Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
oratores, examinantur. Quia vero ex ipsorum fassionibus prodivisset, quod Benedictum Krajachich, dum in via obvium habuissent et eidem semet pro instantia commendassent, is eosdem repulerit, objurgaverit inobedientiae, et quod ammanuensis domini causarum Viennae promotoris Fabsich instantiam iisdem (Krajachich Viennae acceptus.) Non solum autem apud Altham Krajachich valuit, sed tam per eum quam et uxorem suam, quandam Luxemburgensem, quae antea apud filiam domini comitis a Neuperg, consilii bellici vicepraesidis, nuptam principis ab Auersperg filio, atque augustissimi imperatoris clientulam servivit, sese insinuavit, uti etiam domino Codeck bancalitatis praesidi, nec non comiti ab Habgwicz directorii praesidi, hinc primariis aulae ministris, apud quos profectionem nactus est, omnesque ejus rebus propensi apparebant. Quod iterum magis confundebat banum, ut cui ferme in Croatia credendum habeat, dubitaret, taliterque ne gratia cadat principis, in conceptu resignationis firmaretur. Profecto in Krajachichii profectis et calamo totum stare videbatur regnum Sclavoniae. Quidquid autem Zagrabiae in deputationibus (de quibus infra) agebatur, quidquid dixisset quispiam, ad eum perscribebatur, et is crisi facta per Althamium reginae porrigebat, bano magis magisque semet confundente. (Lukauszkiana puncta contra Raffajum.) Caeterum ut ad res Lukauszkianas redeamus. Quamvis ad 15 puncta epistola sua Viennae reducta sit per amicos suos, quae is ubertim probavit, principaliora fuere: Raffajum plenipotentiarium simul et vicecomitem contra leges municipales, mandata regia, fuisse. Immo regnum totum testatum fuisse principi, quod plenipotentiam resignasset, cum tamen sciverit esse plenipotentiarium. Raffay negabat, se fuisse plenipotentiarium, at tantum dominalem judicem. Sed Lukauszki tam suis expeditionibus quam comitis Georgii ab Erdoedy epistola, ad Matlekovich scripta, probavit, in veritate fuisse plenipotentiarium, addendo, quod qua talis et procuratores in judiciis fassus sit.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.