Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 826 --

63 maximas concitare, adeoque inflammare. Sed scire oportet, Paulum apostolum primum natura fuisse vehem entem, et valde serio ardenterque omnibus in negotiis agere solitum. quod sicut ex Actis Apostolorum, ita ex ipsius quoque scriptis licet cognoscere. Aliquando vero et genus negotii in quo versabatur, aliquam postulasse vehementiam, et concitationem. Hinc igitur fit, quod ubi tempestivum iudicabat, maximeque in disputationum confirmationibus et confutationibus, itemque in redargutionibus, acer, instans, premens, urgens conspiciatur, nusquam vel latum digitum de iure suo decedens, tantisper dum causam semel susceptam quo cupit deduxerit. Quapropter quod Graeci de Pericle dicere solent, eum fulminare, tonare, et totam commovere Graeciam: id nos multo iustius de nostro dicemus Paulo, qui vere fulmina et tonitrua sua oratione ciebat, quae in universa Asia atque Europa, imo toto orbe, quam late patet, exaudita sunt: et hodie quoque adhuc vox eius apud nos per Dei gratiam, magnificum quiddam sonat, omnibusque seductoribus infestissima ac plane intolerabilis est. Verum de Paulino sermone postea proprio Capite agetur.

Hactenus dixi, quid in legendis Pauli Epistolis, et etiam aliis Scripturae libris observandum sit, tum in genere, tum et in specie: quod eo succinctius feci in hoc tractatu De modo discendi Sacras literas, quod in hac secunda parte alioqui plurima dissero, quae eodem pertinent. Nunc breviter de alterius cuiusdam sententia adiiciam, quomodo etiam ex scriptis iam lectis aut intellectis, tanto plures uberioresque fructus percipere queamus: seu quomodo cognita Scriptura, utiliter in nostrum et aliorum commodum uti fruique possimus.

QUOMODO EX IIS SCRIPTURARUM LOCIS, QUOS ASSEQUERIS, MULTIPLICEM DOCTRINAM ATQUE FRUCTUM SPIRITUALEM DECERPAS.

Restat nunc de eo tandem dicamus, quod omnis lectionis atque operae in divinis literis positae caput est: nempe ut sciat pius tyro, quomodo exiis locis, quorum veram et simplicem sententiam sic satis fuerit assecutus, spiritualem fructum possit capere, atque vel publice ad universae Ecclesiae, vel privatim ad suae ipsius conscientiae utilitatem, quae observarit, convertere. Siquidem hoc demum est feliciter versari in Sacris literis, et recte eas intelligere: ita accipere et interpretari eas, tanquam si propter praesentem Ecclesiae statum, nec non ob tuam unius utilitatem editae omnes forent, sicutrevera editae sunt. Istud igitur quomodo efficere expedite queas, ex ipsis libris Sacris, maximeque ex Paulo apostolo, harum rerum magistro peritissimo, ideoque digno cuius sectemur consilium, breviter commonstrabimus. Ait vero Apostolus ad Rom. 15, Quaecunque praescripta sunt, in nostram doctrinam praescripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Iterum 1. ad Corinth. 10, Haec autem figurae nostri fuerunt. Et post pauca: Scripta vero sunt propter admonitionem nostri, in quos termini aetatum inciderunt. Sed multo clarissime secundae ad Timotheum tertio: At tu persistito, inquit, in his quae didicisti, et quae tibi concredita sunt: sciens a quo didiceris, et quod a puero Sacras literas noveris, quae te possunt eruditum reddere ad salutem, per fidem quae est in Christo Iesu. Omnis scriptura divinitus inspirata, et est utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem, quae est in iustitia, ut integer sit Dei homo ad omne opus bonum apparantes. Sunt autem alii plures loci, multiplicem divinarum literarum utilitatem declarantes, qui opportune his adiungi queant: sed in his paucis continentur, quae praecipua sunt, quaeque rationem quandam colligendi salutarem animis doctrinam aperiunt. Audis igitur clare dici propter nos praescripta esse omnia, ut consolationes exiis petamus: audis quae in veteri Testamento peracta sunt, nostri fuisse figuras atque admonitiones: audis denique Sacras literas prodesse ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem in iustitia. Quae sane movere omnes vehementer debent, ut magni eas faciant, nec oscitanter perlegant. Caeterum haec in summa observare, in illis per Apostolum admonemur: Consolationes inquam, doctrinam, redargutiones, correctiones, institutiones, alias admonitiones dictas: quae omnia ad salutem et conducunt, et sunt perquam necessaria. Atque ad haec capita referuntur. quaecunque usquam alibi sunt de Scripturarum usu prodita. Atqui operaeprecium est videamus, quomodo proprie haec capita distinguantur, et quid appellationes eae sibi velint. Quid παρωμης seu consolatio significet, non est obscurum: et verba tam antecedentia quam sequentia in oratione Apostoli ad Romanos 15. abunde id declarant. Passim vero obviae fiunt in Propheticis et Apostolicis concionibus apertae consolationes. Deinde historiae de piis hominibus, qui in adversis manserunt constantes, atque ex horrendis periculis fuerunt mirabiliter liberati, nos magnopere solantur, dum iubent simili modo fortiter eluctare, atque Dei opem certamque salutem expectare. Admonitio vero, νουθεσια pertinet ad vitae institutionem, atque emendationem: quod exempla quae ab Apostolo adferuntur, totaque orationis series 1. ad Corinthios 10. testantur. Ait enim: Patres qui ex Aegypto migrarunt, fuisse quidem baptizatos, fuisse item refectos cibo ac potu spirituali, perinde atque nos: attamen quando a peccatis sibi non temperarunt, graviter a Deo punitos, atque internecione deletos. Eorum igitur exemplis vult Apostolus omnes Christianos admonitos, ut quamvis baptizati sunt, atque corporis sanguinisque Christi spirituali cibo refecti, non tamen id satis esse ad salutem ducant: sed desiderari insuper, ut vitam pie innocenterque deinceps transigant. quod ni faciant, aeque atque priscos illos perituros. Porro doctrina διδασκαλία , significat dogmata, quae de rebus divinis asseruntur, seu conprobantur. Quare doctrinae annumerantur omnes articuli fidei, omniaque religionis nostrae capita: ut quod Deus unus est et omnipotens, et iustus, et aeternus, etc. quod tres sunt personae distinctae in una divinitate: quod Christus, ut verus Deus, ita verus quoque homo: quod Deus mundum in tempore condiderit. Item, quae traduntur de Ecclesia, de lege, de Evangelio, de fide, de charitate, de spe, de vita beata et aeterna, et quae sunt eius generis,
Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.