Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 30 --

fuse repraesentabant. Verbis autem addebant incommoda multa inde secutura et quod haec mens non nisi duorum aut trium Zagrabiae canonicorum esset.

(Cleri responsa.)

Ad haec omnia egregie per canonicum Kercselich responsum fuerat. Et quidem ad 1. haud timendam esse praetensam animorum discordiam, quin pacem potius et felicitatem patriae, dum et ecclesiasticus status non modo conservare patriam erit obligatus, sed et eidem prospicere, immo tanto magis quo et commoda aliqua se inde habiturum conspiciet. Si enim regulationis universa utilitas equestri tantum statui attribuenda veniat, non est, cur etiam clericalis status non participet, praecipue cum confessione dominorum ablegatorum praecipua pars salarii obventura sit ex dicandis primum ecclesiae Zagrabiensis subditis, sine qua nullatenus sequi posset optata regulatio. Accederet dein, quod legali via annulata ecclesiae privilegia non sint, sed exigente ita Suae Majestatis servitio et patriae totius emolumento, sponte arbitrio Suae Majestatis subjecta, ut clerus vivens ac subjiciens apud posteros excusationem a censura habeat, quod gratis suos homines immolasset, congruum fore, ut ex horum contributione in clerum redundet aliquid. Dein quod hactenus ex clero unus aut | 58 duo prouti ferebant tempora, militem et commendantem egerit, nunquam secuta est disunio neque animorum discordia, quo ergo fundamento timeri nunc debeat? Ad 2. Templorum curam omnino sacerdotibus esse, arma vetita, sed dum conjungi possunt caetera, quid impedit profecto in defensam patriae, religionis, sui ipsius, et clero arma sumere, neque negatum hactenus. Immo cur olim cum regibus exiverit clerus? Cur banderia dederit? Cur hodiedum Zagrabiensis ecclesia dare debeat? Cur inconveniens futurum non erit, uti nec hactenus fuerat, ut contra Turcam ex clero banderium ducat canonicus, ut militet, ut occumbat, inconveniens autem futurum, ut in loco Dubicza, a clero obtento, reparato, sine omni errore hactenus laudabiliter administrato, permaneat. Profecto si dominis ablegatis salus patriae bonumque publicum in corde sunt, ut capaciores pro regendis banderiis (quae tamen, ut per canonicos regantur, insistunt) efficiantur canonici, ipsi supplicare deberent, ut Dubiczae excolantur per illius uti hactenus administrationem. Ad 3. Qvamvis Leopoldus reliquorum confiniorum administrationem regno concrediderit, Dubiczae tamen nullam facit mentionem, quin ecclesiae illam esse Zagrabiensis innuit. Uti apparebit ex ipso Leopoldino diplomate, quod productum cuperet clerus ad responsionem rationis per dominos ablegatus inductae. Si autem ex voce confinia universa ad regnum spectare praetenderetur, mirum cur confinia generalatus tam Carlostadiensis quam Sclavonica haud hactenus regnum non tenuerit? aut nunc sua esse non praetendat. |

59

Ad 4. tam bene per capacem canonicum quam per alium. administrari Dubicza potent, uti et hactenus. Et hanc novam exercitii militaris normam tam bene addiscere poterit canonicus, quam alter quispiam. Immo in praesenti ac actuali domino commendante barone Adamo Patachich canonici Zagrabiensis melius quis exercitium caleat, dominus colonellus Kleffeldt testimonium praebeat? an etiam Dubicenses confiniarios alios non superent, idem fateatur. Caeterum si puniendus veniret vicecolonellus canonicus, puniri poterit gravius coeteris, depositione et privatione officii. Ad 5. Contra Christianos principes bellare non poterit canonicus, bene contra paganos.

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.