Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1145 --

382 ita iam sit primaria scaturigo omnis iniustitiae, et omnium actualium peccatorum.

In hanc igitur detestandam perfectionem aut novam formam, iste mille artifex istam reginam mundi rationem perduxit et transformavit, ut porro ei promptissime cum omnibus suis bonis serviret, utque esset primaria mater omnium scelerum, ut denique esset veluti cloaca ac officina quaedam omnium diabolicarum machinationum contra illum viventem Deum ac creatorem suum. Hoc ingens et terribile opus, machinam aut aedificium satanae ut filius Dei destruat, inter alia, in hunc mundum venit, et tam graviter hîc sudavit, utque novam creaturam, novumque hominem Deo patri, ad regnum eius instaurandum, condat et creet.

Observa, et toto pectore retine, quod sicut Deus ipsam proprie animam rationalem ita formavit, ut esset eius imago, utque esset fons, officina ac mater omnium bonarum actionum, et dilectissima cultrix eius: ita satan eandem sic transformavit et fabricavit, refudit aut recoxit, ut sit viva eius imago, sitque mater, fons et causa omnium malorum, ipsique suo novo figulo promptissime serviens, et unica paratissimaque cultrix et miles contra Deum et omnem pietatem ac rectitudinem.

Hic igitur ipse novus satanae homo et filius diaboli, nempe eius distortum cor, et mala mens, pessimusque animus aut imago satanae, est illud originale malum aut peccatum, de quo omnia actualia peccata prodire, veluti ex pessimo quodam thesauro, aut etiam lerna malorum, Scriptura testatur (ut superius saepius diximus,) et non quoddam accidens in hoc homine.

At hîc aliqui suis Dialecticis ratiunculis et regulis occupati et intricati, nobis obiiciunt, haec videri Manichaeorum deliria: quia et ipsi dixerint, naturam esse malam, et corruptam, etc. Respondeo: In eo damnantur Manichaei, et cum veritate pugnant, quod originem corruptionis naturae non ex peccato deduxerunt, sed ex ipsa mox creatione. Dixerunt enim esse duos deos et duos creatores: alterum bonum, alterum malum: quorum alter bonam creaturam ac naturam crearit, alter malam, et inde esse peccata in hac vita. Conveniunt vero in eo ad amussim Manichaei cum istis adversariis, quod senserunt illam nativam malitiam esse quiddam separabile, et diversum a substantia hominis.

Quare ne patiamur sub figmento criminis errorisque Manichaei nobis caelestem veritatem de manibus extorqueri, nosque inanibus terriculamentis de possessione sanae doctrinae depelli, quam liquido in praecedentibus ex verbo Dei demonstratam esse, quivis pius ac intelligens vel manibus palpare potest.

Obiiciunt porro inepti quidam hinc secuturum, diabolum esse creatorem, si peccatum originale est substantia: quia ipse est pater peccati. Respondeo: Nequaquam id sequetur, nec est magnae potentiae aut artis optimam substantiam corrumpere, et ex ea malam facere. Innumerae artes sunt, quae ex aliis substantiis alias faciunt, ut ex luto lateres aut testas, ex alia mixtura vitrum: quin etiam ancillae ex lacte faciunt varias substantias casei, seri, recoctae, butyri, et aliorum innumerorum lacticiniorum, neque tamen propterea sunt vel creatrices vel deae.

Quin potius inde sequetur, satanam esse creatorem, si dicemus illum, non illam bonam Dei substantiam aut creaturam invertisse et corrupisse: sed suam quandam rem aut creaturam ceu venenum quoddam in hominem infudisse aut induxisse, quam videlicet ille crearit aut fecerit. Ita videmus istos, dum absurda quaedam veritati obiiciunt, in medio illorum versari.

Quod si anima rationalis non est causa ac fons omnium peccatorum actualium, sed quoddam externum accidens: cur igitur accusatur a tota Scriptura, quae illi talia peccata tribuit? Cur etiam propterea a Deo damnatur aeterno exitio, ut et supra dixi?

Ex hisce et aliis plurimis tum Scripturae testimoniis, tum etiam inde deductis argumentis, liquido patet, illum fontem mali et peccatorum actualium, illumque regem regnantem in homine ad omne malum contra Deum pugnantem et a Deo damnatum, esse praecipue ipsummet pravum, perversum ac lapideum cor, seu rationem aut animam rationalem, in diaboli imaginem transformatam: quae est vel principalissima ac nobilissima totius hominis substantia.

Hinc igitur illud liquet, quod praecipue effectum cupivimus, Scripturae locutiones substantialibus verbis de peccato originali et de imagine Dei ac satanae, deque veteri ac novo homine loquentes, firmissime retinendas, et nequaquam istorum sophismatibus ac glossis invertendas ac corrumpendas esse.

LECTORI.

Hasce meas tres sequentes oratiunculas aliquando pro more in Academiis propositas, ideo volui reliquis opusculis inserere, quia multa partim de lingua Hebraea, partim de natura versionum, ac etiam Sacro volumine et forma theologici studii, continent: quae nequaequam aliena sunt a nostro instituto. Quod si non ratione materiae aut rerum quae tractantur in eis, huc referri possent, at certe ratione finis aut scopi huc omni iure pertinerent. Hortantur enim Lectores ad studium Sacri sermonis, et sedulam lectionem ac cognitionem Sacri voluminis: quod vel maxime toto hoc Opere effectum cupimus.

ADHORTATIO AD STUDIUM linguae Hebraeae.

Cum desiderio gratificandi piae ac studiosae iuventuti, vel potius eam suis praeclarissimis studiis iuvandi, de voluntate Illustrissimi principis aliquid etiam Hebraice profiteri constituissem: plures causae inciderunt, cur omnino adhortationem aliquando ab initio proponendam esse putaverim, praecipuae tamen sunt hae:

Ante omnia, quod iam longo tempore nihil in eam sententiam hoc loco ex professo dictum est, quo studiosa iuventus ad desiderium huius linguae excitata fuisset.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.