Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Previous page

Next page

-- 126 --


Aethere suggestis tandem felicibus ausis,
Non melius pravum ratus emendare quod Orbem
Posset opus, quam si ad divini certa favoris
Signa, frequentatis populus concurreret aris;
Constituit rarum panis tunc illius esum,
Unde omnis proprio veluti de fonte scaturit
Aeterni dulcedo boni, suadere calenti
Eloquio, sacrae crebros accedere mensae
Convivas, panisque latens sub tegmine Numen,
Dantis adorata, cordi coniungere flamma.
Primaevis etenim fuit inde fidelibus unum
Cor, animusque unus, sacri quia fractio panis
Unio mentis erat; nam quaevis viderat isto
Vescentes quos pane dies, contendere vidit
Illos nulla dies: praesens discordia culpat
Socordes animos, quos crebra ad iurgia livor
Daemonis, exclusa pacis sufflaminat esca.
31 Conatur Stygius, semper qui circuit omnes
Latro vias, quibus incautos subducat Olympo
Terrigenas, huius prohibere cupidine mensae:
Novit enim: fallor: non novit perditus hostis
Delicias animae, sed tantum effectibus illas
Coniicit externis; cernens, quae gaudia, quae pax,
Quae flammae, quae lux, quae tunc coelestis amoris
Illecebrae vultum immutent, dum mysticus escae
Expositus, nostris abdit se cordibus Agnus.
Inde venit, quod non una est quae prodiit Orco
Haeresis, istius quae non Mysteria mensae
Explosit: nempe alternis quae bellua rixis
Pascitur, et crescit, charae felicia pacis
Horrea, mortales animos sociantia damnat.
Previous page

Next page


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.