Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 131 --


Auxiliumque lues. Sunt, quos haud molliter angat,
Dulcis ab amplexu Patriae, carisque Propinquis
Diuulsos alio sub sole senescere, gentes
Inter inhumanas, et linguâ, moribus, omni
Dissimiles vitae cultu. Sulmone creati
Quanta hinc materies elegis? Dolor ipse canenti
Ingenium facit, et maior, quia tristis, Apollo est.
Nasoni Senecam, Sapientem opponere vati
At licet. O, patrio, vitam, seclusus ab orbe,
Vitalem quicunque negas, tersura parentis
Quae miserae lacrymas Cyrneo nobilis exul
Condidit inclusus pelago, monumenta reuolue; [a] [ERROR: no link :] Seneca Consol. ad Heluiam.
Non spernenda tui inuenies solatia casùs.
39. Exul es. An genus id poenae nunc noscere primò
Incipis? An solus comprendi hoc nomine censes?
Quilibet, aetherei dias vbi luminis oras
Attigit, in miserum confestim nascitur Infans
Exilium, longè cognatis deuius astris.
Vnica, si nescis, Mortali Patria caelum est:
Illic certa domus, generisque exordia nostri.
Quid refert, haec, illa colas an littora? Quovis
Tantundem Superi terrarum cardine distant.
Exilium mutare tibi, haud indicere possunt
Hostes, haud patrio te pellere longius axe.
40. Exul es. Antiqui cunabula scilicet ortùs
Nulla vides, neque carpis adhuc, quas aduena vitae
Impuleras primis auras vagitibus. Hoc si
Exilium dicendum; hominum pars plurima sponte
Exulat. An paucos videas vbicunque locorum,
Diuersis procul aduectos e finibus? Vrbem
Subiesti caput hanc Orbis, generisque theatrum
Humani percurre oculis. Quae saxa Seriphi
Exulibus sic plena? Ad nomina danda citentur
Si fòrs Romuleo veteres e sanguine ciues;
Vix, puto, diuersae fuerint pars tertia turbae.
Sed quid opus priuata sequi monumenta? Vetustis
Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.