Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1163 --

400 tritici fructuumque afferunt: ita et omnis scriptio ac dictio nimium verbis exuberans, necessario minus rerum afferrre potest.

Eaedem porro populares declamationes etiam plurimum in movendis affectibus occupantur: ut sunt, perterrefacere securos, consolari perterrefactos, adhortari negligentes ac somnolentos, reprimere commotos, aut aliis quibuscunque pravis affectibus inflammatos aut agitatos: et in sanadis similibus animi perturbationibus sudant, quae veluti venti quidam, perpetuas tetrasque tempestates in miserorum mortalium pectoribus concient, perpetuaque sanatione ac sedatione indigent.

At scholastica tractatio apud studiosos et aures scientiarum doctrinaeque cupidas simul et capaces, quibus (ut vulgo dicitur) est facile concionari, agens, omissa omni verborum copia, seposita etiam auditoris captatione, aut affectuum commotione, ieiuno quidem et simplici, sed tamen apto, proprio et perspicuo sermone in id solum incumbit intentaque est, ut res ipsas recte solideque tractet, eoque etiam multo plura breviori tempore et sermone complecti ac exponere potest et solet.

Secundo, conciones non subtilissime et exactissime de rebus disserunt, sed tantum crassiori quodam filo et pinguiori, quod aiunt, Minerua, quatenus res tam difficiles et obscuras crassa auditorum ingenia percipere possunt: at scholasticae disputationes, apud disciplinarum capacia, excultaque ingenia agentes, summa diligentia rei veritatem inquirunt, et tum ab omni falsitate, tum et ab aliarum rerum vicinitate distinguunt, limant, et (quam appositissime omnino fieri potest) auditoribus proponunt et exponunt.

Tertio, sermo ipse Latinus est iam ad rerum explicationem multo vulgari aptior ac clarior, sunt et tam multae voces, ac veluti artis docendi vocabula in scholis notae ac receptae, quibus res obscurae ac difficiles compendio, apposite perspicueque nominari queunt, ut sunt, definitio, divisio, earumque species: nomina variarum causarum, substantia, accidens, variaque accidentia: subiectum, praedicatum, propositio, eiusque species ac natura, forma et loca argumentorum: variae fallaciae eorum, multiplices occasiones hallucinandi, tam variae proprietates aut figurae sermonis, et sexcenta alia eius generis, quibus una aut altera voce suo loco nominatis mox studiosus auditor, quid sit quod agatur, aut ubi obscuritas haereat, perspicit.

Quibus scholasticis aut didascalicis vocibus, terminis aut formulis, ac veluti artis nostrae nomenclatura cum vulgaris lingua ac rude vulgus destituatur, multo magnoque labore et longo sermone vix utcunque idem nodus obscuritasve illi explicatur.

Questi sunt tum olim Latini, quod sua lingua minus sit ad docendum idonea, quam Graeca: tum hoc tempore plurimi eruditi viri in Germania, quod sua minus sit expedita quam Latina, (quae iam emollita, et ad scholasticas tractationes assuefacta attemperataque est) quodque non eadem felicitate ac facilitate res difficiles obscurasque in templis, ob penuriam ignorantiamque vulgi et illarum scholasticarum vocum, explicare queant. Illustre huius ingentis in docendo commoditatis exemplum etiam illiberalium artium officinae exhibere possunt, ubi artifex una aut altera suae artis voce, clarius et plenius quidvis suum famulum monet, quam nos eorum vocabulorum imperitos longa oratione instruere posset.

Quarto, eruditi homines in docendo, et studiosi in discendo in omni rerum tractatione in scholis maxima adiumenta ab aliis quoquo modo vicinis, aut in aliqua re similibus convenientibusque artibus, scientiis ac rebus ad illustrandam confirmandamve propositam controversiam habent.

Quanta felicitate ac luce rerum quae tractantur, videmus saepe Aristotelem, aut Galenum, aliquando etiam Xenophontem et Platonem sola Methodica ac dialectica praecepta in aliis scientiis citare: cuius normas subinde in obscurissimis tractationibus indicantes, veluti porrecto Thesei filo, auditorem ex intricato labyrintho felicissime educunt.

Quantum autem, Deus bone, lumen saepe vel unicum Grammaticum praeceptum, praesertim figuratarum locutionum apposite citatum in discendo obscurissimae rei aut sententiae afferre solet? Hisce omnibus commoditatibus rerum tractandarum necess rio concionator apud indoctum rudeque vulgus agens, maximo cum damno doctrinae ac auditorum misere destituitur.

Postremo, in concionibus non id agitur, ut loci aut materiae plenissima methodo per omnes suas quaestiones aut circumstantias explicentur. Neque enim tantam quaestionum multitudinem ac diversitatem imperitus auditor vel percipere, vel memoria retinere posset: multo etiam minus in suum aliquem idoneum usum convertere. Quare id solum prudens fidusque doctor Ecclesiae agit, ut aliquot praecipua, et maxime utilia, aut etiam necessaria praecepta aut sententias in unoquoque capite aut dogmate, articulo aut textu deligat, easque auditori ante oculos proponat, et veluti in manus domum secum auferendas, ac in suum usum utilitatemque collocandas tradat, et opportune ac importune, vel usque ad taedium inculcet.

At Lector contra habens certam methodum, investigat et colligit omnia quoquo modo ad propositum locum facientia et scitu digna, eaque certa ratione ac dexteritate auditori summo compendio apteque proponit, adeo ut vel cupidissimus discendi nihil amplius quod in re proposita desideret, excogitare queat, qui non tantum docilitate ad percipiendum, sed etiam calamo ad memoria retinendum adiuvatur.

Sunt praeter hasce quinque commoditates aut compendia in discendo etiam alia non pauca, quibus scholastica Theologiae tractatio prae Ecclesiastica aut concionatoria maximo cum auditoris fructu excellit.

Ne quis autem haec aliorsum ac dicuntur, accipiat, sciat me ipsa docendi genera non autem personas ac doctores conferre: multo etiam minus Ecclesiasticam dicendi docendique rationem vituperare, quae suas amplissimas laudes, nunc ob angustiam temporis reticendas habet. Necesse est enim, eam ob auditorum ruditatem, talem (ut supra ostendimus) non aliam esse ac fieri: idque adeo, ut si alium quasi habitum
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.