Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1084 --

321 consuetudine decepta, ad POSSE et ad effectum aut praxim, quasi et possit homo Dei legem praestare, et ita ac non aliter serventur homines. Stulte enim aut etiam tyrannice facit hic in terris, qui hortatur, promittit aut mandat aliquid subditis in rebus impossibilibus.

12 Saepe dicta Scripturae terrena beneficia vel clare vel obscurioribus verbis (quae aliquibus enim de vita aeterna videntur loqui) promittunt bonis operibus et operariis, quae nequaquam ad superius regnum transferenda sunt. Sic Achab 1, Reg. 21 placat Deum, ut differat terrenas poenas: sed non ut det sibi vitam aeternam.

13 Conciones aut laudationes promissionesque bonorum operum non sunt plane universales, omnique exceptione carentes, ut dictum est. Ut sententia, Qui fecerit ea, vivet in eis: non idem valet, quod Sola impletio legis servat, et impossibile est sine ea quenquam servari. Ore fit confessio ad salutem: ergo impossibile est quenquam servari, et nemo unquam servatus est sine confessione fidei. Quid enim de infantibus aut pueris vel sero conversis facies? Sit ergo talis Regula: Laudatio bonorum operum incitet omnes viventes ad recte agendum, non morientes, aut alio qui contritos ad desperandum. Bona opera prosunt habentibus, non incutiant desperationem non habentibus, quasi ea ita prorsus necessaria sint ad salutem, ut impossibile sit, sine eis quenquam servari, et nemo unquam sit sine eis servatus: et Maior perniciose errat et seducit in sua impia Postilla.

14 Duo sunt perfectionis aut iustitiae gradus: alter summus et absolutissimus, ac in hominum vitam non cadens, quem iudicium Dei ad iustificationem flagitat: Sancti estote, sicuti et ego sanctus sum: Dilige Deum semper extoto corde, tota anima, et omnibus viribus tuis. Alter est longe inferior, qui in rerum naturam cadit, vel salutem in sanctos Dei: secundum hunc dicitur David in toto corde servisse, et fuisse vir secundum cor Dei: sed interea cum hac veste nuptiali non debet ascendere in convivium aut iudicium Dei, verum dicere cum Paulo, Nihil sum mihi conscius, sed in hoc non sum iustificatus. Cavendum igitur est omnibus modis studioso veritatis, ne dicta de ista communi perfectione aut sanctitate ad illam divinam aut caelestem transferat. Sic et Philosophi duos perfectionis gradus fecerunt: ut Cicero in Officiis, Amicitia, et in oratione pro Murena ostendit.

15 Aliud est iudicium Dei, aliud hominum. Duplex est iustificatio, alia coram Deo, alia coram hominibus: quod est diligenter observandum. Ahrahamus coram hominibus ex operibus est iustificatus: at non coram Deo, sed tantum fide in Christum gratuitam remissionem aut imputationem ac contectionem peccatorum impetrante: Roman. 4. Cave ergo, ne humanam iustificationem in iudicium Dei afferas, neve ea Scripturae dicta, quae de hac humana iustificatione dicuntur, tu de illa summa ac divina intelligas. Et Aristoteles profitetur se de ea virtute et felicitate hominis scribere, quae hominibus contingere in hac vita possit: non de ea quae a Deo donetur. Illam priorem aut humanam iustitiam ac felicitatem docet Aristoteles virturibus comparari posse. Nam de summa iustitia ac felicitate clare pronunciat, verisimile esse eam divinitus donari, sed se de ea non loqui. At insulsi Sophistae eius doctrinam ad comparandam caelestem iustitiam ac felicitatem transtulerunt. O inscitiam ac furorem quavis talpa caeciorem.

16 Saepe Evangelicae promissiones legalibus formulis et verbis proponuntur. Isa. 1, Lavamini, et mundi estote. Hoc dictum videtur a nobis propriam mundiciem flagitare, cum revera aliena, aut Christi nobis offerat. Ideo Augustinus crebro inculcat, Deum mandando et flagitando docere, quid velit nos ab eo per Christum petere, et gratias accipere. Sic alias indicat, Convertimini ad me: alias dicit, conversurum nos esse ad se. Quare dicendo, Convertimini ad me, non nostras vires praedicat, quasi nos possimus nos ad eum convertere: sed nos aversos esse, et hoc conversionis beneficium ab se mendicare hortatur.

17 In doctrina de bonis operibus maximi errores inde hominibus oriuntur, quod ignorant quantam perfectionem iustitiae Deus, eiusque lex ab omnibus exigat. Putant enim eum contentum esse externa disciplina et qualicunque bona intentione. At Christus Matth. 5, illam Pharisaicam glossam aut nebulam potius obscurantem legem Dei abstergit, et ostendit multo abundantionem ac perfectiorem iustitiam a Deo flagitari, in qua etiam ipsum cor perfectissime Deo obediat.

18 Causa et illa erroris in hac materia est, quod ignorant summam corruptionem ac malitiam suae naturae, quae etiam in sanctis remanet magna ex parte. Putant igitur hominem, praesertim renatum, posse legi Dei plenissime satisfacere. At Paulus longe aliter docet, praesertim in Epistola ad Rom.

19 Denique et illa est gravissima errandi ac ruendi occasio, quod homines putant se aequo iure cum Deo esse, ac ex aequo cum eo contrahere, ut hic in terris alius mercator aut vicinus cum alio: et ignorant, se omnia quaecunque habent, possunt aut praestant, Deo prorsus debere: ita ut etiamsi omnia perfectissime facerent, tamen essent servi inutiles, nihilque prorsus mererentur, sicut Christus suos Apostolos sentire ac loqui docuit: Luc. 17.

20 Papistae volentes suis bonis operibus peccata sua expiare, prorsus perinde faciunt, ac si agricola deberet suo hero dietim de omnibus conductis bonis, fundis ac vinetis dependere urnam optimi vini, et modium puri tritici: nec tamen id longissimo tempore dependisset, quin potius contumeliosissime eum laesisset ac contempsisset: tandem aliquando velut poenitens herum adiret ac diceret, se in posterum velle se recte gerere, ac tum pro praeterito debito, tum et pro futuro quotidie unicam urnam diluti vini et impuri tritici afferret, qua sua persolutione ipse contentissimus esse debeat. Hoc modo prorsus operarii insaniunt ac furunt, volentes praeteriti temporis inobedientiam hypocritica quadam umbra obedientiae compensare, eademque simul etiam quotidianum pensum debiti obsequii iustitiaeque persalvere.

21 Lutherus piae memoriae prolixe in suo servo arbitrio demonstrat, a praecepto nequaquam sequi posse, aut adesse vires satisfaciendi praecepto. At Papisticis ac Iudaicis Pharisaeis nihil certius est, quam
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.