Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1120 --

357 qua hic agitur, nihil maius ac praeclarius, nihil etiam humano generi magis scitu necessarium esse fierive debuit, quam ut caro seu homo et liberator ac expiator humani generis fieret, reque ipsa, quod toties antea promiserat, praestaret. Hac igitur appellatione voluit populum confirmare in fide de impletione promissionum benedicti seminis.

2 Secundo, quia cum tunc populum suum ex carnali servitute liberaret, et totam religionem variis ceremoniis ac ritibus. renovaret, quae omnia prorsus (ut nulli Christiano dubium est) Christum ipsum, futuramque eius incarnationem ac liberationem significabant, et populo depingebant: voluit filius Dei hoc nomine, veluti accensa quadam amplissima lampade in domo Domini, in dicare, omnia illa quae ibi agerentur, esse tantum typos, picturas ac indices eius, quod ipse Erat olim in plenitudine temporis futurus, ac facturus in commodum salutemque ipsorum, et omnium aliorum mortalium: ut semper omnes generationes discerent in illud Erit, et Consummatum est, non in pecudes Leviticas fide respicere.

Quasi diceret ille dux populi, qui teste Paulo ipsemet Christus fuit: Haec Levitica sacra totamque legem vobis nunc do, eamque a vobis magnifieri et observari praecipio. Verum ita, ne in ea veram iustitiam ac salutem ullo modo quaeratis, sed sciatis omnia esse umbras, picturas, et veluti paedagogos ad verum unicumque servatorem. Non istae res, leges, sacra ac sacerdotes sunt vestri servatores: sed ego, ego Ero verus servator. Ego Ero omnium istorum nucleus, scopus, finis, lux, impletio, consummatio et perfectio. Hoc vobis et omnibus generationibus, omni tempore, meo proprio, admirabili et nunc primum assumpto nomine Ero Erit testor et protestor. Hoc est memoriale meum in omnes generationes. Sic Dominus ex tota lege unum Baptistam conflavit, se digito monstrantem ac dicentem: Ecce hic est verus Erit, totius mundi, etc. In huius Erit consummationis memoriam etiam sacram Coenam in omnes generationes fieri instituit.

3 Correspondet haec prophetia pulcherrime omnibus praecedentibus promissionibus de Christo. Nam antea quidem fuerat praedicta potissimum humanitas Christi, quod semen mulieris conteret caput serpentis: quod in semine Abrahami et Isaaci erant benedicendae ac felicitandae omnes gentes: quod item futurum esset, ut ex Iuda nasceretur Silo. Erat indicata et passio ac resurrectio eius in typo Isaaci: erat indicatus et modus apprehendendae eius benedictionis, nempe per fidem. Nunc ergo vice versa indicatur etiam divinitas eiusdem, quae proprie hoc sacrosancto nomine Iehova denotatur. Quasi dixisset Deus: Mi Moses, tu et popule Israelitice, multa audistis de quodam benedicto semine ex hominibus venturo, et idem cupide expectastis. Nunc igitur scito, eum non tantum hominem mortalem futurum, sed et Deum immortalem. Et quia tu nunc cupis scire quis ego sim, et quod sit meum verum nomen: scito, et ex hoc meo novo nomine certo cognoscito, tu et totus mundus, me ipsum verum ac viventem Deum Fore illud promissum semen, fore carnem, fore vestrum Messiam et liberatorem, sacerdotem et victimam;

Ac quo sis de hac tanta re et promissione tanto certior, en accipe hoc memoriale nominis mei Iehova Erit, et laetus ac exultabundus ito ad populum Israel, et dicito: ille ipse noster expectatus et desideratus Meschias, toties patribus inde ex paradiso promissus, qui non tantum erit semen aut filius hominum, sed et filius veri ac vivi Dei, mihi iam descendens de caelo apparuit, vobisque indicare iussit, quod et nunc velit vos liberare ex servitute, ac vobis tum verum Dei cultum dare, tum etiam ipsam terram promissionis: et multo magis olim in plenitudine temporum vos a veris spiritualibus malis et servitute liberabit, et in vera bona aeternamque felicitatem transferet.

Sic igitur priorum promissionum consonantia cum hac patefactione, pulcherrime et firmissime hanc expositionem huius mystici nominis et causae, cur id filius Dei assumserit, comprobat.

4 Non sine causa profecto filius Dei in hoc loco Exodi, hoc nomen tantopere commendat, ut dicat etiam debere esse suum memoriale, et suum nomen in omne aevum, et in omnes generationes. Non sunt autem nomina Dei inanes tituli sine rebus, sed cum suis gloriosissimis factis et operibus coniuncta. Cuius vero rei, seu facti aut operis maioris nomen vel memoriale vult esse filius Dei, quam suae incarnationis, passionis, ac redemptionis humani generis? cuius non tantum inane nomen aut memoria, sed et rei ipsius viva et efficax praesentia ac exhibitio sit in omne aevum duratura, et ab omnibus gentibus agnoscenda ac celebranda.

5 Tota Scriptura respicit et directa est in Christum, et summum eius mysterium incarnationis, et redemptionis humani generis, Quare et hoc tam celebre nomen, praesertim, cum tantopere sit et a Deo praedicatum, et ab omni hominum vetustate et usque in hodiernum diem celebratum, tanquam ingenti mysterio plenissimum, proculdubio etiam in incarnationem filii et consummationem oblationis ac propitiationis in cruce respicit.

6 Convenit haec interpretatio et totum mysterium huius nominis etiam cum 6. cap. ubi dicit Deus, se hoc nomen non revelasse patribus, sed tantum nomen Schadai. Nec obstat, quod et in Genesi hoc nomen reperitur. Moses enim res veteres suae aetatis vocabulis descripsit. Verum etiam est, quod Deus alloquens Abrahamum Gen. 17, indicat ei hoc nomen Schadai. et 15 dicit se esse Deum; qui sit eius merces copiosa: quod idem plane est, quod Schadai, id est sufficientia. Si nomen Iehova fuisset antea provulgatum, non nunc primum id sibi Deus assumpsisset, nec dixisset Pharao cap. 6, se ignorare, quis sit iste Iehova, cuius nomine sibi mandata proponant.

Caeterum non tantum sonus huius vocis non fuit patribus clare expressus, de quo tamen non valde litigo, sed nec res ipsa hoc mystico nomine significata, reperitur diserte indicata in promissionibus Geneseos, scilicet quod ipsemet verus ac vivens Deus, qui cum illis agebat et colloquebatur, fuerat futurus illud benedictum semen, fuerat carnem assumpturus, ac genus humanum sua redemptione liberaturus. Fieri quidem potest, quod illi intellexerint et sciverint ratiocinatione aliqua, illud benedictum semen non fore tantum purum hominem: sed certe in promissionibus clare expressum non est, illum ipsum cum eis loquentem Deum, fore Meschiam.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.