Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 223 --

si sui forent subditi, penderent quam plurimi, tum de respectu erga commissionem eos admonere coepit. Qua re placato clamore, conscriptores reliquos convocat, et, quid in similibus | 315 agendum circumstantiis, consultat. Adinventum per nos conclusumque est, ut, tacentibus officialibus, exprimerentur homines Montis Claudii taliterque conscripti sunt, in formate per nos populo, ut aquiescerent, quod, qualis ipsi sint populus, cum controversum intra eos et officiales esset, pendeat ab ipsis eorundem comitibus determinatio. Hac re quietati quidem et conscripti sunt.

Quia vero, adstantibus praesentibusque officialibus, gravissimas suas injurias et gravamina lamentando coram nobis conscriptoribus narrassent, arbitrabatur dominus Raffay et officialium reliqui, nos talismodi in conscriptionis terniones retulisse. Ideo primo omnem movit lapidem, ut conscriptio revideretur et terniones illi examinarentur, et quidem ab ipsis Erdoedianis officialibus, id quod etiam obtinuit, quemadmodum superius in descriptione I. tumultus attigimus. Porro videntes ex ternionibus conscriptionum, nos munus nostrum haud excessisse neque audita gravamina inseruisse, ne culpa in eos cadere possit, ex parte populi clamare inceperunt, nosque conscriptione nostra populum illum praegravasse, clamarunt, consilio fors etiam eo, ut depraedicarent plebi, a se eam protegi, hacve ratione contra se irritatos placarent, et ad imposita onera persolvenda et dominio praestanda inducerent, haberenturque in regno non oppressores sed plebis protectores, ac, si opus esset, publicum desuper obtinerent testimonium.

Sed inconsiderata et, ne dicam, imprudentia fuere haec domini Raffay et officialium (a Schytaroczio commissioni detecta cum scripto quodam manu domini Raffay, quo episcopalium subditorum, item Draskovichianorum onera cum Montis Claudii conferendo notaverat, fine eo, ut per hos etiam protegeretur et ab oppressione eliberetur, exhibito) consilia. Equidem primo, cum conscriptio ipsa adinvenerit, homines Montis Claudii bene possessionatos esse, amplissimis provisum terris et beneficiis aliis, testimonio commissionis conscriptionalis, felicius regulationes suas tueri valuisset, quam contra eandem conspirationis via semet tuitus est, praecipue cum sub regia Althamiana commissione ad hoc rediverit iter sustinueritque, ad minimum 50 terrarum jugera ad singulum Montis Claudii subditum pertinere. Qua sui sibique per commissionem objecta, defensa, quo ergo studio et animo adeo impugnasset conscriptionalis deputationis opus, in eum labyrinthum incidit, a quo se eliberare non valuit. Confessione enim officialium spontanea apparuit, conscriptores longe minus catastro conscriptionali inseruisse, quam detexissent ofticiales. 2do. Inconsideratum fait, in quanto contributionali, regno et principi debito, alleviamen plebis quaerere, et sub hujus praetextu pro parte dominii eosdem gravare. Hoc sane dominus Raffay cogitare non debuisset, sive respexisset ad principem, cui juratam debebat fidelitatem et magis obligatus erat quam comiti Georgio Erdoedy, in cujus gratiam dominum Raffay, qua nobilem et vicecomitem, defraudatum | 316 principem quaerere indignum est habitum; sive regnum, quod ad sui notitiam anno 1749. exsolvendam militiam banalium confiniorum susceperat semetque obstrinxerat, si partes omnes dicarentur, prouti dicatae fuerunt, adeoque regnum illusisse velle principi, ut dicatur, occasionem evitare debuisset, sive seipsum, scire enim poterat, quod aula conscriptionem, a se
Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.