et humanitatem Dei servatoris nostri: secundo excludit opera iusta, quae fecimus nos: tertio iterum affirmat, Sed ex misericordia salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, etc.

Verum adscribam etiam Thomae expositionem eius dicti, cum quia istum loquendi modum subindicat: tum etiam, quia alioqui illic bene contra operariam istam aut Pharisaicam iustitiam loquitur. Deinde cum dicit, Non ex operibus, etc. ponit rationem salvandi: et primo excluditur ratio praesumpta, secundo ostenditur ratio vera. Ratio praesumpta est, quod propter merita nostra simus salvati. quod excludit, cum dicit: Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos. Rom. 11, Reliquiae secundum electionem gratiae Dei salvae factae sunt. Deut. 9, Non propter iustitias tuas et aequitates cordis tui ingredieris, ut possideas terram eorum, etc. Sed vera ratio est sola misericordia Dei. Unde dicit, Sed secundum suam misericordiam, etc. Tren. 3, Misericordiae Domini, quod non sumus consumpti. Luc. 1, Et misericordia eius a progenie in progenies. Modus salutis adipiscendae est, per baptismum, quem primo proponit: secundo, effectum eius: tertio, causam. Haec Thomas.

Omnes quoque causas non raro coniungere, praesertim necessarias, quoad fieri potest, solet: ut statim initio Rom. de se agens, describit causam formalem, quod sit servus Christi: efficientem, quod sit vocatus: finalem, quod sit segregatus in praedicationem Evangelii. Sic et Evangelii causam formalem aut genus, quod sit doctrina in Prophetis contenta: efficientem, iam olim divinitus promissa: finalem, ut doceat de filio Dei. Sic ibidem et filii Dei causas omnes complectitur, causam formalem, quod sit Deus et homo. efficientem, quod secundum divinitatem sit filius Dei, secundum humanitatem autem filius David: finalem, quod vocet Apost. et Ecclesiam, ut eos per fidem servet. Haec est mirabilis quaedam plenitudo expositionis rei, quae vere exprimit illud Arist. praeceptum, quod rem scire, est causas eius omnes pernovisse.

Paulus ideo putatur esse usus quodam floridiore et splendidiore sermone in Epistolis ad Corinthios quam in aliis: quia illi ei ruditatem sermonis obiiciebant, et elegantiae sermonis studiosi videri volebant.

Disputant aliqui, Epistolam ad Hebraeos non esse Pauli: quia cap. 2 autor ita de se loquatur, tanquam de discipulo Apostolorum: quia stylus eius Epistolae videatur plurimum differre ab aliis Epistolis: et deinde, quia cap. 6 et 10 videatur lapsis negare locum poenitentiae, ac in eo patrocinari Catharis vel Donatistis, aut Novatianis.

De hoc ultimo abunde respondi in prima parte in voce Possibile et impossibile. Immunem autem fuisse authorem, et esse etiam hanc ipsam Epistolam ab hoc errore, vel inde apparet, quod hortatur omnes etiam conversos ad accedendum summum illum sacerdotem consequendae remissionis peccatorum gratia. Christum enim esse misericordem, posseque compati infirmitatibus nostris. Certe si non esset locus poenitentiae, non etiam esset locus remissioni peccatorum post conversionem, nec doceret Christum imbecillitati nostrae compati.

Illud autem quod praecipue urgent quidam ex 2 cap. quod ipsemet scriptor se quasi eximat ex numero Apostolorum, et accenseat eorum auditoribus, non ita evidenter demonstrat, non esse ab Apostolo scriptam, ut isti opinantur. Verba eius sunt haec: Propterea oportet nos vehementius attendere iis quae dicta sunt nobis, ne quando perfluamus. Etenim si is qui per angelos dictus fuerat, sermo fuit firmus et omnis transgressio et inobedientia iustam praemii repensationem accepit: quomodo nos effugiemus, si tantum neglexerimus salutem? Quae, quum primum enarrari coeperit per ipsum Dominum, ab iis qui audierant, in nos confirmata fuit, attestante Deo et signis et prodigiis simul variisque virtutibus, et Spiritus S. distributionibus, iuxta ipsius voluntatem.

Usitata enim est, praesertim in Ecclesia ac in sacris Literis, talis figura sermonis, quae forte Communicatio dici potest: ut is qui loquitur, monet, accusat et obiurgat, sese quoque veluti adsocietac admisceat auditoribus, et illis veluti reis ac castigatis, quo tanto patientius sermo eius audiatur: ut qui non odio quodam ac superbia illos obiurgare, sed etiam semet accusare videatur. Quin et in communi sermone, cum praeceptor discipulos, aut dominus familiam accusat, idem schema perusitatum est. Exemplum sumatur ex isto ipso loco: Quis dubitat istum doctorem nequaquam fuisse unum ex illis, qui Evangelii doctrinam parvi fecerint: et tamen talibus se iste quasi adiungit et adnumerat, dum se quoque cum illis obiurgat. Sic cap. 3, 6, et 12, et passim se admiscet auditoribus, ac seipsum quoque monet et hortatur. Sicut 10 inquit: Teneamus confessionem, etc. Non deserentes congregationem nostram mutuam, etc. Nam si ultro peccaverimus.

Talibus loquutionibus cum alia novi Testamenti scripta, tum praesertim Paulus est prorsus refertissimus, ubi scilicet doctor quasi excedens ex docentium coetu sese discipulis admiscet.

Accedunt vero etiam causae singulares, cur hic Paulus semet eximat ex numero eorum qui hunc sermonem a Domino audierunt: quia ipse non fuit unus ex illis 12, qui cum Domino coram versati sunt, eumque praedicantem audiverunt: nec etiam unus ex illis fuit, qui Hebraeos primus converterit, utpote qui postea venerit, et praeterea illorum concionator non fuerit.

Potest quoque illud εἰς , in, significare tempus, non proprie auditores, usque ad nos, i, usque ad nostrum tempus: eam doctrinam esse confirmatam et propagatam, usquequo et ipse, tanquam ultimus Apostolorum, sit vocatus. Quid etiam absurdi esset, si ipse quoque Paulus aliquando audisset aliquem Apostolum, aut etiam Barnabam concionantem, aut miracula eorum spectasset?

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.