Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
ipsisque jussu regio provideri postea debuit. Scopus examinis vicecomitibus impositi is esse videbatur, ut prodeat, tumultus causam conscriptionem conscriptoresque fuisse. Neutiquam attamen prodire istud potuit, neque vel unus hoc confessus est, nisi stupas illas, a domina Raffajana datas. De qua attamen causa postea. (Mihaljevich domino Magdalenich succurrit pro defendendo Guscherovecz.) Reorum quidam, uti primae factionis caput Kussich, secundae item, prouti et tertiae Kellek, ad vicinum sese receperant Varasdinensem generalatum, gratiam protectionemqne apud officiales quaerentes, ac potissimum |
262
apud Mihaljevich vicecolonellum. Iste et pro sui (Commissio Zagrabiam ordinata. Praeses dominus comes Altham.) Tandem ergo uti Kanisam supradescripta caesarea regia commissio ordinata fuit, sic eodem tempore et Zagrabiam. Pro praeside commissionis nominatus comes Michael Joannes ab Altham, aurei velleris eques et Bohemicae cancellariae vicepraeses. Assessores ejusdem dominus de Millersdorff, natione Bohemus et ejusdem cancellariae consiliarius, amicus ille Jesuitarum. Ex tabula regia dominus Gabriel Pecsy, protonotarius palatinalis, ex regno dominus Adamus Naisich, regni protonotarius. Pro actuario Ladislaus Bisztriczey, lingvae gnaris Croaticae, alias in cancellaria Hungarica Viennae cancellista. Neuperghius Kanisiensem commissionem prius instituere debuit propter examina, ac ut eveniat, num condicto hae duae rebelliones acciderint. Itaque et mense Aprili die 23. eandem instituit. Althamius Zagrabiam ad 15. diem appulit. - Porro, quia regni protonotarius Adamus Naisich Zagrabia toto hoc tempore abfuisset et Varasdinum sese, uti supra, recepisset, sicuti nullis conferentiis Zagrabiensibus adfuit, sic nec lamentandi contra se occasionem praebuit; cum tamen pro commissario nominatum intellexissent, ob hominis cognitam plerisque indolem et cum domino vicebano atque Raffay conjunctionem, vel maxime autem, quod is evertendae conscriptionis et tumultus illius primi contra conscriptores maximus fuisset assertor, ab informationibus
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.