Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1703], Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica (), 2815 versus, verborum 19809 [genre: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [word count] [vitezovritterpplorantis].
Previous page

Next page

-- iii --

aedes in opportunis amaenisque locis desertas, eversas: ut herbis vepribusque et sylvis obtectae pleraeque vix vestigia, multae neque nomen hodiè retinuerunt. Adeò Bellorum assiduae tempestates pluribus jàm saeculis Croatiam depopulabantur; quòd suis vasti agri Colonis, Oppida et Urbes Civibus, Castella Proceribus, Arces Primatibus, Templa Sacerdotibus aut caesis, mactatis, vel in perpetuam servitutem abactis, aut pulsis fugatisque, miserrimam toti Regioni faciem induxerint: non Civibus duntaxat omni aevo plorandam, nec viciniae compassione tantùm, sed et Orbis Christiani commiseratione dignam. Inde, pristinas Croatiae calamitates, atque tot plagas atroces contemplanti eò mihi amor pellexit animum: ut, cùm à nullo mortalium recenseri omnia, minùs proprijs affectibus exprimi quirent (nihil enim difficilius est, quàm magno dolori paria verba reperire) perpessa ultimo bissaeculo mala, inculto (utì operis materia exigit, et angustia temporis admittebat) versu ploraturam in publicum evocarem; vel hoc longvaei temporis momentum ab indigna oblivione vindicaturus. Quò magìs autem tot adversa fata, tot aerumnosas calamitates ploranti fidem et gratiam apud exteros etiam posterosque conciliem TIBI, Eques Religiosissime, nuncupatum iri eam censui: qui
Previous page

Next page


Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1703], Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica (), 2815 versus, verborum 19809 [genre: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [word count] [vitezovritterpplorantis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.