Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Mladinić, Sebastijan (c. 1561 - c. 1621) [1590], Vita beati Ioannis episcopi Traguriensis, versio electronica (), Verborum 4659, versus 746, Ed. Mladen Ivanišević [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; poesis - ode; prosa - epistula - praefatio] [word count] [mladinicsvita].
Previous page

Next page

-- 18 --


185 Et tuę ad Illyricum devectę classe phalanges
Diripuere urbem Traguri sacramque tulere
Indigetis dextram nostrę qui prospicit urbi.
90v Quod te per Christi dulcem obsecramus amorem,
Per diadema tuum, perque invincibile sceptrum,
190 Ulnam tu nobis violatam redde benignus,
Dilacerare scelus divorum corpora magnum est."
At senior solio residens malitus acerno
Legatos oculis plane conspexit amicis
Atque ipsis reddi iam iam spolia omnia iussit.
195 "Ioannis vero diam ceu penitis ulnam
Ad loca Dalmatię numquam Tragurique feretis."
Irrita respondit iactatis verba pręcantes:
"Nos Veneti satius veneramur numina Divum."
Męsti Oratores redeunt, ac triste recensent
200 Responsum, et valde gemuit Tragurina propago
Sed memoro qualis gemitum fortuna secuta est.
Annua forte aderant Ioannis festa beati
Nocturnęque preci populus de more vacabat
Nec non pontificis rutilam vigilabat ad aram.
205 Cernitur interea lucenti crine cometas
Finibus ab Venetis volucri consurgere motu
Acriumque procul rutilo flagrare per orbem
Lumine: Dalmatia atque Croatica terra repulsit
Et citius dicto Traguri superastitit ęde
210 Meniaque implevit Sydus fulgore coruscum.
Insolita pavidę serventur luce catervę
91r A superisque petunt cęlo portente recludi.
Ecce autem interiit lumen redeuntibus umbris
Et forte Ędituus celsum repetivit Asylum.
215 Clarius ignicomo vidit Titane micantem
Pręsulis ędiculam; intravit stupefactus in illam
Et reperit nivea velatam syndone dextram
Ossa superpositam, et venerandi Antistitis aras.
Nempe Dei arbitrio resplenduit ulna per Ęthram,*
220 Ulnula Cęlicibus quidni delata ministris.*
Pandite nunc, Cives Traguri, quę comoda vobis
Contulit? et quali vos, o, discrimine Divus
Eripuit: que signo dedit, quo numine servat?
Dicite Ioannisque ex ordine promite laudes.
225 Perplexus dubia Iordanus mente vagabat
Verane ter sancti Miracula presulis essent;
Quare spina mihi digitum penetravit acuta
Et tumuit venis crudeli dextera subo
Nec vulnus potuit medica sanarier arte
230 Iamque dolor pęnitus vires extranserat altus
Cumque pretiosa gemens Ioanni vota dicavi
Ut parcat nostrumque levet miserando laborem.
In somnis prospecta mihi Ioannis imago
Plagam sanare ac digitum purgare tumentem;
235 Cumque recessisset tenuis caligo soporis
91v Expunctam digito spinam sine vulnere vidi.
Meque parens fato eripuit mirabilis atro
Domnius ipse etiam Galaderlus corde fideli
Ioannis vires, et facto celebria testor.
240 Illius prębere fidem virtutibus odi
Exedit recidiva mihi pręcordia febris
Ex tantoque humore animam periturus agebam;
Quin etiam fluxit teneris e naribus ultro
Nec fluidus triduo cessavit currere sanguis.
245 Credulo Ioannem devotus corde vocavi.
Affuit ille mihi visu iratusque reprehendit
Previous page

Next page


Mladinić, Sebastijan (c. 1561 - c. 1621) [1590], Vita beati Ioannis episcopi Traguriensis, versio electronica (), Verborum 4659, versus 746, Ed. Mladen Ivanišević [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; poesis - ode; prosa - epistula - praefatio] [word count] [mladinicsvita].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.