Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
in integrum comitatibus danda censeretur regulatio, ut status opinarentur, ideo eatenus quoque sub praesidio Zagrabiensis episcopi ordinata habebatur deputatio. Ad hanc Jursichio ut supremo comiti patuit accessus, qui eandem, uti in Sclavonia esset, proposuit. Sed Busanius, cui perceptoratus prae vita sua esset, ex privata, ut omnes putabant, interessentia, ac in veritate ob multorum praepotentiam, fieri hoc non posse sustinuit. Hinc praemissa censebat deputatio: (Benedictus Krajachich agit pro reponendis in integrum comitatibus.) Benedictus igitur Krajachich, medio etiam domini Codeck qua bancalitatis praesidis, gravem hac in re fecit repraesentationem deduxitque, et necessitatis esse publicae et servitii regii comitatuum in integrum repositionem. Necessitatem publicam metitus est ex lamentis singulorum improportionis tam fumorum regni, sic voluntate Busanii elaboratorum, ut nec regnum nec princeps nec mortalium ullus vel ideam, quae in publico et importante hoc negotio habita fuisset, vel divinare valeat, quam et contributionalis quanti. Et si ista regnum ad servandum quoque ex justitia a praegravio quemvis cognoscendasque vires proprias, adeoque informandum bene principem, ne tyrannus subditis appareat, hactenus non praestitit, quantum vis se eatenus et 1695. et 1720. coram regibus obligasset, immo annis prioribus elusorias conscriptiones fecisset, illam videlicet stratagemate Busanio per dominales officiales factam, in partibus autem maritimis per Georgium Jellachich, ab ipsa aula sepositam, anni autem 1754., quamvis suo modo regiam, evertisset, quid sperandum in regno sit, luculenter apparere. Consequenter jure videre debere principem, ut istud per comitatus sicuti in Hungaria absolvatur. Eo quidem legalius, quod dicae sive proportionis ratio intra subditos per tot jam leges comitatibus competat, Sclavoniam autem in iis, quae legalia essent, sequi debere Hungariam, articulus 120., 1715. doceret. Servitii autem regii rationem desumebat et ex subditorum contentu, dum aequalia se ferre onera viderint, et ex belli praesentis necessitatibus ac transenae militum, defectibus, specifice positis, qui omnes enati ideo, quod comitatus irregulati essent. Quis autem et ubi, regnum quaereret. Sed et hoc expostulare autoritatem regiam, quae supremos resolvit comites pari expeditione, uti in Hungaria. Ergone princeps se derisui ac publicae censurae exponere debeat, dum constituta per comitatus gubernandi ratione ab eadem recesserit. Tum ad enervandas rationes supra deductas descendit, descripta deputationis deputatorumque
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.