Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 828 --

65 tutelam ad se recipere, veluti passerum atque id genus animalculorum, qua de re Psal. 145. et 147. Tantum de varia et multiplici ex paucis Christi verbis doctrina. Ad eundem igitur modum debes et tu passim in scriptura sacra, sive concio occurrerit didactica, sive historica narratio, certa dogmata religioni nostrae propria exculpere.

Verum operae precium est adhuc explorare, num idem locus contineat aliquid valens προς ἔλεγχον , ad redargutionem: id est, ad convincendum errores Philosophorum, vel haereticorum, vel quorum cunque aliorum, qui contra veritatem sentiendo, aut falsum asserendo lapsi sunt. Nam falsa dogmata necessum est in Ecclesiis damnari, ac prudenter refelli, quo ab incautioribus vitentur, explodanturque. Itaque ex iisdem Christi verbis redargutiones huiusmodi colligentur. 1 Redarguuntur, qui existimant satis se facere, si fidem, rectamque de religione sententiam animo solo amplectantur, atque ita conscientiam suam uni Deo probent: interea apud homines liberum esse, quidvis concedere, aut adfirmare, proutloci, temporis et personarum fert conditio, maxime ubi inevitabile imminere videtur vitae discrimen. In qua falsa opinione, semper multi fuerunt in Ecclesia, praesertim quo tempore persecutiones propter iustitiam sunt palam excitatae. Atqui Apostolus diserte ait: Corde credi ad iustitiam, ore autem fieri confessionem ad salutem: Rom. 10. Aput veteres Scriptores invenies non pauca de iis qui metu poenarum fidem abnegarunt, ac postea iterum recipi ab Ecclesia postulabant. 2 Redarguuntur item Philosophi, in primis Epicurei, negare ausi divinam providentiam, fingentesque Dei maiestatem sublimiorem, quam cui res humanas curare vacet, aut conveniat. 3 Redarguuntur etiam Stoici, qui contendebant gubernari cuncta fato. 4 Redarguuntur, qui casum et fortunam sic constituerunt, quasi tumultuarie, citraque illius providentiae sapientem ordinationem res in mundo evenirent. 5 Redarguuntur illi quoque Theologi, qui Dei providentiam tantum universalem faciunt, in genere videlicet administrantem universa, verum ad minutiora et particularia haudquaquam descendentem. 6 Redarguuntur omnes haeretici, quales in primis Pelagiani, plus iusto humanis tribuentes viribus, perinde ac si in hominum manu esset fidem pro arbitrio amplecti, in eadem constanter perseverare, eandem intrepide confiteri, metu periculorum aut mortis nusquam angi: cum haec omnia constet solius Dei esse dona: testante Apostolo, Actorum 17. Eph 2. Philip. 2. 7 Reprehenduntur omnes qui plus nituntur ac fidunt rebus externis, et caducis opibus, amicitiis, potentiorum auxiliis, quam divinae potentiae ac bonitati: a qua tamen vel pili capitis nostri numerati sunt, et ne in tertam cadant servantur. 8 Increpatur illorum temeritas, qui bonas creaturas conantur perdere, quas Deus interim tutandas ad se recepit. Poterit quivis hac via in caeteris locis redargutiones colligere, quantum natura rei, qua de sermo est, patitur. Scite Theophylactus ad illa verba ad Galat. 4. Misit Deus filium suum, factum ex muliere: redargutionem pariter et doctrinam adiicit hoc pacto: Factum, non per mulierem, dixit, ne occasionem inveniant, qui per virginem asserunt, tanquam per canale aliquod, Dominum processe in mundum id falso omnino existimantes: sed ex muliere, hoc est, ex ipsius mulieris substantia corpus accipientem, virginalis uteri fructum prodiisse. Perfacile est hac ratione adnotatas doctrinas, redargutiones, quaeque eius sunt generis, in sanctorum patrum Scriptis observare.

Tertio loco videamus, ecquid afferantuerba Christi πρὸς παιδείαν , id est, ad vitae morumque institutionem, cuius sane prima cura omni tempore esse debet. Has vero hic tibi institutiones habe. 1 Cum audis; unum Deum timendum prae omnibus hominibus: discis sane, omni tempore pro virili enitendum, ut verum Dei timorem ob oculos tibi versari declares: discis, quomodo animum perpetuis meditationibus de se veritate divini iudicii, de poenarum magnitudine, quae timorem Dei abiicientibus, et Christum negantibus sunt paratae, informes atque exerceas, quo promptior fias ad vitam corrigendam. 2 Ex eadem ratione concipere animo debes, rerum terrenarum contemptum, ac statuere, omnes quamlibet eximias esse eiusmodi, quas alacriter velis relinquere, ut Christo in caelis iungi, et pro bonis momentaneis adipisci aeterna queas: 1 Consideratio divinae providentiae efficit, ut in omnibus actionibus praesentiam Dei inspectoris mens cogitet, eiusdem auxilium saepenumero imploret, deinde iuvari ac regi actiones ab eodem persuasissimum habeat: denique nullum periculum tam formidabile instare, a quo ille non possit et velit clementer eripere, quando opportunum iudicabit. Hoc genus institutiones non tantum cognitionem rerum divinarum augent, sed viti ipsam instruunt: necnon ad puritatem, innocentiamque sine qua Deo placere nemo potest, inducunt.

Quarto loco veniunt observandae ἐπανορθώσεις seu correctiones, quas hac ratione concinnabis. Haerebimus autem in eodem exemplo ex Matth. 10. 1 Corrigunt ea verba Christi illorum negligentiam, qui non contendunt precibus a Deo impetrare synceram dilectionem, qua inflammati non detrectent vel vitam propter nomen eius profundere. Quin etiam excitant, atque urgent nos ad orandum, quo [?: --ntae ] dilectioni iungatur verus timor, qualis generosos et morigeros filiolos decet. 2 Taxatur horum quoque segnities, qui non postulantin periculis, maximeque propter Evangelii confessionem ingruentibus, sibi donari insuperabilem fortitudinem, atque ad finem perseverantiam. 3 Verbis autem illis deprovidentia, graviter feriuntur, qui mentem non exercent, confirmantque contemplatione divinae potentiae, iustitiae, bonitatis: quae in conditione, gubernatione, et conservatione universorum rerum ita sunt ubique oculis expositae, nullus ut possit ignorare, nisi qui iusta Dei ira prorsus excaecatus fuerit. 4 Quinetiam arguuntur admonenturque omnes, qui Deo non agunt quotidie gratas, qui nos, hoc est animos nostros, corpora, actiones, denique quicquid ratione ulla nostrum dici potest, dignatur sua sapientia gubernare, ac bonitate tueri. 5 Perstringuntur oblique, qui non assuescunt bonis creaturis Dei recte et reverenter uti, quando earum omnium curam esse Domino, huiusque munifica liberalitate eas nobis distribui, in confesso est. His et similibus sermonibus notatur, arguitur, corrigitur nostra supinitas: et nos quodammodo instigamur, ut ad frugiferas actiones simus instructiores deinceps, et alacriores. Apud Prophetas et Apostolos densae occurrunt correctiones, quas pro auditorum ingeniis et negotiorum qualitate, modo per blandas obsecrationes, modo per asperas obiurgationes, modo per moderatas exhortationes effingunt.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.