Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 35 --


Non secus excipere, ac Naturae orâcla solemus.
Futile ceu vani non multò hìc crassiùs erret:
Iudicium populi; quàm si ingrediatur opertas
Ventorum, rapidique vias percurrere Solis:
Aut veluti nostra plùs referat, aetheris alti,
Et pelagi certâ ductas ab origine causas
Noscere, quae nihil ad vitam moresque regendos
Proficiunt; rectos animis quàm ducere sensus
De Pulchri, atque Boni, et vitae ratione beatae.
Pectora qui tantus stupor alligat? Vnde profunda
Haec adeo humanis vecordia mentibus? Atrae
Bilis agit furor? An magici violentia cantùs?
An graue stellarum inbar? An funestior ira
Numinis, eumenidiumque faces, poenaeque Nocentûm? 44
44. Verum age: sint Bona, sint, quantùm plebecula censet,
Splendida, magnifica, et nostris rationibus apta,
Sortis ab arbitrio veniunt quae dona; fruentem
Anne ideo laetum facient, solidèque beatum?
Haud equidem, ni perpetuo sibi tradita nexu
Possideat: veluti neque Croesi aeraria ditem,
In patrijs aggesta licet penetralibus, Irum
Constituant, ni signatis priùs ille tabellis
Legitimum tanti capiat ius muneris. Atqui
Fortunae haec ratio: nulli se foedere certo
Mancipat: exigui tantùm dat temporis vsum,
Cum volet, ablatura. Laris, censùsque paterni
Quìd dominum falso te iactas nomine, custos.
Veriùs externi dicendus pignoris? Illic
Nil penitùs, mihi crede, tuum. Sors annuit aequa
Vtendum: nec, quod dederat, non aequa vicissim
Sors repetet. Nimbi, fures, incendia, lites,
Naufragia, et quidquid partis nos rebus inanit,
Illius Accensi sunt, lictoresque, iubentis
Promere depositum. Renues? Cunctabere? Nugas
Egeris: inuito rapient, frustraque gementi.
Nec minùs arbitrijs hominum diuersa, suique est
Caetera sors iuris. Quid enim? Propriumne vocabis
Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.