Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 803 --

40 percurrenda est: et quaerendae circumstantiae, quis loquatur, de qua persona loquatur. Hic reperimus, pleraque membra nihil pertinere ad Davidem: sed ad quendam perpetuum regem, qui novo quodam sacerdotio fungetur, antiquato Levitico. Constituendum est igitur, quod hic Psalmus de uno ac solo Christo loquatur: et literalis sensus seu historicus in hoc versu erit de Christi sacerdotio. Nunc qui volet explicare, non accersat allegorias: sed hanc causam seu literalem sensum de sacerdotio Christi referat ad Locos communes, et de his ordine dicat, iuxta Dialecticae praecepta: Quid sit sacerdotium, quid effecerit Christi sacerdotium: Quod nostra iustitia, nostris victimis, nostro cultu, non possimus placare Deum: sed Christi sacrificio placatus, donet nobis iustitiam, pacem, vitam aeternam. Hoc modo literalis sensus illustratus, per definitionem sacerdotii, magnopere iuvat bonas mentes. Ac in locis communibus delectus adhibendus est, ubi ad Evangelium referenda res sit: ubi ad Decalogum, seu praecepta de moribus. Nam aliud in argumento decet. Extremi tamen loci hi sunt: Lex seu Decalogus, et Evangelium, intra quos versari oportet hos qui interpretantur Scripturam.

Verum hic interroget aliquis, an nusquam aliis sensibus locus sit? Ad hoc respondeo: Si omnia sine discrimine velimus transformare in varios sensus, nihil habebit certi Scriptura. Itaque iure reprehenditur Origenes, qui omnia, quantum libet simpliciter dicta, tamen in allegorias transformat. Haec interpretandi ratio maxime labefacit autoritatem Scripturae. Nam et Porphyrius hoc nomine irrifit Christianam doctrinam, et scripsit eam nihil habere certi: siquidem non aliter atque fabulae poetarum, in aliot quosdam sensus, praeter Grammaticum, omnia transformanda essent. Itaque plerunque uno sensu Grammatico contenti esse debemus, ut in praeceptis et promissionibus Dei. Illud vero maxime ridiculum est, quod in concionibus vel prophetarum, vel Christi, item in disputationibus dogmatum, ut in epistola Pauli, quatuor sensus finxerunt.

Caeterum quaedam facta extant in Sacris literis, et ceremoniae quaedam, quae ad id institutae fuerunt, ut aliud quiddam significarent. in his est Allegoriae locus. Quanquam ne hic quidem anxie quaerende sunt: quia ut maxime eruamus aptas allegorias, tamen in controversiis non pariunt firmas probationes: tantum velut picturae, reddunt illustrius id quod ex aliis certis locis probatur.

Sunt autem huius generis pleraque facta: ut historia Ionae, qui post triduum revixit: mactatio agni in Paschate: adoratio ad propitiatorium, et aliae ceremoniae.

Porro hic non est abiiciendus literalis sensus. Sunt enim mandata Dei, quae non licuit mutare sine autoritate divina: sed ipsa facta et mores conferuntur cum aliis rebus similibus, quae alibi simpliciter et sine figuris propositae sunt. Nam ea quae acciderunt ante patefactum Evangelium, aliquid de Evangelio significabant. Quare in Evangelii sermone subsistere nos oportet, nec praeter Grammaticum sensum novam doctrinam quaerere. Itaque Allegoria sequitur literalem sententiam: ubi res similes ad literalem sensum, velut ad exemplum, aut imaginem comparare possumus. Sicut in Apologis enarrandis, mores tyrannorum ad luporum ingenia conferuntur, aut astuti ad vulpeculam.

Semper autem versabitur Allegoria in Sacris literis, intra locos praecipuos doctrinae Christianae. Refertur enim ad Regnum Christi, ad poenitentiam, ad gratiam, ad fidem in Christum, ad doctrinam de cruce, ad orationem, ad officia charitatis. Nam in his rebus acquiescit mens Christiana, neque restat alia melior doctrina quaerenda. Quare nihil opus est allegoria, ubi Prophetae claras promissiones de Christo tradunt: aut claras sententias de fide, de poenitentia, de cruce, de officiis charitatis.

Neque vero cuiusvis est artificis, dextre tractare Allegorias: aut videre, ubi deceant. Nemo enim erit idoneus artifex huius rei, nisi perfectam cognitionem habeat istorum locorum, qui sunt in doctrina Christiana praecipui, quos paulo ante recitavi. Christus alicubi alludit ad historiam Ionae: interpretatur serpentem exaltatum in deserto. Paulus in Corinthiis velum interpretatur, quo facies Moysi tecta fuit. Hos videmus versari intra locos illos quos nominavi, et maximas res quasi pictas his imaginibus ostendere, Afferunt enim, in loco adhibitae, et gratiam et lucem orationi: ut si quis in commendatione linguarum et artium, comparet ad cophinos, in quos colligebantur reliquiae quinque panum, disciplinas humaniores. Cum enim panes significent verbum Dei, cophini significabant linguas et artes, quibus inter homines asservatur verbum Dei. Non igitur aspernandae erunt homini Christiano disciplinae humaniores, cum sint vasa in quibus caelestis doctrina conservatur. Aut si quis dicturus de duplici iustitia, civili et spirituali, dicat Tabulas Moysi intus ac foris scriptas fuisse: ut significaretur, eas partim de iustitia cordis coram Deo praecipere, partim de externa ac civili iustitia. Aut, ideo duas fuisse Tabulas, quia prior iustitia spiritualem, qua proprie cum Deo agimus, continet: altera, praecepta devita corporali ac civili. Prior continet Theologiam, seu vitam spiritualem: secunda, politica est. Itaque hae Tabulae complexae sunt totam hominis vitam.

Extant Lutheri commentarii in Deuteronomion, et in quosdam Prophetas: qui ostendunt, quid in hoc genere enarrandi maxime deceat. Hic non traduntur solae Allegoriae, sed prius historia ipsa transfertur ad Locos communes Fidei et Operum. Deinde ex locis illis nascuntur allegoriae. Sed hanc rationem nemo imitari sine excellenti doctrina potest. Et cum proclive sit, in hoc genere a via derrare: monendi sunt imperiti, ut omissis allegoriis, versentur sedulo in aliis locis Scripturae, et authoribus, ubi sine figuris plane traditur summa doctrinae Christianae. Nam allegoriae intempestive adhibitae, perniciosos errores pariunt.

Est autem alia quaedam ratio, ex Scripturis ratiocinandi aliquid: cum ex verbis Geneseos 3. ratiocinamur Christum venturum esse, qui diabolum superaturus sit, et regnum diaboli eversurus, abolito peccato et morte. Textus enim aperte dicit de regno diaboli, quod sit insidiaturus humano generi universo: Sed venturum semen, ut caput diaboli conculcet: Ergo Christus regnum diaboli, peccatum et mortem abolebit.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.