Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 463 --

exemit, juris autem ignoratio a malitia, capitulum quoque cryses suas passum est, dum inscio domino Ignatio Volkovich obligatorias hujus comiti Orsich tradidisset, ad excontentandum Voikovichium hac ratione ab Orsich in 47 illis milibus florenorum. Iste dum mense Junio interesse deponere vellet, capitulum istud levare non poterat ob praeassumptam a comite Orsich obligationem. Volkovich metuens, ne bonis privetur, executionis specie tituloque executorio comes Orsich bona retineat, (prouti a vicecomite Spissich informatus et volebat, nisi Viennae repraehensus fuisset) molestat capitulum, et deposito interesse ad judiciarias manus, ipsas summas capitales sibi creditas offert, petitque obligatorias penes comitem Orsich existentes; hie admonitus eas recusat restituere. Confusio in capitulo gravis, quod totum antedictum de obligatoriis negotium factum quatuor canonicorum fuisset, videlicet custodis Reess, canonicorum Galliuff, Delinich, Popovich. Demum post multas preces Orsich videns, semet in bonorum possessorio non relinqui, a cogitatione exequendi boni Boszilievo vigore habitarum Voikovichianarum obligatoriarum, ac in se translati debiti, jure recessit, ut nec Galliuff vigesimalitatem praetendere possit ob traditam illi ab Orsich pecuniam ad judiciarias manus, neque capitulum pro bimestri interesse sive ab Orsich sive a Voikovich, ut hac ratione capitulum a summa 22 milium fl. bimestrali interusurio carere debuerit, adeoque praeelegit carere 220 fl., quam ex facto hoc sive lites sive confusiones ex repraesentationibus; quatuor attamen illi canonici damnum hoc refundere debuerunt.

Decimo octavo.

(Baro Balthasar Magdalenich praeses tabulae mortuus; de ejusdem fatis memoria.)

Zagrabiae die 13. Octobris in domo a se extructa baro Balthasar Magdalenich post mediam 12 horam noctis, munitus antea sacramentis, longissima tollerata ex resipilla infirmitate, obiit. Fuit is Balthasaris aeque filius ex Susana Hersich, quae mortuo Braniugh anteriori marito suo, (ex quo Joannem postea protonotarium et Georgium Braniugh episcopum Zagrabiensem genuerat) Magdalenichio nubens, ex hoc praedictum Balthasarem et Stephanum filios habuit. Hi itaque per matrem Braniughiis fuere fratres. Balthasar absoluta rethorica in Hungariam abiit et pietate Agriensis episcopi, tum comitis Gabrielis Erdoedi, adjutus, apud Klobusiczki et Szent-Ivany (personalis fuit uterque) annis pluribus mansit, condiscens ibi Hungaricum idioma. Georgio Braniugh 1723 anno resoluto Zagrabiensi episcopo, rediit in patriam, declaratus ab Erdoedio comitatus Varasdinensis notarius, quo officio post annos aliquot relicto, private intra aulicos episcopi vixit sub titulo capitanei aulici, dein factus fuerat ex episcopi respectu vicecomes comitatus Zagrabiensis, inde post mortem praesidis Sigismundi Skerlecz assessor tabulae judiciariae ac una in temporalibus vicarius episcopi, demum ejusdem tabulae ab anno 1744. praeses exstitit. Vir fuit simplex et rectus corde; forma corporis bona | 588 praeditus, propterea foeminis charus, a quibus nec ipse junior abhorruit, earumque usum facile obtinebat; caetera aulicus, jocos amans et exercens, vivens otio ac fortuna, feliciorque in obtinendis quam merendis honoribus, hospitalis admodum ac gestiens famulari exteris, mediocritatem in victu amictuque servavit, convivas perpetuo servans, quibus rebus aestimationem habuit. Juris scientia exigua fuit, neque aliud assessoribus commendabat, quam honorem tabulae; visis aliorum opinionibus,
Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.