Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 172 --

chiragramque, quibus ipsa premeretur, nec copiam habitura sit, ut cum praeside commissionis regiae constitui valeat ad detegenda sua vulnera, et secum quae geruntur a praemissis tribus tyrannides. Videre se spem nullam effectus boni | 264 sperare posse, dum unus Naisich commissioni adesset, qui jurare perjurareque, ex propria diceret experientia, moris haberet et fraude Deo fieri sacrificium existimaret. Oneratus talibus ad Jursichium petiit actuarius. Quo is animadverso in aliam se recepit domum et clam ad Jesuitas abiit, ut actuarius uxorem illius audire posset. Haec igitur iterum implevit oneravitque actuarii aures pluribus et rebus minimis, uti mihi sola maritusque suus haec enarrassent. Quibus omnibus Althamio relatis existentibus, comes ipse viduam Sermage accessit visitavitque, et dubitari non potest, quin plurima audiverit. Quare velociori cursore reginae haec omnia significavit et commissioni adjungendum, (etsi erga suas expensas et salarium a se pro reginae servitio et tantorum lamentantium solatio eidem persolvendum), dominum Joannem Jursich postulavit impetravitque. Porro Jursich de sui postulatione ab actuario edoctus, in rus abiit, ut abesset, dum vocaretur, prouti et absens est evocatus, ad sese sistendum pro concommissario. Sicuti vero reliqui in arce hospitati sunt, sic et Jursich. Quae ad commissionem accessio mira quibusdam visa, quibusdam erat contemptui. Effecit autem, ut resciret omnia commissio, quia, qui rei esse nolebant seseque exculpatos procurabant, medio Jursichii et actuarii prodebant plurima, singraphas, litteras, inquisitiones dabant. Uti porro ominabantur haec ad evertendum Raffay facta esse, sic eum accusabant omnes de commissionibus, plenipotentia Erdoediana, iniquioribus judiciis, omniaque prodebant sua, et vel maxime Thomas Schytaroczi, praefectus pupillorum Ludovici olim Erdoedy, ut se eximeret, Raffajum accusabat, quod despoticum in omnes Erdoedianos subditos exerceret imperium, suasque accusationes missilibus epistolis, judiciis dominalibus variis, Raffajanis expeditionibus, rusticorum lamentis firmabat, clam et occulte omnia, sive ex ignorantia, sive sui exculpatione, sive demum in dominum Raffay vindicta. Modos quoque omnes, quos Raffay occasione conscriptionis bonorum Erdoedianorum adhibuit, docuit, quae item consilia habuerunt ad avertendam conscriptionem exposuit, sufflamando etiam sibi adjunctum et affectum episcopum, dum eidem scripta quaedam Raffajana aperuit. Praeterea qua ratione in spoliis praedisque actum sit, praecipue in Negovecz, detexit, et quos examinari oportet aperuit, ut omnino unus iste Thomas Schytaroczi Raffaji proditor exstiterit et suae ruinae causa. Omnia autem Schytarocziana producta et ab eodem diligentissime exquisita, quae majoris fuere momenti, in originali per Kohium reginae submittebantur, reliqua in paribus, ut negatio illa, quam de proditione inscius Raffay successive arripuerat, suae malevolentiae et turpitudinis iudex haberetur, majorem reginae indignationem eidem conflaverit. Sed ad commissionem revertamur.

(Commissionis autoritas et dispositiones.)

Haec pro decore sui battaglione uno provissa erat, qui battaglio sub tentoriis in campo lato, vulgo Široko polje, manebat. Cohors una singulis diebus sese commutans vigilias dabat commissariis in episcopali arce. Custodiebat quoque captivos rusticos alia, demum locumtenenti, in superioris civitatis Draskovichiana domo habitanti, suae praestabantur vigiliae. Locumtenens, uti aliunde ab officio suspensus, jussis stabat commissionis, et quid facere debeat, ordines a praeside
Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.