Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 225 --

Batthyan facilitatem remissionemque et quorundara praepotentiam, maxime autem vicebani Joannis Rauch, cui qua supremo comiti oppressionem et quidem ob quantum regium contributionale impedire incumbebat, vel negligentiam vel cum Raffay conjunctionem. Et dum de hoc interrogasset, eccur nempe Rauch tametsi supremus comes talia permisisset, quae defunctus locumtenens non permittebat, eccur ad enervandam quanti contributionalis per conscriptionem causam consensit, prouti quisque Rauchio vicebano affectus erat, sic respondebat. Aliqui, uti dominus Jursich postea mihi retulit, dicebant: quia Rauch tyrannus suorum major esset; alii: quod rusticorum ipse Nero sit; quidam : quod supremi comites autoritatem nullum in comitatu haberent, hinc, esto ipse decideret quidpiam, status publicus postea reformaret; alii alia. Haec, ab Altham audita, Suae Majestati significata sunt, et jussu regio subsecuta est illa superius descripta domini Lukauszki ad Montem Claudium exmissio, examen rusticorum, confrontatio, aliaque supra memorata.

Porro quia Erdoediani officiales sufficienter edocuissent, beneficiis et amplissimis tenutis hominum Montis Claudii veteres eorundem praestationes non correspondere, ne etiam passionate egisse argui valet commissio, novam regulationis hominum Montis Claudii ideam commissionaliter confecerunt promulgaruntque. Hanc cum audivissent subditi, tum quod obligaret omnes et singulos, consequenter ad omnes portiones indiscriminatim extenderetur, et illos etiam, qui antea nullam habebant, feriret, tum quod placens ipsis non esset etiam haec commissionis regulatio, eam, praesente commissione, non solum sunt deprecati cum clamoribus et protervia, sed plane, neque talem audire minus acceptare volentes, protervi et contumaces Zagrabia discesserunt, vidente commissione.

Subsumpserant proterviam hanc officiales illico et castigandam insinuabant. At quia commissio ad finem vergebat, aut aliis ex considerationibus proterviam istam dissimulavit. Reduces domum subditi, qui per commissarios regulationem novam sibi legi audiverant, et onerosam toti futuram communitati retulerant, non solum comitis Georgii subditos in protervia confirmarunt, sed et reliquarum duarum portionum ad eos accesserunt, habueruntque conventicula iterata ad capellam sancti Georgii. Caputque omnium factus quidam Pintarich, knezius ex Vidernjak, cum domino Habianecz colono, Szecsiglavecz |318 dicto, qui in magna dein perseverarunt protervia, quam ad 1754. variis circumstantiis intercessis continuarunt, sine tamen strage et caedibus.

Commissio, Viennam reversa, reliqua inter commissionis acta ideam quoque illam regulationis horum hom.inum repraesentavit. Quae Viennae approbata de dato expeditionis quinta Novembris remissa huc est cum aliis pro exsecutione. Comes locumtenens judlium Kesser ablegavit ad homines, qui regulationem iisdem promulgaret et obedientiam erga dominium imponeret. Progressus illuc cum officialibus etiam et dominus Raffay. Judlium Kesser ad congregatos circa sacellum sancti Georgii profectus est. Sed illi de regulatione nil audire voluerunt, dicentes, esse officialium inventum, petieruntque, sibi eam, si regia est, cum sigillo regio et expeditione extradari. Quod cum ille facere nequivisset tanquam tali carens, audiens fors de privilegiis vociferari, sive joco sive aliter subjunxit, privilegia ipsis venisse omnino et esse illa, quae dicebat. At illi hoc ipsum subsumpsere

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.