Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 465 --

custodiendum accepit, et momenta dives factus, filio suo capitaneatum emit aliaque tenuta Crisii; pauloque post mortuus, reliquit filio avo Theresiae majores divitias ab eodem auctas per officia illis signanter temporibus, quibus praedari grassarique pro virtute est habitum, pervenitque ad vicecolonelli in generalatu Varasdinensi officium, bonaque Guscherovecz pro 27 milibus ab Orehocziis in hypothecam accepit; uxorem habuit Annam Mozes. Hujus filius Joannes Jacobus parens Theresiae in eodem generalatu colonelli officium fuit assecutus; divesque multum, ex uxore Sybilla Woghner Labacensi filium reliquit praedictamve Theresiam, cujus frater jam capitaneus, florentibus annis mortuus, unicam reliquit filiam, uxorem modo capitanei Kempenich in imperio, vidua autem ejus generalis modo Rodt uxore. Theresia 13 fuit annorum, dum genitoribus orbata esset, tutoratum ejus assummente generali Strasoldo. Occasione conscriptionis rerum per auditorem et conscriptores multis fuit spoliata clenodiis aureisque. Fatus tutor et generalis Strasoldo secretario suo sponsam volebat, quod dum impetrare nequiret, vim adhibuit, carceribus inclusit, non patente alteri ad eam aditu, quam Franciscano cuidam, secretario et cuidam Rueff, stulto habito creditoque. Post carceres dierum 15 vim pudicitiae ejus inferre volebant secretarius cum Franciscano, hac ut ratione cogeretur nubere, jamque tenente illam monacho, ad carnalem actum se praeparabat secretarius, cum ob adventum praedicti Rueff ipsa salvata est. Haec per vicecolonellum Ivanicensem, sibi a Rueff relata, aulae detecta sunt, per commissariatum advenienteque mandato caesaris, erga praevias fati vicecolonelli dispositiones per Rueffium, dum dimitteretur ex aresto Theresia, ad currum ibi paratum factamque Varasdinum usque ad speciem cum auriga conventionem conscendit; ductaque sine vestitu ac indusiis aliis, ac quibus operiebatur, per devia Varasdinum est, ubi repertis paratis jam litteris per postam Viennam petiit, cavente pro sumptibus vicecolonello ; Viennae apud ejus consanguineos descendit, ab eisdem vestita provisaque omnibus. Generali, relato existente ejus Varasdinum abitu, ea fuit suspicio, quod ipsa ad sibi junctam sangvine Kauczingerianam ivisset, de Vienna nil suspicatus, credens, ignotum puellae vel nomen Viennae esse. Interim praedictae Kauczingerianae perscribi curat, de placanda puella disponendaque ad connubium secretarii sui. Interim Theresia ad Caroli VI. imperatoris deducta praesentiam, eidem audacter et sincere pandit omnia, furta nempe a se visa occasione conscriptionis, carceres, arestum, modum violandae suae pudicitiae. Quibus motus imperator eam a se protegendam respondit, disponens, ut monialibus Viennae ad s. Jacobum, vulgo Jacobitis, educanda tradatur ad caesaream eleemosynam. Evocantur Viennam generalis, secretarius, monachus aliique officialium plurimi, qui haec mandata prius, quam responsum a Kauczingeriana cum recepissent, timere inceperunt, indagantes de puellae consiliariis. At hos rescire pro veritate nequeuntes, ea spe Viennam sunt | 590 profecti, quod majorem sibi praestandam fidem crederent, quodve ignorarent accusationes. Viennae plures fuere commissiones mixtae ex commissariatu et bellico consilio, confrontata cum illis Theresia, conscriptiones visae, ac demum generalis ad trium mensium arestum est damnatus, tutores novi dati, baro videlicet Lalersperg cum quodam alio, auditor, secretarius ad perpetuos Viennae positi carceres. Monachus videri desiit, nec sciretur, quo devenit, sex capitanei cassati
Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.